Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

14o DE INTERDICTO sibi horum fructuum partem in sust tandis belli sumptibus impendere, si

ea esset regni, rationumque illius necessitas, ut fieri aliter non posset. Publicae vero rei necessitas tanta est hodie, ut major certe antea nunqua fuerit, aut in posterum esse unquam possisit.Si eam ob rem Ecclesiae hostis declarandus videtur : idem quoque desuperioribus Regibus habendum ac docendum erit. Si qua tamen culpa

hic est, ea profectb ipsius hostibus, qui

illum eo necessitatis compulerint, assignanda est. Quid sit Ecclesia, novit,& quantopere Deus eam principibus

Commendaverit, no ignorat.ΕXmultis illius optatis hoc non est postremu, ut his bellis copositis summa temporum exoriatur tranquillitas, & animoru consensio, per quam conciliu Comgregare tuto liceat, ubi aperte vereq; patefacere omnibus possit,quo amore Christianam EccIesia prosequatur,&qu o studio atque animo illius dignit tem &commoda curare atq; adeo pro sua quidem facultate, augere velit.

242쪽

REGNI FRANCIAL 2 1 Papa alio argumento in suis Bullis utitur, quo probet regem nostrum non esse legitimu regni successorem: It, que a regni administratione repellendum. Argumentum e cladibus & cal, mitatibus,quibus in hoc regno tandiu amictamur, sumptum est. Argumenti fundamentum hac praecipue, quae his, verbis ab eo Cosignata est, propositione nititur. Ubi Deus colitur, adversitas

Ario habebit essectum contra: Ubi adve sitin locum se essectum habet, ibi Deus non

colitur. Dei autem cultui nullum internos locum esse ita vult inde intelligi, quod regem legitimu & Deo earum, probatumq; non habeamus. Usuvenit sane Sse rato nostro, ut hac in re in eandem temeritate inciderit, in quam alii complures,qui de calamitatisus &vexationibus quasDeus immittit, longe aliter senserunt quam deceret. At primum quum ait, Ubi res adversae vigent dc urgent, ibi Deum non coli: Ea propositio, quae ex publicae calamit iis caussaru ignoratione proficiscitur, falsa est: ut & altera huic cotratia aeque

243쪽

1υ ψ2 DE INTERDICTO falsa est: Ubicunque Deus colitur, res adversas nullum locum, nullam etiam

vim habere. Id enim falsissimu esse per

Vetus aetatum omniu experientia con

vincit , & Dei quoq; ipsius ea de re decretum. Deus alibi non colitur, quam in Ecclesia: ipsa tamen Ecclesia duriores rerum adversarum effectus ac frequetiores hic sensit: Et sorti conditionique quamvis acerbae Deus eam objecit ac subjecit. Quemadmodum e iam optiini quique, & qui Deu puriori mente coluerui, ut Prophetae, Apostoli,& clarissimi alii Dei servi,gravi ribus usq; casibus expositi fuertit. Comtra patet, adversitates mitiora effecta habuisse sui ita cum S ndrato loquamur j in improbis, in quib. minor Dei metus, illiusq, colendi studium minus appareret. I nunc,& ex Ssendrati propositione , quid hic sentiendum stat endumque sit, conclude: Inde profecto & Ecclesia & optimi omnes impi

tatis damnabuntur: improbi Vero Omni culpa soluti, absolventur. Ita nimiarum olim de Davide, de Jobo dc piis aliis

244쪽

dicari solebat. Interim tamen non inficiabor, peccata nostra & non valde religiosum , quem Deo in hoc regno tribuimus, cultum calamitatum, quia bus adebvexamur,caussam esse.Nobis

enim omnibus in Dei conspectum est prode lum, ut 3 udici u illi us subeamus, damnationiq; nos ultro ipsos subjicia' mus. Impietates & blasphemiae, iniqua hominujudicia, homicidia, & civium trucidationes, libidines, & in omnibus regni partibus cofusiones hanc regni labe atq; eluviem, hanc etia miseriarum & maloru Iliadem in nos justo Dei judicio invexerunt. Verum cum tam multis magnis'; flagitiis DevoL

senderimus , cum etiam &superstitioso & impio cultu eu irritaverimuS, nul- .la certe ratione pro calamitatu nostrarum caussa id habendum est, quod nomodo non peccatu est, sedcya unum ex praecipuis illius,qua Deus de nobis exigit,obedientiae caput,nempe regia Deo nobis constituto parendum esse. Quanquam vero hoc etiam iis assen-

245쪽

α INTERDIc Totiremur, Deu aliquando in populos nimadvertere ob malos principes, qui

in iis dominatum tenent ; non inde tamen consequeretur, quod S ndratus

Contendit, regem, qui jam nobis p est, illegitimum esse. Regu enim pe cata ut injustitia,crudelitas,& gravistima alia facinora, quae Deus aliquando in populos derivare solet), efficere nopossunt, ut reges stini illegitimi, ac diagni, cotra quos populi conjurent, COLque de sede sua deturbent, ut antea docuimus. Judicia haec sunt ejusmodi, ut Deo ipsi disceptanda omnino ac decidenda permittere debeamus.Reges qui olim Dei populo regendo prς-fecti erant, plerunque fuerunt Idol latrae, vitaque vitiosa S flagitiosa prae- . diti. Ideoque Deus no in illos tantum sed in sub ectos etiam eorum imperio populos irae suae tela cojecit.Nunquid

tamen in ullius unqua mentem venit

diCere, eos reges qui casus & clades suis sceleribus in populu attraherent, nullum jus potestatemque dominandi habere, populoq, imperatum hinc fuisse,

