Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ε3o DE INTERDIcrct stros illic adfuisse, ita quide seres h

bet. Misellus quidam & vere misera- .dus minister, nomine Hugo Suratus, alias Roserius Parisinam carnificinam fugiens,ab hostibus Captus,Lutetiamque retractus prae metu religione ab-juravit , &sese ad eorum nutum arbis triumque &dicturum & facturum

mnia promi sit. Is ad Regem perductus, Doctoribus Sorbonicis assenta est. At postea culpam suam, libris in eam rem aeditis palam agnovit, atquza Rege, ad quem pervertendum & in errorem inducendum adhibitus fuiLset, veniam petiit. Fuit haec igitur paritis utriusq; collusio, non Verum ac pium colloquium ad docendu acCommodatum. Rex igitur nihilo sapientior ab illis factus, in iis quae a pueritia didicerat & crediderat,costanter pe mansit, quippe praeclare se ac pio parentum cura institutum fuisse, ac purioris religionis fundamenta optime jecisse persuasiis. Neq; ulla mala memte pravaque conscientia in eo perse-xerat, quasi aut novitatis studio, aut

232쪽

REGNI FRANCI R. 23r quadam contradicendi libidine ductus. Molestiae & aerumnae, quas tamdiu pertulit: negotia & impedimenta,quae illi adhuc a cin uratis tanta pertinacia inferutur : hostium prava comsilia & assiduae interpellationes, ami- Corumq; importunitates, id satis confirmant: a quibus omnibus posset semel omnino se vendicare, religioni suae renuntiando,nisi Dei offendendi, amittendaeque salutis metuS eum perpetuo moneret , ne invita & repugnante conscientia quidquam faciat:

sed potius meliorem, siqua usquam

extat, & quam a nemine hactenu s accepit, institutionem exspectet. Praeterea in hisce de religione controve sis non solus requirit ut errorum,qui

eam occuparunt, ac deformarunt,reformationi provideatur : Bona pars Christiani orbis idem ipsum cum illo postulat, & adversus Papam, qui rei

tam necessariae obstat, uno ore proclamat. Nemo sere jam existit, qui non multa in Ecclesia peccari fateatur, idq, vehementer conqueratur 5

p iiij.

233쪽

deploret: qui non horribilem rodi-gχsam in Clero confiasionem corrumptioneq; Videat; &qui institutionem. ac disciplina illa quae ad sacerdotum

questum & avaritiam omnino accommodata fuit,frequentiorem & fidelio rem , perquam necessariam esse non censeat. A multis jam saeculis,permulti praestantissimi doctrina dc pietate visit in hoc etiam regno,ut D. Bernardus& alii complures, libros in lucem editos querelis &expostulationibus ob istas labes confusiones refertOS nΟ-bis reliquerant. HςC omnia regiS Caussae inserviunt, qui nihil aliud vehementius desiderat, quam illud venire adesseque tempus,quum tot tantaquς vulnera per legitimum piumque concilium sanentur, ac sancta totius E clesiae recociliatio summaq; omnium concordia fiat : testificans ex animo ac profitens primu se iis,quae illic summo omnium cossensu & sacrarum scripturarum auctoritate decreta constitutaq; fuerint; libenter obtemperatur i. Nullaq; reomnino in his tam diu-

234쪽

turnis &infestis, quibus vexatu bellis aeque offendi & angi,atq; toga illa,quae tum percipiendae lex sacro illo conci lio utilitati, tum perficiendae illi, qua se regni sui statim initio ea de re obstrinxit, promissioni affertur, tardi.

tale & mora. Quum haec omnia in rege considerabuntur, atque ex adverse dispicietur, quis sit habendus haereticus, uti quidem in sacris scripturis describitur, & a piis Ecclesii doctoribus desinitur: Ex iis profectb nec

constabit nec probabitur, regem ha reticum esse. Siquis error inesset,lit manus ille error esset, quo qui tenentur, nec deplorati nec ab Ecclesia abdicati censendi sunt: Ideoque apud eos ex D. Pauli doctrina adhibendae

sunt cum omni animi lenitate admonitioneS , non autem ea,quae hodie imventatur, violentia. Nec vero reX noster ex iis, quae Sixtus Papa illius adversarius edidit, ullo modo habendus est excommunicatus, ut Jam antea docui. Et quidem Patres nostri ex historiis , quae corn- .

235쪽

,34 DE INTERDICTO

memoratae sunt, satis ostenderut quid de Paparum Excommunicationibus sentire debeamus. Resposiones adoctissimis viris ad Sixti contra Regemaexcommunicationes, Un cum mutitarumNuilitatum declaratione hodie CXtant, eaeq; ita erudite compositae&ad rem praesentem appostae, ut ad Regem non apud Deum tantum , sed apud omnes homines,qui modo sincere iudicare volent, absolvendum, Omnique culpa liberandum momenti satis habere videantur. Magna Deo

immortali habenda est gratia, quod in Papae potestate non sit, eos qui in libro vitae inscripti sunt,ex eo expung re. Quod si Papa idoneus Regis nostri Judex esset, suamq,jurisdictionem ad eum usque ac minimum etiam hujus regni incolam proferre posset, quod prosecto non potest, si judicium in Se niorum, ut Deus praestituit, coetu factum fuisset: si austa eum damnandi caussa extitisset: si actionum ex verbi divini regulis, & canonibus etiam an liquis via & ratio in Iudicando obse :

