Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

DE INTERDICTO pro communi dignitate & salute comtra Papam & comuratos suscipiendam exhortarer: nisi animi amplaquaedam& splendida propositio passim in multis ita eluceret, ut acrioribus ad eos animandos incitandosq; stimulis nihil amplius opus esse videatur. Si ulla unquam caussa certas divinae vocationis notas habuit, quibus freti ad eam recta coscientia propugnanda aggrederemur, haec quidem certe eae ubi priamum privatorum aliquot hominum quies in aliquo principata ab externo quopia hoste interrupta,aut populi alia

cujuslibertas tantulu attentata fuerit, autDeus aliquam aliam ob caussam ad arma VocaVerit, continuo ab universis

accurritur,idq; persuasissimu &exploratissimu omnibus cst bellu tunc legitime eri.Quae vero ad bellu juste Megitime suscipiendu, atq; tum ad vitam, tu ad facultates omnes in illud liandendas nos movere possunt, ea omnia ad hanc profecto caussam concurrunt.

Hispanus aliiq; finitimi hostes nos aggrediuntur,invadui, hostiliter petunt,

252쪽

REGNI FRANCIAE.

oppressit ri nos, &si possint, eversuri

funditus, quanqua nullam in nos juris specie, nullam etia id tentadi caussam habeant. Infert vim Papa, quo nihil offendimus, qui cotra maxima sui splendoris & amplitudinis parte, acceptam nobis meritissimh referri debet: qui e iam pacis inter nos cociliandae auctori esse deberet, si qualis haberi vult, talis& re vera esset: atq; interim ut hostiu, quibuscum facit, libidini serviat, sua in nos fulmina armatasq; acies immittit, quarum vi adacti servitutis jugum subeamus. Cives adeo ipsi patriae suae proditores nefarie rebellant,&ii etiam ipsi,qui superiori rege a se impie trucidato, alterius jam , atq; totius etia gentis regiae vitam petunt, qui nostras fere omnes facultates diripuerunt, qui domos & urbes nostras ad interith& cineres redegerui,& a seipsis ita degenerarui, ut hostis in media regni ipsius viscera perfide admissi insignia, cocul catis Gallicis,ostentent. Hic Dei man- datum nominatim sancit su& perscriptum est, quo praecipitur, ut regem ab

253쪽

11α DE INTERDICTO

eo nobis constitutum honoremus, illi . Iiusq; vitam atq, auctoritatem adverses omnes conservemus. Hic bonorum omnium Patru exemplum propositum est, qui in re simili ad communem S regni & regis sui caussam, egregiam fidem alacri promptoq; animo adhibuerunt, nulla hominis cujusquam ac ne ripae quidem ipsius ratione habita. Aguntur hic nostrae opes ita nostra, familiarum nostrarum honor, liberorum nostrorum conse vatio,&qua nihil in rebus humanis omnibus prius & carius esse debet, nostra libertas. Venditioni & direptionia Papa, & quod longe est gravius atq; indignius, a nostris ipsis expositi sumus. Status publici mutationem moliuntur,ex qua quidem, ut facile colligere est, universa partium omnium mutatio & converso necessario consequatur , per quam omnia horribili confusione permisceantur, funditusque intereant. Quos dominos in. regis nostri locum sebstituere conantur, non sunt aut Scythae aut Turcae,

254쪽

REc NI FRANCIAE. ΣΠ sed qui omne totius orbis Barbariam immanitate & tyrannide longe superant: ut in omnibus regnis,ditionibus& imperiis, quibus dominantur, Ob

servare licet. Atq; hic est belli hujus ce status, causta, consilium & scopus. Quid vero in eo desiderari potest, quominus legitimum habeatur, atq; frigidissimorum &ignavissimoru quorumque animi ad belli hujus societ

tem nobiscum ineundam excitentur,

ut Dei qui nobis id praecipit, nomine

ac numine freti,hasce omnes,quq nObis imminent calamitates a nobis pro pulsemus Z Religionis nomen obtemditur. Papa honoriscos illos, quibus in signiter est ornatus, titulos proponit. Atq; hinc eo gravior & indignior, quae nobis infertur, iniuria videri debet , quod&sacrosanctorum Dei nomen ita profanetur, & sacra omnia iura pervertantur, ut adversus priescriptum Dei madatum ad nos ipses pro- dedos,ad patriam ipsam perdendam,& durissimae omnium crudelissimaeq;

servibuti exponendam concitemur.

255쪽

Ls DE INTERDIc ToPatres nostri, seu quod reges a PapAdurius appellati fuissent, seu quod Papae contempta regum auctoritate pe-

Cuniam exigere ausi essent, seu quod summam aliquam potestatem in hoc regno usiarpassent, caussa diligenter ex legibus divinis & humanis, item que ex regni institutis & moribus dis Ceptata ac dijudicata, Papas sine ulla

dubit itione damnarui, ac releg*runt, eorum ministros ignominioSe acceptos e nostris finibus expulerunt, eos

dem suis edictis & senatuscosultis hostes declararunt,atq; justissime bellum iis thferri polle cenisserunt. Sed node bullis jam agitur: alia longe graviora

urgent. Pontificiar adversus demor-

tute , finitimi ditionem hanc invaserunt, extrema regni propugnacula o cuparui. atq; in media etiam illius oppida suis & callidis consiliis & aureis Philippis se insinuarunt. Quin S imdratus Sixti decessoris sui furores imbratus, initam dudum rebellionem coasirmat, omnem pacis inter nos conc)liandae

