Bibliotheca chemica contracta ex delectu & emendatione Nathanis Albinei doctoris medici in gratiam & commodum artis chemicae studiosorum Nouum lumen chemicum, è naturae fonte et manuali experientia depromptum. Cui accessit Tractatus de sulphure. Auct

발행: 1673년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

EL NOVUM LUMEN tum est creatore non indiger. Hoc exempli loco lectorem admonuisse sussiciat; sed Ad propositum Mincrale redeo. Semen Misenerale vel Meraliorum creat Natura invis Ceribus terrae: propterea non creditur taloe

semen esse in rerum Natura, quia inui sibi- lcest. At non est mirum quod ignari dubi rent , siquidem id quod prae oculis est non percipiatur ab illis; multo miniis istud quod inuisibiliter absconditum est: sed verissi Inum est quod superius non est nisi ut istud quod est inferius, & vice versa id quod nascitur supra, nascitur ex eodem fonte sicuti illud quod infra in terrς visceribus. Et quam praerogatiuam vegetabilia prae metallis habent, vi Deus illis semen inderet, & haec immerito excluderet Nonne eiusdem dignitatis metalla apud Deum cuius & arbores Hoc pro certo statuatur, nihil sine semine Crescere : ubi enim nullum est semen, res est mortua. Necesse cst ergo ut , vel

quatuor elementa creent semen metallo

rum , vel ea pro dueant sine semine: si absq; semine producuntur,tunc perfecta fieri non possiaut, siquidem res omnis sine semine imperfecta est , ratione compositi : qui hanc indubitatae veritati fidem non adhi-

42쪽

bet, non est dignus ut naturae secreta scrutetur; nil enim in orbe nascitur quod semine destituatur. Semen metallorum vere Maealiter ipsis est inditum : generatio autem eius ita fit. Quatuor elementa in prima operatione naturae stillant, per Archaeum

Naturae, in terrae centrum vaporem aquae

ponderosum , qui est metallorum semen,& dicitur Mercurius propter ejus fluxibili

tatem, M uniuscuiusque rei conjunctionem, non propter essentiam, assimilatur sulphu- . Ii propter internum calorem ; & post co gelationem est humidum radicate.Et quamvis Corpus metallorum ex Mereurio sit procreatum , quod de mercurio Philosophorum intelligi debet, tamen hi non sunt audiendὶ qui putant Mercurium vulgi semen

esse metallo tu, M ita corpus loco seminis ac- Cipiunt: non considerantes qubd &dictus vulgi Mercurius suu tri in se habeat semen. Errores Omnium horum e sequenti patebutexemplo. Manifestum est quod homines habeant semen in quo multiplicantur : HO- minis Corpus Mercurius est; sed semen occultum est in corpore, & ratione corporis quantitas in pondere exigua : qui igitur hominem generare vult, non Mercurius, qui

43쪽

corpus est, sed semen vapor aquae congGIatus accipiatur. Sic in regeneratione metallorum sinistre proceditur a vulgaribus Chemicis: Corpora metallica soluunt, siue Mercurium, siue auium , siue Saturnum, siue Lunam, & corrodunt illa aquis fortihus, &aliis rebus licterogeneis ad veram artem non requisitis ; postea conjungunt: nescientes quod ex corpore humano disse oo non generatur homo; quia Corruptio

corporis, & seminis destructio hoc pacto

praecessir. Vnaquaeque res in mare & foemina multiplicatur, ut in tractatu do duplici materia mentionem feci: Diuisio sexus nil Creat vel producit, sed debita illius

coniunctio profert nouam formam. Semina vel spermata ergo,no corpora, sunt accipita d3:ν. ergo marem vivum &Deminam vinam ; hos conjunge simul ut inter se imagi- nentur siperma ad procreandum suae Natum fructum. Primam enim materiam nemo mortalium credat se facere posse: Prima materia hominis rerra est, & nemo hominum ex illa hominem areare potest,solus Deus hoc scit; at e materia secunda quae

iam creata est, si in locum debitum posita fuerit, facile Natura operante generabi-