236쪽

REGNI FRANerAE uata fuisset: si legitimς excommunicationis finespropositi, rectaque &ejus qui peccavit salutis, & utilitatis Ecclesiae studia adhibita fuissent: si Ecclesia recte Congregata rem assensu suo comprobasset: Postremo, si Dei verbum in tota illa actione praecipuum locum obtinuisset, fuissetque pro regula : ex his quidem certe omnibus era Communicationem recte factam fuis se constaret. Sed horum omnium nihil quidquamusurpatum observatumque fuit. Consilia adversus Galliam nostram quotidie inita: inveteratum adversus reges ac principes nostros odium: indignatio , in quam Crumpunt , quod amplitudinem suam in hoc regno cum summa potestate nondum stabilitam esse videant: coitiones & pactiones, quas cum externis

hostibus habent ad prodendum ip sis

trandendumque hoc regnum: ut uinno verbo dicam, furor & nocendi, perdendique omnia libido, solae fuerunt veraeque aliis Papis caussie cur haereseos sententiam & excommu-

237쪽

DE INTERDICTO nicationem insuperiores rege , &in ipsum etiam Henricum Regem 3 dC- functum, pronunciaverint, de ea quidem impudelia, ne impietate dicam,

ut nihili pra. Hodieq; adeo illis ipsis caussis adducti,suas ad nos bullas emit Tut. Hoc vero plane nihil aliud est qua

stomachosum ac perversum & regiam gentem opprimendi,®num simul totum CVerrendi propositum. Religio autem quam illi admiscent,praeteXtus tantummodo est, ac mera simulatio. Siandratus contumeliose nobis de rege loquitur , quasi eum nos in hoc regno melius Cognitum non habeamus,qua illem suo Capitolio. Ait eu,

- quia datam fidem fregetit, perfidum esse nec fidem illi unquam habedam. Vae tibi impure Ssendrate, qui tibi)a-jam impendente, qua totuS CXentereris,ruina crepans, tam dirum tuae acerbitatis virus in tantum principem Cructes, & evomas : qui contra Dei Aod, aa, mandatum populi Principi, atque adeo Galliae regi maledicere audeas. Dicis eum fitam violasse. Idem & grassa,

238쪽

REONI FRANCIAE. 23 tor aliquis diceret,si arrepto, eXertoq; pugione promissum aliquod a quovis alio extorsisset,quod ille postea, quippe aut contraDeum,aut contra Rempublicam,aut contra bonos mores factum, perficere nollet. Non repetam quod jam dixi, de vi, quae Regi incussisa fuit. Promissis ita extortis nemo ullo aut pacto aut jure obligari potest ubi autem nulla est obligatio,fidei quoque violatio nulla est. Si Rex putavit se contra Deum facturum,sd praestans quod metu coactus promiserat, nunquid promissis suo stetisset, Deum co- victus conscientia offensurusZCuinam potius fide &promissi religione obligatus tenebatur,quam Deo ξ Longiori & accuratiori patrocinio non est hie opus .Regis fides & integritas satis spectata est & cognita: nec perfidus ullo modo dici potest, ut eum Papa nominat. Ex multis magnisque illius virturibus, quarum omnes testes sumus dc quas infestissimi etiam illius hostes fateri dc praedicare coguntur) haec maxime una elucet, quod in suis dictis

239쪽

138 DE INTERDICTO promissisque omnibus servandis, in iis

sit numerandus, qui candore, firmit te, constantia, & integritate maxime

excelluerunt. ,

' Ssendratus c5tumeliis & calumniis quam Apostolicis virtutibus foecun- , dior, addit regem Ecclesiae hostem es.se: Rex autem nullam unqua id suspicandi caussam dedit. Armis aliquando sese propugnavit:sed legitima quidem, propugnatione id fecit adversus eos, qui jam tum regiam stirpe adoriebam tur , attractis ad suam caussam sub religionis nomine regibus etiam ipsis, qui

insidiosas eorum artes,occultaq;&ipia consilia no satis tunc animadvertebat,ut ea postea,sed sero & magno suo damno animadverterunt,compertaq; penitus & perspecta habuerunt. Ve- tumDeus sua providentiatiostium regis animos aperuit,& quonam Zelus iule speciosiq; religionis praetextus spectarent, omnibus patefecit &illustravit. Quare hoc bonorum omnium viarorum judicio Certum & manifestum

semper erit, regem suosque injustet,

240쪽

R Ε : ui FRANC IAE. Eeessitos juste quidem se interdia propugnasse, Ecclesiam vero oppugnasse nunquam: hosque pro sui principis s lute, 6 pro sola Galliae, proindeq; Εcclesiarcoservatione arma cepisse. Nec

in tanta animorum contentione, ir

mimq; aestu testatum probatumq; uΩquam reperietur, Regem ullius hominis conscientiae vim attulisse. Ut hodio etiam, ex quo regni clavum tenere de gubernaculum Rei publicae tractaro Coepit, tanta humanitate & lenitato cum clero ubiq; locorum egit, ut satis hincprobet se de molestia ulli omnino homini ob religione exhibenda nullo - modo cogitare. Accusatur, quod sacerdotiorum fructus iis qui pro ipsius

dignitate & salute arma ceperunt, lamori soleat. At haec temporum culpa est, non illius: qui non voluntatα1ua, sed belli necessitate coactus hoc agat: atque magis in eos , qui arma contra se gerunt, quam in reliquos, idque maxima prudentia & aequit te. Prisci Reges, ut accepimus, cem tum hoc&exploratuhabuerusilicet:

SEARCH

MENU NAVIGATION