장음표시 사용
41쪽
34 De Tumoribus Polyde vino dulci ad sordium spissi
tudinem solutum imponitur. Cessante vero inflammatione, & detracta butyro recenti, Vel alio convenienti medicamento eschara, ulcus ad cicadi tricem reliquorum Ulcerum more perducitur. Valet ad carbunculos , emplastrum ex malo punico in aceto
cocto. Valet & consolida major , inter duos lapides trita, & admota.
Erysipelas cst inflammatio valde . ardenS,circa cutim maxime consistens, de aliquando aliquid subjectae carnis Occupans, ex sanguine, substantia tenui , aut ex sanguine, & bile, calidioribus quam oporteat, aut ex bile aquosa sanie commista , cum tumore
Vel cxiguo, vel saepe quo ad sensum )nullo: cujus color pallidior aut ma- 'gis flavus est, phlegmones, & si teti- , geris facile sanguis subterfugit, TU susque illabitur exquisite tenuis, & -' aspe-
42쪽
Praeter Naturam. ue saspectu rubeus. Hanc affectionem biliosae fluxionis bolem esse, pluribus locis docet Galenus propterea quod ejus materia ad bilis naturam proxime accedat, quamvis ab initio bilis non sit, sed in ejus confinio posita, eodem prorsus modo quo dicimus carbunculum ab atra bili fieri, quod exsanguine crasso, & adusto fiat, non tamen ita adusto ut in atrae bilis naturam exquisite transierit, sed quod in ejus confinio fit constitutus. Sic etiam Erysipelatis materiam bilem flavam Galenus & caeteri medici autumant, quoties tumorum praeter naturam differentias ad humorum analogiam reVocare volunt: quum tamene bile flava per se separata , & quisita, aliquo decumbente, tumor fieri non potest , quin eum statim ulcus comitetur , ut in herpete videre sit. ob id Galenus in lagitima tumorum praeter naturam divisione Erysipelas praetermisit, quod in vero erysipelate
43쪽
Erysipelas aut fit, aut factum est:ejus quod fit ab lutionem impediemus perinde ac in phlegmone fluxionem inhibendo, & jam fluxum humorem Vacuando. Facti vero curationis unus est scopus, quemadmodum & aliorum omnium tumorum, nempe Vacuatio , quae facilius succedet, si &vicitum convenientem praescripserimus , & noxia symptomata emendaverimus. Victus erit frigidus& humidus, cavendo Vinum , omnia dulcia , acria, pinguia , mercitationem vehementiorem, aerem cali
Fluxionem avertemus ejus causas
tollendo, rut in phlegmone) itaque &partis recipientis imbecillitatem roborare , &ejusdem calorem doloremque refrigerare, & mitigare, & meatuum per quos fit fluxio, laxitatem extinguere,atque humoris impetum si plenitudo in corpore fuerit nam & haec aliquando etiam Galeno erysipel tis causa existit per venae sectionem,
44쪽
Praeter Naturam. 37 ut recte Celsus, & Paulus Voluerunt, Vacuando revellere convenit. Vacuatio autem fiet primo totius corporis medicamento aliquo cholagogo , quamvis aliquando alvum clystere solvisse satis erit. Deinde parti dolenti medicamenta cum humiditate refrigerantia nam, & humorem repellendi vim habent) leviterque diagerentia, ne aut bilis ad princeps aliquod membrum regeratur, aut pars nimium refrigerata livescat, ad coloris mutationem admovebimus. Ad hoc conveniunt solanum, sempervivum, umbilicus veneris, psyllium , lenticula palustris, & similia,item unguentum rosarum, ceratum aliquod rest,
Remittente jam partis inflammatione, priusquam livescat, cataplasma ex hordei farina est imponendum.Et si livor jam occupaverit,incisa cute cataplasma superponendum est , locusque perfundendus aqua calida, sed amarina aqua, & muria interdum con-
45쪽
3 8 De Tinnoribus ducent, quam etiam ipsi cataplasm
ti talis aqua vel acetum, vel acetosa aut muria miscetur. Si Erysipelas in duritiem convertatur, ut scirrhus erit tractandum. Si vero exulceratus fuerit, ut herpes.
