장음표시 사용
61쪽
Causam motus aeris, & vitam omnium rCrum : & terra est horum omnium nutrix, vel receptaculum. Sed si non esset aquaquς refrigerat terram Sc aerem nostrum, tunc terra exsiccaretur, propter has duas. Tationes, nimirum ob motus centralis icsolis coelestis calorem : nihilominus Contingit hoc in aliquibus locis , quando pori
terrae obstruuntur, ut humidum penetrare non possit, tunc per correspondentiam solis coelestis SI centralis quia vim habent inter se magneticam ὶ accenditur terra a Sole: siel etiam aliquando eadet grauis Orbita mundi. Faa igitur ut operatio talis in terra nostra sit : ut calor centralis aquam possi mutare in aerem , ut in planitiem mundi egrediatur, & residuum,ut dixi, per poros terrae spargat, & tunc in opposito aer vertetur in aquam multb subtiliorem
quam fuit prima : & hoc sic fiet, si seni nostro aurum & argentum deglutire dabis, ut ipse consumat illa, & tandem ille etiam
moriturus Comburatur, cineres 'eius spargantur in aquam, coquito eam donec satis
est, & habes medicinam eurandi lepram. Hoc saltem animaduerte , ne frigidum pro calido, vel calidum pro frigido aceipias,
62쪽
CHEMICUM. . 43 naturas naturis misce , si aliquid est quod contrarium naturae siquidem una tibi est necessaria in separa illud, ut natura naturae similis sit, hoc fac igne non manu , & scito si non sequeris naturam vana esse ominniar & hic tibi dixi per sanctum Deum quod pater filio dcbet: qui habet aures audiat,ώ qui habet sensus animum aduertat.
. TRACTATUS XII. De Lapide, o ejin virtute . IN praecedentibus sussicienter dictum fuit
de productione rorum naturalium , de Elementis, & de materia prima dc materia secunda,de corporibus & seminibus,de usu α virtute eorum : Conscripsi etiam praxinconficiendi lapidem Philosophorum : de
ejus vero virtute tantum quantum mihi natura con Ce experientia patefecit,nunc Leuelabo. Sed, ut prius adhuc summatim& breuibus verbis comprehendam Omnium horum tractatuum argumentum, Ut Deum timens lector mentem meam assequatur & sensum meum, ita seres haber. De
63쪽
De veritate artis si quis dubitat , legat copiosa Philosophorum antiquissimorum ratione & Experientia verificata Upta, quihus ut fide dignis, in sua arte fides non deroganda est : qui vero illis fidem non adhibet,tunc contra principia negantem none sic disputandum novimus: Surdi enim Sc muti loqui non possunt. Quam enim praerogatiuam in hoc mundo res omnes haberent prae metallis' Cur haec sola per denegationem seminis immerito a summi Creatoris uniuersali multiplicationis benedictione excludemus, quam sacrae literae affirmant omnibus rebus creatis statim a Condito mundo inditam & impertitam fuisse δsi vero semen habenr, quis tam fatuus est qui non credat in suo semine illa posse multiplicari8In natura sua ars Chemiae vera est,
Vera etia natura, sed raro verus artifex: Vna natura, ars una, sed multi artifices. Quod autem natura creat res ex Clamentis, generat eas per velle Dei ex materia prima, quam solus Deus scit : natura creat res illacque multiplicat ex secunda materia quam
Philosophi sciunt. Nil fit in mundo sine
velle Dei ει naturae. Elementum enim
quodlibet in sua sphaera est, sed unum absq;
64쪽
C H E M I C v M.' saltero esse non potest, unum ex alio vivit,& tamen coniuncta non conueniunt ; sed aqua est omnium clementorum dignior , quia mater est omnium rerum: hanc supernatat spiritus ignis. Causante igne aqua fit materia prima , certatione videlicet ignis cum aqua; & sic generantur venti vel vapores aptivi congelemur cum terra, per
aerem crudum qui ab initio separatus fuit ab illa. Et hoc fit sine cessatione, motu pcrpetuo ; quia ignis siue Calor non excitaturaliter nisi motu : quod facile videre est apud