246쪽

REGNI FRANCIAE. a Isuisse, ut obsequium erga eos eXueret Interim hoc necessario non consequitur, si populus plectatur, id ad regem

tanquam auctorem referendum esse,

cum ejus rei causse in populo ipso vere inesse possint. Qualia rogo Ezechiet tempora fuerunt, quum tota regio ab Assyriis funditus direpta, vastataque fuit Z Quale etiamIosiae regnum,si calamitates illius expendanturi Verun- tamen maxima piis illis regibus facta fuisset imuria, siquis ita,utS ndratuS, argumentatus fuisset. Nempe, ubi res adversis vigerent, ibi Dei cultum &

frigere S penitus jacere: & quia populus Ezechiam Josiamque principes

ac moderatores suos haberet, ideo Deum non coli. Ssendrilius igitur calamitates nostras procul hinc videt, de iis fert sententiam, easque nobis CX- probrat: sed inconsulto&temere. Si ad Deu respiciamus, satis magnas nos affligendi caussas habet: sin, ad homines quod attinet, proximae caussae i quirantur,nulla sane major est , & quae tot malis nos oppresserit, quam Pap

247쪽

DE INTERDICTOrum superioru & Siandrati ipsius ει

rores, qui nobis universam hanc con-juratorum factionem conflarunt, illis queGalliam nostram bellis exitialibus. vastandi facultates antea suppeditarui &etiamnum suppeditant. Papae tam tummodo longissime a nobis, rebus que nostris absint, nos omittant, HOSVexare, res nostras quς ad se nihil attinent, Curare desinant: dicto citius miseriar nostrae desinent.

Ne multa, Papa quicquid volet do

rege nostro effutiat spro eo more quo Papae principum nomen contumeliis lacerare solent) Nos regem nostrum satis notum exploratumq; habemu&,& locupletes eximiaru, quibus Deus

eum cumulatissime ornavit, virtutum

testes sumus. Prisci reges illius deces.. sores a suis semper celebrati, & su mis laudibus honorati fuerunt, quantumvis Papae illoru famam suis fulminibus obscurare & inquinaro conati sint. Hic vero,qui ab eadem stirpe nobis a Deo est datus,illoru dissimilis mimai nime nobis videbitur: etsi Papa aliam

248쪽

REGNI FRANCI E. 2 Ide illo animis nostris opinionem injicere nitatur. Si quiS contracontendat atque asserat, hujus d superiorum regum facta inter se differre, quod tunc temporis de religione non ageretur: Dicam in patrum nostrorum contra Papas cotentionibus aliquam religi nis mentionem factam semper fuisse. De aliquo privatim capite non dimicabatur : sed de eo quaestio erat, quod Papae tanquam religionis totius fundamentum statuunt, nempe de summa illa, quam in universum orbem sibi arrogant, auctoritate,per quam coli ab omnibus, moremque sibi geri velint. Nam si hoc non maneat, fiXumque sit,Papa in suis canonibus si pe declarat nullam usquam gentium religionem superesse. At patres nostii ei

sententiae toto conatu obnitebantur.

Qua quidem re Papae adducti, tanquam de religionis summa omnino ageretur , in sua quam adversus eos serebant sententia, haereticos, schismaticos, Ecclesiaeque hostes nuncupabant. ut vero apertius docerent,

249쪽

148 DE INTERDICTO ob istam obedientiae & obsequii recti, sationem,omnem e Gallia religionem plane sublatam esse, suis interdictionibus vetabant, ne templorum januae aperirentur ne ullus Dei cultus observaretur,ne ulla sacramenta usurparentur. Contentio igitur in hoc capite versabatur,quod Papς fidei articulum vocant, & religionis univeris fund mentu. Et quidem tota illa inter Papa &protestantes,dum ad concilium appellant , orta jamdudum controversia in hoc maxime uno cosistit. Nam hac parte controversiae dirempta,Papae videlicet auctoritatem minime esse tantam , quantam sibi sumit: Deo uni, ut Domino summo in sua Ecclesia auscultandum& obtemperandum: Papam, omniaq; illius mandata & decreta se ctarum scripturarum normae submittenda esse, eade opera reliquae omne controversiae discussae sublataeq; pro sus erunt. Verum, cur ex religionis controversis hic verba facimus, Cum, ut jam omnibus perspicuum es de re

250쪽

REGNI FRANCIAE. 24sagatur: religio autem meruS tantummodo sit praetextus Cocludamus igiatur, inter hasce nostras de quib' hodie ita digladiamu r,& inter eas, quae patriabus nostris cum Papis intercesserunt, cotroversias, seu in riparti, qui bello nos persequuntur,consilio & proposito, seu in eorum personis, seu in regis quem Deus ex sacrosancta regni lege nobis praeficit, caussa, nullum omnino discrimen, nullam plane dissimilitudinem interesse. Ac proinde nullum opportunius melius consilium in rebus prorsum similibus, a nobis capi posse, quam si ad patrum nostrorum

exempla confugiamus, nosque totos ad eorum prudentiam, animique magnitudinem & constantiam Conta

de luculentam admonitionis ad omnes hujus regni ordines mihi daret materiam,per quam, priusquam dice-di finem facerem,eos ad causam hanc

SEARCH

MENU NAVIGATION