Ut ex sanguine puro phlegmonest ita ex bile flava exquisita herpes: de quo quamvis inter ulcera potius
quam inter tumores sit collocandus aliquod tamen leviter dicere propter horun, inter se familiaritatem operae pretium videtur. Est autem herpes ulcus cum tumore summas cutis partes occupans , a 'bile exquisita eo decumbente ortum habens. Rus tres constituit species Galenus, quarum una fit a tenui bile, quae cuticulam veluti deurit, & si inpliciter Herpes nomine generis r tento dicitur. ,
Secundum genus fit a bile crassiore,
46쪽
: Praeter Maturam. ἶ9 quae totam cutim ad carnem usque exulcerat, ab Hippocrate Herpes D pascens vocatur. Tertium genus a bile
satis tenui fit, quae aliquod pituitae admistum habeat, appellaturque Hempes Miliaris a similitudine quam habet cum granis milii, non enim protinus ulcus facit quemadmodum,& alii her- petes, sed admodum exiguas pustulas ad milii speciem , quae interposito spatio in ulcus abeunt. Cum igitur in herpete ulcus sit
cum tumore conjunctVm, ejUS curatio ex utriusque affectus remotione conjuncta etiam erit,nempe ex fluxionis si adhuc fiat in inhibitione, humori que tumoroem committentis Vacu tione, & mediocri exiccatione. Nam ut tumoris curatio vacuatio est; ita ulceris mediocris exiccatio, tumori tamen quoniam ulceris exiccationem
impedit prius est succurrendum. In herpete igitur curando, fluxio priamo est inhibenda, corpus repurgando medicamentum, & bilem, &pi-
47쪽
o De Tumoribus tuitam educere debebit, aliquando tamen satis erit alvum leviter solvere,
vel urinas mediocriter moVere. Parti vero assectae admovenda sunt quae tumoris materiam vacuare t
viter digerendo , & astergendo , &ulcus exiccare possunt. Hujusmodi sunt vitis capreoli, folia rubi, rubi canini, arnoglossum, idque in principio: post haec vero , & lens adjungenda est, & aliquando mel, & polenta; item cataplasma ex malicorio, o su-mach. in vino decoctis, levigatis, &admista polenta ad cataplasmatis sommam redactis. Victus erit ut in Erysipelate. Symplomatis etiam, si quae
curationem interturbent, conVenientibus remediis erit occurrendum.
De Oedoemate. A frigida etiam materia tumores sepe fiunt, ut a pituita Vera, aut aquosa& tenui, aflatu Vaporoso, succo me
lancholico, a crassis, frigidis, & con-
48쪽
cretis siccis vel per se separatim vel inter se mistis. A pituita quidem aut spiritu Vaporoso tumor excitatur mollis, rarus, laxus, albicans, doloris expers, sine calore, & si prematur, parte caVata, digitis cedit. A Galeno & recentiOribus Cedema dicitur, quamvis apud Hippocratem multo satius pro omni tumore praeter naturam cedematis nomen usurpetur, ut in principio dictum est.
Oedema autem, quatenus tumorem mollem & laxum significat, d plex est: aut enim morbus est, auti symptoma, quale est in pedibus, &cruribus eorum quos aqua inter cutem , aut phthisi aut cachexia Vexat, persaepe videmus. Causa cedematis est aut pituitosi, sive vaporosi humoris fluxio, aut eX- crementi pituitos, vel flatuos in pasete , propter ejusdem in coquendo alimento, & in expellendis excrementis imbecillitatem congestio.
49쪽
- Cedematis Tumor, Doloris expers,Zc mi- sunt 1 . f tis Digito premanenti cavata parte cedens Color albicans' saepe per Digestionems rarius per Suppurationem, propter Desinit J materiae frigiditatem, nisi in locis . indema ri calidioribus fiati Aliquando in scirrhum, aut nodos, aut abscessus frigidus.
Si fluxio propter totius corporis . cacochymiam pituitosam, Cedema eX- citaverit , purgandum erit corpus phlegmagogo aliquo, si vero ab una tantum parte fluxio fiat, ut cerebro Verbi gratia, repurgato etiam prius
universo corpore, cerebrum propria -Vacuatione erit exonerandum. Deinde
parti affectae ea qua repellendi leviter, si adhuc fluxio fiat digerendi, exiccandi, vim habent, admoVebuntur. Abunde aliquando satisfiet nova
50쪽
Praeter Naturam. uespongia, quae in posta potabili manduerit, cum vinculo leviter stringente imposita, quod ab inferiore parte acrius incipiens , si1pra paulo laxius finiat. Quod si sub his Cedema non subsideat, ubi rustis deligabis, pusillum aluminis adjicies , & novam spongiam iterum posca magis acida madentem, adhibebis Et si nous spongiae copia non sit, veterem deterges, expurgabisque nitro, aphronitro, &aqua lixivia : aut ejus loco mollissimo ellychnio posca madenti utaris. Consert etiam spongia imbuta posca in qua cineres, & nitrum decoxeris. Accidente s fatu quemadmodum inveteri oedemate) detergentibus magis uti conveniet. Ut spongia ex lixivio acrius alligata , parte prius oleo inuncta. Di cutiet etiam laxos tumores Isatis sativa. Item spongia imbuta lixivio ex cinere fici sarmentorum , vel Ilicis. Alii Linimento parato ex alumine, sulphure, myrrha, sale,& aceto, rosaceo, uti malunt.' ' . . Quod