Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

xo ' DE INTERDICTO quicunque Regi pareret, pro eXcomse municato existimandu contra, qui facinus aliquod advertus regem p traret, omni injustitiae& perfidiae cri mine absolvendum. Historia nominatim haec refert, ut doceat, quantopere doctrinam ejusmodi,quam Papae in totum orbem spargerent, &disseminarent,eXhorruerint, & quodnam esset istarum excommunicationum,

per quas principes omni dignitate dc

auctoritate spoliarentur,& cives ad seditionem concitarentur, fundamen otum. Verum tam multis gravibusque

Ivonis admonitionib' Papae nihilo sapientiores & meliores effecti sunt. Eadem enim omnino doctrinam S n-dratus Papa persuas Bullas nobis obtrudit, ad institutam hac rebellionem confirmandam. Ea doctrinajam inde

a Philippi primi aetate,nova, atq; adeo

a nostris majoribus haeresis esse dicebatur. Res vero gravior est, quam ut

temere Bullis fides habeatur, in quibus nihil quidqua adfertur, quod aut -vero ullo sacrae scripturae testimonio

222쪽

ssitatur, aut certo aliquo veteris totius

in suis omnibus aetatibus & partibus Ecclesiae usu confirmettu . Siandratus equidem nescio quas Paparum costitutiones nobis inculcat:at nos solidas& expressas Dei ipsius constitutiones& placita postulamus. De Sanctae et-jam Sedis reverentia verba facit: Atest alia sedes, cui summam observantiam debemus, longe sanctior, apud quam omnes sistendi sumus , nempe Christi tribunal: ex quo consilia& decreta nobis sumedalunt, ut ne a recta vivendi ratione aberremus.Idem agit

de praestanda Ecclesiae obedientia: recte:id etiam ipsi desideramus. Sed vera Ecclesia docet, uni Deo, cui ipsa in rebus omnibus cedit, seq; totam submittit,parendu esse. Edicit suis omnino mandatis parendum esse, caeteris omnibus, quibus studium, amorem, honoremq;& observantia debeamus, postpositis. Et quis tandem S ndratus iste est, cujus imperiis caeterorum

omnium Imperia postponi,ciri us Bullis Dei etiam ipsius, qui aliter omnino

223쪽

a.ra DE INTERDIcτο prςcipit,mandata subiici debeantὶ Atque haec, quod pluribus alibi explicata &illustrata fuerint, paucis tantum hic attingere volui: quae tamen, licet paucula, ad cas dubitationes quas P pae Paparumq; clientesJesultae,harum quibus jactamur tempestatum conci'tandarum ergo simplicium animis in-jecerunt, penitus tollendas, satis magna , mihi quidem Videntur: qua quam Rex noster divina gratia talis, qualis ab iis fingitur, non sit nec Paganus , nec HaereticuS , nec CXcommunicatus, nec Relapsus, si dilige ter omnia, ut in re tanta decet, pon

derentur.

Rex equidem paparum doctrinae fidem non habet,seque prorsus ab eorum consortio & communione segregavit: Sed patres nostri docuerunt eos omnes qui Papis no credunt,seq; dum inordinate se gerul, ab iis separat ,non esse propterea haereticos. Papam a te indecore se gerere nemo nescit. Atam multis jam feculis pii clariq; viri id conqueruntur ac deplorant; tota Chri-

224쪽

RECN1 FRANCIA. 223 Christianorum gens eum accusat, &aliquando,si Deus dederit, re tota saepienter & accurate disceptata,illum iis psum damnabit: quantumvis id res giat suis omnibus quas ubique te rarum commovet, procellis, furiosiL que consiliis impedire conetur. Sunt

quaedam religionis capita, in quibus Rex ab Ecclesia Romana dissentit:

non propterea tamen coperietur ha

reticus, si dispiciatur,in quibus & quomodo in iis se gerat, & quid profiteatur ac testificetur. Haereses, ut ex het resibusquς veterem Ecclesiam eXe Cuerunt , videri potest) versantur aut in Trinitatis materia, aut in Christi mediatoris nostri persona, aut in illius officiis, salutisque rationibus, aut in Ecclesiae desinitione & natura, aut denique in iis, quae ad scripturς sanctae veritatem &auctoritatem labefactandam spectant. Regis fides stiper his

Capitibus omnibus examinetur, nihil - Caussae reperietur, quamobrem ha - reticus sit habendus. Nec Paganus

est, nec Judaeus, nec Mahometita:

225쪽

α,4 DE INTERDICTO quin falsas illas impiasque Religiones

Omnes ex animo detestatur: illum du- taxat pro vero & unicoDeo habet que Patriarchae,Sancti Prophetae, totaque Israelitica Ecclesia ob omni arvo Cognovit, Venerata est&coluit: Illum,

qui Mosii legem dedit, & per Prophetas cum patribus loquutus est: quique postremis temporibus sese in Christo Domino nostro manifestius nobis pa- . tefecit.De sancta Trinitate credit,qC- quid ab universis conciliis de ea definitum decisumq; atque summatim

thanasii symbolo comprehesum fuit; Ut id etiam , quod de Christo Medi

tore est traditum, quem esse credit &agnoscit verum & in aeternum praeducandum Deum, simul& verum ho minem e Virgine Maria natum. Pe ' suasumq, habet, eum , queadmodum a D eo constitutum ab omni aevo fu rat, ita etiam redemptionem nostram omni ex parte explevisse, solsimq; no- his & saritis Zc aeternς vitς caussam amctoremq, esse:ac nos ipsius,ut in Evam

gelio docetur, per fidem participes

fieri.

