Publii Terentii Afri Comœdiæ sex, ad optimorum exemplarium fidem recensitæ. Accesserunt variæ lectiones e libris mss. & eruditorum commentariis depromptæ. Tomus 1.2. 2

발행: 1753년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 문학

191쪽

18o PUBLII TERENTII

ANTIPHO.Quaere, obsecro , Ne quid plus minusve faxit, quod nos post pigeat,

Geta.

Quaero : salvus est, ut opinor: verum enim metuo malum

ANTIPHO.Noli metuere: una tecum bona , mala, tolerabimus. d E T A. i s s Quantum argenti opus est tibi Z loquere. P H AE D R I A. Solae triginta minae. G E T A. Triginta huil percara est, Phaedria. m

Istaec vero vilis est. G E T A. Age, age, inventas reddam.

Iam opus est,

c E T A. Tam feres. Sed opus est mihi Phormionem adjuto, rem ad rem hanc dari.

192쪽

PNORMIO. ISI

P H A D R I A. Abl, dic praesto ut sit domi.ANTIPHO.Praesto est. Audacissime oneris quidvis impone , ecferet: sco Solus est homo amico amicus. G E T A. Eamus ergo ad eum ocius. ANTIPHO.Nunquid est quod mea opera vobis opus sic G E T A. Nihil. Verum abi do ismum, de Illam miseram , quam ego nunc intus scio esse exanimatam metu, Consolare. Cessas

ANTIPHO.Nihil est, aeque quod faciam lubetis. P H IE D R I A. Qua via istuc facies pc E T A. Dicam in itinere: modo te hinc move, sc s

193쪽

ACTOS IV.

DEMIPHO. CHREMES.D E M I P H O. UIDE qua profectus causa hinc es Lemnum, Chremes Adduxisti tecum filiam E. CHREMES.

D E M I P H O. Quid ita, non CHREMES.

Postquam videt me sus mater hic esse diutius , dimul autem non manebati aetas virgivis

194쪽

Meam negligentiam i ipsam cum omni familia s o Ad me esse profectam aiebam.D E M I P H O. Quid illic tam diu, Quaeso, igitur commorabare , ubi id audiveras CHREMES. Pol me detinuit morbus. D E M I P H o. Unde aut qui ECHREMES. Rogas

Senectus ipsa est morbus. Sed venisse eas

Salvas audivi ex naura qui illas vexerat. STID E M I P H O. Quid gnato obtigerit, me absente, audistin , Chremes

L HREMES. Quod quidem me factum consilii incertum facite

Nam hanc conditionem si cui tulero extrario, Quo pacto , aut unde mihi sit, dicendum ordine est. Te mihi fidelem esse aeque atque egomer sum mihi, fg o Scibam. Ille si me alienus affinem volet, Tacebit, dum intercedet familiaritas: 'Sin spreverit me, plus quam opus est scitd , sciet rvereorque, ne uxor aliqua hoc resciscat mea. Quod si fit, ut me excutiam, atque egrediar domo, sId restat: nam Ego meorum Iolu Ium meu .

195쪽

18 PUBLII TERENTI I

D E M I P H O. Scio ita esse, dc istaec mihi res solicitudini est: Neque defetiscar usque adeo experirier, Donec tibi id, quod pollicitus sum, effecero.

S CENA II.

G E T A. Co hominem callidiorem vidi neminem , Quam Phormionem. Venio ad hominem, ut dice

Argentum opus esse , & id quo pacto fieret: Vixdum dimidium dixeram , intellexerat et Caudebat: me laudabat: quaerebat senem et Diis gratias agebat, tempus sibi dari, Ubi Phaedriae se ostenderet nihilo minus Amicum esset, quam Antiphoni. Hominem ad forum Iussi opperiri: eo me esse adducturum senem; Sed eccum. Quis est ulterior at at Phaedriae Coo Parer venit. Quid pertimui autem , bellua An qui , quos fallam, pro uno duo sunt mihi dati Ecommodius esse opinor duplici spe istieraritam

196쪽

Petam hinc, unde a primo institui. Is si dat, sat est Si ab eo nihil fiet, tum hunc adoriar hospitam.