256쪽

REC NI FRANCIAE. 2syliandae viam intercludit: vicinos, ut ad navis quasi laceratae direptionem ce tatim accurrat, enixe sollicitat: thesauros e nostris loculis eo animo hic enim putabatur)& consilio, ut ad bellu contra Turcas gerendum couerterentur, , corrosos, eXpromit & totos exhaurit, per quos armata manu nos invadat,

si modo potest, penitus etiam perdat. Huccine reru venimus, haec ne est horum temporu ratio, hicne regni status, ut deceat Gallos aut medios esse, aut

quibusdam rationibus repressos frigere , aut publicae defensioni aliqua in re deesse, & turpiter a Majorum suorum pietate, fortitudine, & fide degener

re Non mediocris equide bonorum viroru,patriarq, studiosorum civium a nimis incutitur dolor, quum ad arma vcnitur: quae si ob religione capiantur,xoduplicatur moeror, suspiriaq; magis ac magis invalescui. Non sine maximo

igitur animi angore bellu hoc su sci pietur, in quo Dei nome in praetextu usiurpatur. At Deus ipse sancte pcipit,ut regi pareamus: rei necessitas &Perpetua

257쪽

DE INTERDICTO majorum nostrorum exempla ad id nos invitant & compellunt. Papa nutilam Conquerendi occasionem habeti Non nos Ecclesiam perturbamus aut vexamus: ille ipse mali hujus est auctor. Quam responsionem Elias Propheta Achabo faciebat, eandem ipsi nos facere merito possumus. Ille ipse tragoedia hanc excitavit, ille ipse hanc nobis perniciem machinatur, ille ipse pro pace, quam suadere nobis debuit, clasticu canit,ad bellum etiam civile&intestinum nos concitat. Ille ipse pro pacifico Evangelio, & cosolationibus, quae in rebus adversis nobis peropus

sunt,copias infestas,&excommunicationum tonitrua in nos emittit.Bonos

Ecclesiae Pastores maximi semper faciemus, &illum ipsum imprimis, si talis esset. Ille quidem se talem, ac P trem sanctum in suis Bullis nuncupat, sed facta & mores repugnant. Patres in Benedicti I3 caussa nos docuerunt, quomodo de bonis pastoribus iudic re debeamus. Ille enim tunc eosdem quoq; usurpabat titulos, quos &Sso dratus

258쪽

ratus sibijam arrogat: sed illi verba sibi dari non sinebant. Judicii, quod faciebant, regula,status Prophetarum &, Apostolorum,atque Benedicti conditionis coparatione nitebatur. Quum enim Samuelis, D. Pauli & alioru Dei servorum integritatem sibi proponebant, & cum ea Benedicti mores actaque componebant, libere judicabant, Benedictum no eum esse, quem se diceret , pastorem scilicet & patrem sanctum: sed avaru , Ecesesilae VeXatorem, ac tyrannum: hoc etiam verbum usur- 'pantes. Id in Caroli VI cdicto ita scriptum extat. Si hac majorum regula utimur, de S ndrati pietate & zelo j Idicaturi, quid sentiemus, quid statuel mus t Ecquid unquam aut in Apostolis, aut in ullis aliis Dei servis S ndraticosiliis&actissimile reperietur: ut ni nitrum cives in principes suos concitarint, ut etiam Ecclesiae aerarium squod satius & sanctius ad pauperti inopiam sublevandam, & alias res ejusmodi necessarias conferretur) emunxerint ad colligendos exercitus, & eo consilio

259쪽

a 18 DE INTERDICTO immitgdos,quoru opera, cum alii suis opibus & honoribus, tum reges monme ipsi dignitateS potestate sua exspo- .lientur ξ Hoccine Evangeliu Apostoli praedicarunt Z Itane omne dominationcm fugerut i Siccine ab omnibus h

manis negotiis abstinuerunti adcone salutem omnium procurarunt ρ Tantone studio & cura hominu offensione vitarui, ut potius quam minima etiam infimis coquerendi occasione darent,

de suo aliis jure cocederenti Nunquid senserunt, dixeruntve unqua, sua quibus maxime uterentur & niteretur,a

ma, aut in militu collectione, aut in opibus viribusq; humanis consistere 3 Si

igiturSfondratus se nec lupu,nec Comjurationis ad nos funditus perdendos conflatae caput esse, sed potius Veru p store& pium patre re ipsa comprobaret,nos omnium primi honorem illi de observantia libentissime deferremus. Sed patres suo nos exemplo docueruli ubi Dei mandatu proponitur, ubi publica salus agitur,nulli cuiqua quamvis

praestantissimo & potentissimo cedem

i Aram

260쪽

RECN1 FRANci R. dum. Subjiciat quantum volet se in D. Petri cathedra sedere: successione suam objiciat: se Apostolu etiam veditetrveritas ipsa id omnino falsum esse clamat. Tota illa,qua Episcopi vendidaro sibi possunt,auctoritas,una est culi' divini, cui regedo &administrado a Deo constituti sunt,no dominationis,neda tyranidis,auctoritas.Omniavestra sunt ait ApUstot')sive Paulus, sive Apollos, sive Cephas &c.omnia insi vestra sunt: vos autem Christi: Christus vero Dei. Maximi quiq; in hoc Ecclesiae servoru numero sunt,&in iis D .etiaPetrus,qui illic nominat Cephas. Atq; Academia Parisiensis in sua illa praeclara ad Caro- in v I admonitione, hujus loci meminit,Cumqt,ad ea,de qua tunc agebatur, controversia scite & apposite accomodavit. Si qua igitur Papa est auctoritate praeditus, eam ad opprimedam Eccle'siam, vexadosq; Christianos adhiberensi debet. Alioqui, si Apostolorum sta

tum exuit,ut Monarchς exercitu constribentis statum induat: totus adeo ad

gnu, quod in suis Monitoriis Bullis

I. cor ,

SEARCH

MENU NAVIGATION