fabrum ferratium serrum lima Comminue tem, quod eatenus motu vehementiori incalescit ac si igne inaanduisset. Motus e go causat calorem , calor mouet aquam, aquς motus causat aerem omnium uiuenistium vitam. Crescunt igitur res hunc in modum, ut supra dixi, ex aqua videlicet: nam ex illius vapore subtiliori, res subtiles, leues proueniunt i ex oleo vero eiusdem, graues & maioris prer ij ; ex sale aurem res prioribus longe pulchriores. Quia autem Natura interdum impeditur ne Ies puras producere possit ; siquidem Vapor, pi guedo, salmaeulantur, & miscent se terrae locis: propterea docuit nos experientia puIum
65쪽
natura melioretur in actu, solue corpus quod vis, & illud quod naturae accessit heterogeneum separa, purga, conjunge pura pulis , Cocta coctis, cruda crudis, secundum naturae pondus non materiae. Nam
scito quod sal nitri centrale non accipit plus de terra nisi quantum opus habet, siue sit pura siue impura: Aquς vero pinguedo aliter se habet, nana nunquam habetur pura ; ars purgat illam per duplicem eatorem,& denuo conjungit illam. E P I L O G U S S E Vconcluso horum duodecim
Conscripsi , amice lector, praecedentes duodecim Tractatus in gratiam filiorum artis, ut antequam manum adhiberent operi , naturae operationem haberent cognitam , quomodo videlicet illa Operando res producat , ne sine Clauibus portam ingrederentur, & Cribro aquam haurirent: frustra enim laborat ille qui sine cognitione naturae manus ad labores porri
66쪽
git. In hac sancta & verissi ina scientia, in
nocturnis Versatur tenebris cui sol non lucet, in densa umbra est cui de nocte non apparet luna. Habet natura lumen pro- prium , quod nostris oculis fion est peruium, umbra naturae oculis nostris corpus
est sed si quem lumen naturae irradiat, illi confestim nebula de oculis tollitur, & sine impedimento potest conspicere pumctum magnetis nostri correspondentis virique centro radiorum , solis videlicet & ter rar: eo usque enim naturae lumen penetrat& interna patefacit; cujus rei tale tibi sit exemplum. Induatur veste uniformi adolescens duodecim annorum & puella ejus dem aetatis ; si juxta se loeentur , nemo Cognoscet quis masculus, quae sarmella sit; oculi enim nostri penetrare non possi int. ideo decipit nos noster visus, &falsa pro veris accipit : sed cum vestibus sublatis denudantur , ut ita appareant quales natura eos formauit, facile uterque in suo dignoscitur sexu. Simili plane modo noster intellectus facit umbrae naturae umbram; Nam Corpus nudum in homine est seminis naturae umbra: sicuti igitur vestimentis tegitur corpus humanum, etiam Iegitur Corpore
67쪽
48 N o v v M LUMEN pore natura humana, quam sibi Deus te- seruauit tegendam & detegendam. Possem
hic prolixe & Philosophice disserere de hominis dignitate, creatione eius, & generatione : Sed cum eiusmodi non sint hujus Ioci,silentio praetereunda sunt ; de vita eius solummodo paucis agam. Creatus homo
de terra, ex aEre vivit: est enim in aere occultus vitae Cibus, quem nos rorem de nocte, de die aquam vocamus rarefactam, cuius spiritus inuisibilis congelatus melior est quam terra uniuersa. O sancta & admirabilis Natura quae filios doctrinae errare non permittis, sicuti in vita humana in dies demonstras e Porro in hisce duodecim Tractatibus tot rationes naturales in medium attuli, ut eo facilius Cupiens & Dcum ti mens lector intelligere possit ea omnia quae oculis meis, Deo benedicente, vidi , maniabus feci propriis sine ulla sophistieationis fraude t sine lumine enim & cognitione naturae impossibile est hanc assequi artem , uisi singulari reuelatione diuina alicui comtingat , vel per secretam amici demonstrationem. Res est vilis & pretiosissima, quam aliquoties descriptam nunc denuo repeto. P. aeris partes X. Auri vivi vel lunae vivae partem
