Marci Aurelij Severini Synopseos chirurgiæ libri sex

발행: 1664년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

iq De Tumoribus est, principium, augmentum, statum,& declinationem : quamvis nihil ex accidenti ex eis conjiciamus. Ob id enim Galenus proposito phlegmones

exemplo, aliorum tumorum tempora, per quae illorum dispositio immutatur, investigare docet. a

Tumoris Prater naturam universatas Curatio.

Tumor praeter naturam aut adhuc

fit, aut jam factus est: illius autem duplex est indicatio, altera praecautio, fluxionem perhibens, & altera curatio, quod in parte est vacuans. Quoniam causarum remotio fluxi nem inhibet, si propter totius corporis Plenitudinem humor fluxerit, ipsam venae sectione, sivires& aliae indicationes permiserint, item frictionibus, balneis, exercitatione, unctionibus digerentibus, inedia, tollimus Cacochymiam vero convenienti purgatione. At si propter partis reci-

22쪽

Praeter Naturam. I

pientis imbecillitatem fluxio excitata fuerit, ipsam partem confirmabimus. Si propter ejusdem Situm inferio- rem, aegri corpus arte ita collocabitur, ut para affecta, si fieri potest, sup riorem locum teneat, & dolore careat. Si propter Dolorem,tum anodynis proprie dictis, vel epicerasticis, vel narcoticis sedabimus. Si Calor fluxionem excitaverit, ipsum refrigerantibus

mitigamus. Humoris tenuitas sumptis, & ad- , motis, ut crassescat, efficiemus. Rus dem vero impetum modis omnibus aVertemus, nunc in contrarium x vellendo venae sectione, scarificatione, cucurbitulis, corniculis, hirundi- .nibus, vinculis, frictionibus; nunc u ro ad partes vicinas per communes venas derivando.

Altera indicatio, quae Vacuare do- cet, in tumore, qui adhuc fit, quatenus ejus aliquid jam factum est, & in eo qui omnino factus est, locum habet: nam, quod in loco aliquo praeter na-

' - id iuram

23쪽

16 De Tumoribusturam continetur , sui ablationem primo indicat, quo fit, ut Vacuata

materia tumorem committente tumor curetur. Vacuationem Vero a

te duobus modis moliemur. Priori quidem humorem ad alias partes transferendo repellentibus, a quibus tamen diligenter cavendum est, ubi materia in glandulis, quae pone aures, in axillis vel inguinibus, sunt, contenta fuerit, in tumore critico. Suspectus est etiam repellentium usus, ubi pi thoricum corpus fuerit; Item in tumore supra modum dolente, aut principibus partibus vicino; in tumore a crassa, & contumaci materia genito. Altero modo Vacuamus, materiam foras educendo Digerentibus, Suctu, Sectione, Scarificatione, Cucurbitulis&similibus. In utroque autem evacuationis genere ad tumoris ipsius materiei quantitatem, & qualitatem, atque ad partis affectae naturam attendere oportet. Alio enim modo tumores sanguineos

24쪽

Prater Naturam. 17 tractabimus. Alio eos qui aut bilis fla-Vae aut pituitae, aut succi melancholici, aut alterius materies, soboles sunt. i. Tu morum etiam curationes, pro instrumentorum patientium natura

mutantur partium vero naturae nomine earum temperamentum , confirmationem , substantiae modum, situm, Virtutem, & usum, cum Galeno intelligimus. N. Temperamentum quidem partes humidiores, ut carnem, glandulas, mi nus exiccandas esse indicat , sicciores ... Vero, ut nerVi, ligamenta, cartilagia nes, & osa, magis. Eodem modo de caeteris partibus, aliis temperamentis, simplicibus, aut compositis praeditis, e suo nativo temperamento restituendis, senties: Nam priusquam ad propriam naturam particula redeat, nondum curationi impositum esse finem

es: arbitrandum.

Formationem etiam spectare oportet, qua alias partes intra, alias Otra, alias utraque parte, alias neutra, caVi-

25쪽

18 . De Tumoribustates & spatia habere: item alias soris esse, & ad fluxiones recipiendas paratas, alias vero densas, discimus. Ex qua

consormationis varietate, & modi, &Vehementiae medicamenti diversitatem facile conjicere licebit Situs in connexu partium, & in earundem inter si vasorum ope communione,atq;in meatuum ad expurgandaeXcrementa convenientia consideraturi, quo si impia indicatio non est negligenda,quum ea maxime doceat, per quae, & quomodo debeat fieri vacuatio, sive ad contrarias partes per communes derivando, sive alio quopiam Vacuationis genere uti velimus , ut copiosius demonstrat Galenus lib. ad

Glauc.