CENA III.

. ANTIPHO. G E T A. CHREMES.D E M I P H o. ANTIPHO.F Xγκevo . quam mox tecipiat sese Geta. cos Sed patruum video cum patre adstantem. Hei milii , Quam timeo, adventus hujus quo impellat patrem lGETA.Adibo hosce. O noster Chremes lCHREMES.

Salve, Geta. GETA.venire salvum volupe eSt.

Credo,

GETA.Quid agitur E . II. Q

197쪽

186 PUBLII TEREMTIT

CHREMES.cio Multa advenienti, ut fit, nova hic complurimo E T A. Ita. De Antiphone audistin quae facta CHREMES.omnia. o E T A. Tun dixeras huic facinus indignum, Chremes , sic circumiri. D E M I P H O. Id cum hoc agebam commodum. et E T A. Nam hercle ego quoque id agitans mecum seduIo s6i s Inveni, opinor, remedium huic rei.D E M I P H O. Quid, Geta Quod temedium GETA, Ut abii abs te , fit forte obviam Mihi Phormio. CHREMES.Quit Phormio GETA, Is, qui istanc. . . CHREMES scio, GETA.visum est mihi, ut ejus tentarem sententiam.

198쪽

Prendo hominem solum : cui non, inquam , Pliormios Vides, inter vos sic haec potius cum bona Uc componantur gratia, quam cum mala Heius liberalis est, & fugitans litium et Nam ceteri quidem hercle amici omnes modo Uno ore auctores fuere , ut praecipitem hanc daret.

ANTIPHO.Quid hic coeptat aut quo evadet hodie G E T A.

An legibus

Datutum poenas dices, si illam ejecerit EJam id exploratum est. Heia, sudasis satis, Si cum illo incoeptas hominer ea eloquentia Ese. Verum pone esse victum eum; at tandem tamen Non capitis ejus agitur , sed pecunia . clo Postquam hominem his verbis sentio mollirier,

Soli sumus nunc hic, inquam : eho, dic, quid vis dati in Tibi in manum, ut herus his desistat litibus,

Haec hinc facessat, tu molestus Me sies

ANTIPHO.Satis' illi Dii sunt propitii EG E T A. . Nam sat scis , c si si tu aliquam partem aequi bonique dixeris, Ut ille est bonus vir, tria non commutabitis

199쪽

18S PUBLII TERENTII

verba hodie inter vos. DEMIPHO.Quis te istaec iussit loqui CHREMES.Immo non potuit melius perveniri et , o Eoa quo nos volumus.. ANTIPHO.Occidi. CHREMES. Perge eloqui.G E T A. At primo homo insani bat. CHREMES.Cedo, quid postulat bc E T A. Quid i nimium: quantum libuit. CHREMES.

is G E T A. Si quis daret

Talentum magnum. CHREMES.Immo malum liercle : ut nihil pudet FG E T A. Quod dixi adeo et i quaeso, quid si filiam

Suam unicam locaret E parvi retulit Non suscepisse et inventa est, quae dotem petat,

200쪽

Ad pauca ut redeam, ac mittam illius ineptias, Haec denique ejus fuit postrema oratio: Ego, inquit, jam a principio amici filiam, Ita ut aequum fuerat, volui uxorem ducerer Nam mihi veniebat in mentem ejus incommodum, In servitutem pauperem ad ditem dari r Sed mihi opus erat, ut aperte tibi nunc fabuler, Aliquantulum quae afferret, tul dissolverem Quae debeo : & etiam nunc, si vult Demipho Dare, quantum ab hac accipio, quae sponsa est mihi, Nullam mihi malim, quam istanc, uxorem dari. ANTIPHO.Utrum stultitia facere ego hunc , an malitia Dicam, scientem , an imprudentem , incertus Sum.

D E M I P H O. Quid , si animam debet ccoc E T A. Ager oppositus est pignori ob DRem minas, inquit. D E M I P H O. Age , age , jam ducat: dabo.C E T A. Adiculae item sunt ob decem alias. D E M I P H O. Nimium est,

CHREMES. Ne clama: petito hasce a me decem.

SEARCH

MENU NAVIGATION