68쪽
C II E M I C V M. partem I; haec omnia impone Vasi tuo; coque aerem hunc inprimis ut sit aqua, Mpostea non aqua : si hoc ignoras, &. aerem coquere nescis, procul omni dubio erra'
his ; siquidem hςo est veterum Philo phorum materia. Id enim accipere debes quod est, sed non videtur donec artifici placeat ;est aqua roris nostri, ex qua extrahitur falpetrat Philqsophorum, quo omnes res creLCunt & nutriuntur: Matrix ejus est centrum solis vel lunae tam coelestis quam terrestris: & ut apertius dicam, Magnes est noster, quem in praecedentibus chalybem esse dixi : Aer generat magnetem, magnesve id generat vel facit apparere aerem nostium. Sancte tibi veritatem hic manifestaui,roga Deum vi coepta tua secundet: Et sic hoc loco habebis verissimam explicationem Hermetis' asseuerantis Patrem eius esse solem, matrem vero lunam, & quod ventus portauerit illum in ventre suo; ni
mirum sal Athesi, quod Philosophi Sal Ar
moniacum& vegetabile nominarunt, occultatum in ventre magnesiae. Operatio ejus talis est, ut soluas congelatum aerem,
in quo solues auri decimam. partem;
hoo sigilla, & igne nostro labora, donec D aer
69쪽
so NOVUM LUMEN aer vertatur in pulveres; & apparebunt,hahito mundi sale, Colores vari j. Descripsit sem intcgrum processum in hisce Tractatibus ; sed quia ille , una Cum multiplicatio ne , in Lullij & aliorum verorum Philosophorum libris sussicienter continetur; propterea satis mihi fuit tantum de materia prima x secunda tractare; quod candide factum est , nec arbitreris vllum mortalium me ludulentius illud praestitisse; siquidem id non e multis libris, sed ex mearum manuum labore & propria experientia feci. Si igitur vel non intelligis, vel non credis veritati, noli meum librum, sed te ipsum accusare; & Crede Deum tibi hoc secretum nolle reuelare : hunc igitur precibus fatiga, & multoties re iteratis lectionibus huc libellum euolue,praesertim horum X II. Tractatuum Epilogum: considerando semper naturae possibi litatem , & element rum actiones, Sc quodnam sit in illis pra cipuum, & praesertim in rarefactione aquae vel aeris, ita enim Creati sunt caeli & totus
mundus : hoc tibi sicut Pater filio significare volui. Ne mireris qubd tot Tractatus scripserim, non mea causis factum est , cum libris non egeam, sed ut multos qui in vanis
70쪽
C Η Ε M I C V M. finis rebus laborant monerem ne frustra sumptus exponerent. Potuissent quidem omnia paucissimis comprehendi lineis, imo verbis ; sed per rationes Sc exempla volui te ad naturae cognitionem deducere, ut ante omnia scires quid quaerere deberes, an primam vel secundam materiam r Ηa- heres etiam patefactam naturam , eiusque lumen M umbram. Noli moueri quod ali. quando Contradictoria in meis Tractatibus, more Philosophorum usitato , tibi occurrant , opus habes illis si intelligis , non reperitur rosa sine spinis. Perpende diligenter quod supra dixi, quomodo videlicet quatuor elementa stillent in centrum terrae humidum radicate, & quomodo sol errenus centralis motu suo producat de
sublimet illud ad terrae superficiem. Dixi
etiam solem coelestem habere correspondentiam cum sole centrali nam sol caele-
stis& luna peculiarem habent vim & virtutem stillandi per radios suos in terram rcalor enim calori, sal sali facile jungitur. Et sicuti sol centralis habet suum mare, M aquam crudam perceptibilem ; sic sol caelestis habet etiam suum mare & aquam su