Virtus etiam partis, ad quam, & ipsus usum, & sensum reducit Galenus,

plurimum curationem variat. Quum enim, inter multiplices corporis nostri partes alias, principes sint, ut cerebrum, cor, hepar, quum virtus per nervos, arterias & venas toti corpori . . distria

26쪽

Praeter Naturam. I9

distribuitur: aliae sint adeo necessariae, ut sine earum actione vita diu subsistere non possit, ut ventriculus; aliae sensum exquisitum habeant,ut oculus, stomachus, cavendum est ne ejusmodi partibus sive propter Virtutem, sive propter actionem necessariae fuerint , sive sensum exquisitum habuerint) ea medicamenta admoveamus, quae immoderate laxant, & resolvunt, aut supra modum refrigerant, aut e traneam , Vel venenatam qualitatem habeant.

De Phlegmone ae ejus

curatione.

Quoniam non selum generalem curationem novisse, sed etiam, in singulis exercitatum esse oportet, propterea quod cuique morborum speciei sita sit curandi ratio: ideo de singulorum tumorum speciali magis curatione

breviter disseremus, ab ipsa phlegmone incipientes, quod & siepius fiat, &plures

27쪽

ro Pe Tumoribus plures habeat differentias, ex quibus stibinde febres contingere solent. Phlegmone apud Hippocratem, &alios veteres, omnem calidam, & a

dentem affeAionem significabat, et-jamsi absque turnore fuisset, temporibus vero Erasistrati significare carpit

itim tumorem praeter naturam,qui sita sanguine extra VenaS,etiam minimas,

ad partis cavitates insensibiles, exiliente, & ipsam partem distendente, cum rubedine, calore, dolore, pulsu, tensione, & renixu , cujus causa efficiens fluxio est ab externis vel internis, m nisestis vel occultis causis excitata. Phlegmones Tempora quoniam pro eorum varietate varia illi remedia admoveri oportet) ante omnia distinguenda sunt: ea a Galeno quatuor statuuntur, Principium nempe, quo pars sanguine repletur; Augmentum deinde, quum fluxus cessaverit, quod vero influxit , incalescens &putrescens , fusionem & vaporem excitando partem magis quam an-

28쪽

Frater Naturam. 2Itea distenderit, etiamsi nihil influat. Vigor dum pus fit, tum enim dolores

ac febres fiunt magis. Cum tandempus digeritur, tumor Vero, tensio, calor, & reliqua symptomata imminuuntur , Declinatio appellatur. Recentiores medici ad quatuor veluti capita totam phlegmones curationem revocant, ad Victus rationem, ad fluentis humoris Inhibitionem , ad jam fluxi Vacuationem, & emendationem Symplomatum, . quae aliquando tam saeva supervcniunt, ut omnem medentis solicitu- . dinem ad se, neglecto jam morbo,

conVertant.

Victus ratio in phlegmone frigida semper erit, debet enim morbo qui calidus est repugnare, quod si febris

assuerit, modice etiam humidus erit victus. Victus autem rationis nomineso rerum non naturalium usum cum

ipso Galeno intelligo. Fluxio avertitur, si ejus causas aus ramus , plenitudinem & cacochimiam

29쪽

venae sectione , & convenienti pumgatione tollendo, partem recipientem imbecilliorem roborando, calefactam refrigerando,ejus dolorem mitigando, meatuum laxitatem astringendo, humoris fluentis impetum venae sectione e directo partis dolentis,cucurbit 'lis admotis, frictionibus, & vinculis, ad partes oppositas revellendo. Vacuatio autem, qua proprie phle-

gmonem curamus , pro variis ejus temporibus, medicamentis varia sa-

cultate praeditis fit, ut siepe monuit Galenus. Nam in principio ad stringentibus & repellentibus cognita partis natura ) phlegmones materiam regimus, ut spongia oxytrato imbuta, si circa artus inflammatio suerit, cataplasmate ex sempervivo, malicorio, in vino coctis, silmach, & polenta parato : conveniunt & pannicoli in ovi albuminebrosacio,&aqua rosarum immersi, & inflammatae parti subin- .de admoti, repellunt etiamtlantago, polyganum, &similia.

30쪽

Praeter Maturam. 2ue Incresenti phlegmone , quoniam repellere,& leviter digerere tum oportet , rosacrum optimum est rem dium , confert & cataplasmata ex malvae , & absintsi foliis , ex rosis , sarina hordei, & oleo chamaelino paratum , juvat & linimentum ex sapa

aqua rosarum aceto & croco.

In Statu oleum ipsum convenit, vel malva cum modico pane, &rosiaceo illita. Valet etiam & melilotum cum pane in passo decoctium, & admotum. Item palmulae in passo elixatae cum pane. & rbiseeo subactae, & admotae. Juvat & cataplasma, ex melle, & mica panis in aqua calenti macerata ., In Declinatione, quoniam valenter discutere convenit, malva agrestis pollet , valent & pessulae acinis exemptis cum pane , & modico mellis mistae. Item hordei farina cum oleo,& melle, lana succida, & similiti. Et propter hanc medicamentorum in curanda phlegmone varietatem,

qui primi ad inflammationes media

SEARCH

MENU NAVIGATION