44쪽

C Η Ε M I C V M. et tur id cuius formae semen est. Artifex hic nil facit nisi ut sciat subtile a spisso separare, 6e in vas imponere debitum. Nam hoc considerandum est, prout res incipitur ita finitur : ex uno fiunt duo, ex duobus unum, &non ulterius. Vnus est Deus; ex hoc uno Deo filius est genitus: Unus dedit duo , duo unum dedersit Spiritum Sanctum ab utroq; procedentem : sic factus est mundus, &sic erit finis eius. Considera priora quatuor puncta exactissime r habes in illis Patrem, Patrem & filium, ultimo SS : habes qua tuor Elementa: habes quatuor luminaria, duo Coelestia, duo Centralia: Nil ampliusCst, fuit, Λ erit,qu m in hac figura patet e si deberem omnia mysteria hinc elicienda Consignare , magnum oriretur Volumen: Redeo ad propositum , & tibi dico verum, fili mi, non creatur ex uno unum, quia hoc

solius Dei est proprium: susticiat te posse ex

duobus Creare unum tibi utile. Scias ergo spcrina multiplicativum esse materiam se Cundam, & non primam: Prima Cnim materia rerum non videtur, occulta est in natura vel in Elementis ; secunda vero inle dum filiis doctrinae apparet.

45쪽

De virtute Secunda materia.

SE O ut facilius possis comprehender

qualis sit haec secunda materia, virtutes ex quibus illam cognosces describam tibi. Ac primum scias quhd Natura in tria Regna diuisa est ; Duo sunt Regna quorum quodlibet per se state potest, etsi alia duo non essent: est regnum Minerale, Vegetabile, M Animale. Mine tale per se subsistere potest, etsi nullus hominum in mundo esset neo arbor, vel herba. Vegetabile itidem, etiamsi nullum metallum , nec animal esset, per se stare potest: haec duo sunt

ex VnO.per Vnum ereata. Tertium vero ex

dictis duobus vitam habet, sine quibus esse non posset, & est nobilius ac praestantiusquam duo praedicta, sicuti etiam postremum est inter illa , & dominatur eis: quia semper in tertio virtus finitur, & insecu do multiplicatur. Viden in vegetabili Regno Prima materia est Herba vel Arbor, quam tu Creare nescis, Natura hoc solummodo

46쪽

modo facit: In hoc regno secunda materia est semen quod tu vides: in hoc multiplicatur Herba vel Arbor. In Regno Animali prima maioria est Bestia vel Homo, quem

tu creare nescis; sed secundam materiam spermatu nosti, in quo multiplicatur. In Regno minerali metallum tu creare nescis,& si gloriaris vanus es & mendax, Natura hoc fecit: & quamuis haberes primam materiam secundum Philosophos , illud sal

Centrale , tamen sine auro multiplicare impossibile tibi foret a semen autem metalloiuvegetabile fili j tantum doctrinae nouerunt. In vegetabilibus semen apparet extra, Renes digestionis eius est aer calidus. In ani- malibus semen apparet intus & extra, senes digestionis ejus sunt renes viri. Aqua in mi- neralibus semen est in centro cordis eorum NI vita: Renes digestionis 'eius est ignis. Vegetabilis seminis receptaculum est terrarAnimalis seminis receptaculum est matrix eminae : Aquae, mineralis seminis, rece-l piaculum est aer. Et ea sunt seminum receptacula quae sunt congelationes Corporum : ea est: digestio quae solutio e ea putrefactio quae destructio. Virtus autem Cuius

que seminis est unicuique rei in suo Regno se

47쪽

2.8 No M LvMEN se Conjungere , quia subtile est, & nihil aliud quam aer qui pinguedine in aqua Co

gelatur: Cognoscitur ita, quia non misset se extra suum Regnum naturalitet alicuiret: non soluitur sed congclatur, quia solutione non indiget , sed congelatione. Necesse ι:st ergo ut pori corporum aperiantur, ut emittatur sperma in cuius centro semen jacet quod aer est: illud quando in