226쪽

it LGNI FRANCIAE. 11s geri. Ecclesiam Catholicam, & extra eam nullam esse salutem , credit, precibus votis'; omnibus in ea ad extremum usq; vitae spiritum manerC CXoptans. Sancta etiam sacramenta, prout a Christo fuere instituta, Credit.Postremo sanctam scripturam, certam Rei veritatem esse , eaq; omnem doctrinam nobis necessariam contineri

credit: atq; , quod tum ad salutem c5- sequendam credendum, tum ad observantiam quae Deo placeat exhibe-dam praestandum sit, non aliunde petendum esse. Atq; eorum, qu &Rex,& ejusdem cum eo religionis homunes tenent, ut ex eorum scriptis abui

de constat, haec summa est. Rex itaq; his fretus & confisus, impias omnes

Arrianorum & Manichaeorum, itemque aliorum omnium haereses, quae cum a sacris Ecclesiae doctoribus refutatae, tum sanctorum Conciliorum decretis una voce &consensu damna tae fuerunt, ex animo etiam damnat. Controversiae, quas Cum Romana Ec-

clesia habet, eiusmodi sunt, ut siquid

227쪽

errat,in hoc maxime erret,quod coc dere patiq, no possit,ut, vel hominibus vel rebus ullis creatis, praeterqua Deo, cultus religiosus tribuatur: ut Christus non solus ad Deum nobis sit via & aditus,sed quispiam alius illi adjugatur, Minno e salutis caussis quidqua aliua habendu sit, quam unicu Christi mosetis & passionis, atq; ejus quam Deo p

tri proestititiobedientiae meritu: utq; lius quisqua gratus Deo cultus censea-rur, quam qui ab eo in sacris scripturis fuit praescriptus & costitutus. In his omnibus siquis sit error, in eo duntaxat est, quod omnia Deo uni, nihil autem hominibus tribuat. Rusmodi aute e ror, si tamen error habendus est, non potest esse haeresis. Atq; haec de comtroversiarum materia dicta sint. Quomodo aute in his rebus se gerat,omnibus compertu est.Neq, enim aut pertinax est, aut aliqua vel arrog tia, vel malitia, vel pravo perturba

dae Ecclesiae affectu ducitur: Papa in siis Bullis ait eum per matrem jam inde ab infantia haeresi imbutum fuisse:

228쪽

REcNI FRANCI AE. 22 at, vel hinc eum talem non esse mala mente, & insolenti ac voluntaria eve tendae Ecclesiae alacritate, manifesto

colligitur. Ac Divus ipse Augustinus

eos, qui sic a parentibus educati&in stituti fuerint, magis excusandos esso

tradit. Papa eorum meminit, quae ne

fastis illis D. Bartholomaei diebus illi

acciderunt, illiusque abjurationem omni colorum & exornationum genere exaggerat, multa simulans, & veris

fessa consulto admistens. At dies illi ita nobiles sunt & insignes, ut unica violentiae recordatio projusta defensione illi esse possit. Nihil ea de re amplius dica. Dira illa fuit & inaudita Tragoedia, quam Deus pro sua bonitate huic regno diutius no imputabit.Equidem rex multa tunc admisit: religione sua curata,Romana se amplecti professus est, Misis interfuit, Roma misit, verahqc omnia sunt.Sedui adaeshqc faciebat omnia, cum ibi ac fideles servi in ejus sinu atq; amplexu trucidati fuis.

sent,ipse quoqun summo capitis di scrimine quotidie versaretur, se in arctio

229쪽

simam jam captivitatem detrusiam Q& compactum videret. Illius adolescentia,perpetuae adversus ea uuae per vim ageret testificationos , mandata, quae ad populum suum Bearnensem clandestina denunciatione pserenda curabat, viae & rationes ex illis se laqueis extricandi toties captatς ac temtatae, &quae primum evadendi oblata fuit,arrepta Confestim occasio,vim illi factam fuisse , & quaecunq; tunc tem' poris faceret, ea vi coactum & praeter voluntatem fecisse satis coprobarunt. Metus ille fuit ua prima & rencriori aetate incussus,& eo imminente periculo, quo nullum aliud majus excogitari possit. D. Petri abjuratio non est illi jam ulli probro & dedecori Nam fouemido, qua fuit correptus, Cam exto sit, drallum ad peccatum etiam longe gravius , audita unius ancillulae voce, adegit. Verum id factum illico acerbe deploravit &lametatus est. Ergo peCCatuna per nietum admissum, culpae cxcusationem in alio meretur,n5 probrum & damnationem , ut Papa deprim

230쪽

REGNI FRANCIAE. 229principe nostro pronutiat. Infirmitashqc est, animiqumbecillitas, qua Deus pro sua immensa misericordia tolerat.

Quin apud homines, siquid gravioris

poenae aut infamiς metu factum fuerit, id ex legibus nominatim ad eam rem latis,pro infecto habetur, nulliq; pcen

obnoxium esse censetur.

Papa rege praeceptis ad religionem necessariis abunde instructu fuisse proponit. At ut probe alique instruas, gladius illi non intentatur: sed ter quaterque cum lenitate summa de ossicio admonetur, ut Apostoli nos docent,nulla vi illius con1cientiae facta. Rex igitur de Papa, a quo haereticus, & relapsus declaratus fuit, identide quaeret, quid ossicii tum ipse, tum ipsius deces fores hic praestiterint: quando testimoniis e sacra scriptura petitis haereseos covictus damnatusq; fuerit: quam do tutus suis ministris accessiis patuerit , ad familiariter coram se cum Sorbonicis doctoribus disputandum, unde sibi de suo errore aperte constaret.

Quod enim Papa objicit, regis minis

SEARCH

MENU NAVIGATION