matricem venit debitam , congelatur congelat quod reperit purum, vel impurum puro mixtum. Quamdiu in Corpore semen est vivit corpus, quando totum consumitur Eorpus moritur, omnia autem Corpora post omissionem seminis debilitantur : Experientia etiam testatur homines veneri nimium indulgentes debiliores fieri , ut arbores nimios fructus ferentes fieri postea steriles. Semen igitur, ut jam multoIies repetitum est, res est inuisibilis, sed sper-ma est visibile, & fere est anima vivens,non inuenitur in rebus mortuis: Elicitur dupliciter, suauiter & cum violentia. Sed, quia hic de virtute eius saltem sermo est , dico

quod nil sine semine nascatur,virtute semi nis fiunt omnia: & sciant artis filii in arboribus amputatis frustra semen quaeri, quod solummodo in viridibus reperitur.

48쪽

diuomodo per artem operatur natura in Semine .

OMNε semen per se nullius momenti

est, si non ponatur, vel ab arte , vel a Natura in matricem debitam. Et licet semen per se nobilius sit omni Greatura , tamen matrix eius est vita, quae facit pultescere sperma vel granum,& puri puncti congelationem eausatur , insuper Calore corporis sui illud nutrit & crescere Dait de hoc fit in omnibus supradictis tribus natu rat regnis, & fit naturaliter, per menses, annos, M tempora. Sagax Vero ars illa est quae in regno minerali & vegetabili aliquid abbreuiare potest, sed non in animalit inminerali solummodo perficit hoc quod n gura non potest, propter aerem crudum qui sua violentia impleuit ppros corporis Cuiusque, non in visceribus, sed in superficio gerrae, ut antea in pr cedentibus capitulis dixi. Sed ut facilius intelligatur hoc, adhuc adjungere volui quod Elementa certaim

49쪽

so NsVVM LvMEM ter inter se proiiciunt in centrum terrae, quasi in rencs, semen suum : centrum v ro per morum emittit illud in matricem: matrices vero sunt innumerabilcs, quot loca tot matrices, una purior altera, & sic in infinitum sere. Scias ergo quod pura matrix purum dabit foetum in suo similia Exempli gratia, in animalibus sunt matrices hominum , Vaccarum , equorum , Canum , &c. sic in minerali & vcgetabili sunt metalla, lapides, salia : nam salia in hisce duobus regnis sunt consideranda, & loca eorum, secundum magis vel minus.

De Commixtione CMetasiorum, vel de eliciendo simine i et Aiso.

DIximus de Natura, de Arte, decoxis

pore, &de spermate ac semine: jam ad praxim desecnssamus, quomodo vidC- licet metalla commisceri debeant, &qu lis eorum sit inter se correspondentia. Scias ergo mulierem non discrepare a viro , Cx codem

50쪽

CHEMICUM. 3Ieodem semine & in una matrice ambo nasi

cuntur, nihil defuit praeter digestionem,& ut matrix purior est in sanguine & sale rsic Luna ex codem semine cum Sole, & eadem matrice: sed matrix magis habuit de aqua quam de sanguine digesto, secundum tepus Lunae coelestis. Vt vero ed facilius tibi imaginari possis quomodo metalla coeat,

ut emittant & rccipiant inmen,intuere coelum & planetarum sphaeras : vides quod Saturnus iupremus sit, cui succedit Iupiter, huic Mars, postea Sol, quem sequitur Venus, hanc Mercurius , ultimo loco Luna statuitur. Considera jam quod planetarum virtutes non ascendant , sed descendant: dedit hoc &ipsa experientia quod ex Venere non fit Mars, sed ex Marte fit Venus, utpote una sphqra inferior: sic etiam Iupiter facile transmutatur in Mercurium, quia Iupiter secundus a Firmamento, & Mercurius secundus a terra Saturnus primus a CC

Io, Luna prima a terra: Sol miscet se omni-hus , sed nunquam per inferiores melior tur. Non autem te lateat magnam esse sor respondentiam inter Saturnum & Lunam, quorum in medio Sol Constitutus est: sicuti inter Iouem & Mercurium, ita quorum medio

SEARCH

MENU NAVIGATION