Bibliotheca chemica contracta ex delectu & emendatione Nathanis Albinei doctoris medici in gratiam & commodum artis chemicae studiosorum Nouum lumen chemicum, è naturae fonte et manuali experientia depromptum. Cui accessit Tractatus de sulphure. Auct

발행: 1673년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

31 ' NOVUM LvMEN medio Sol etiam consistite, Eodem pland modo inter Martem & Venerem, qui duo

Solem etiam habent intermedium. NouCrunt Chemistae ferrum in Cuprum seu Venerem sine Sole mutare: nouerunt etiam CIoue facere Mercurium . sunt & aliqui qui e Saturno conficiunt Lunam : sed si scirent his mutationibus Solis administrare naturam , Certe rem omni thesauro inuenirent pretiosiorem. Propterea dico non ignorandum esse quae metalla inuicem sint Conjungenda , 5 quorum natura naturae Correspondeat. Propterea Vnum datur metallum quod habet potentiam alia consumen di, est enim fere ut aqua eorum , S feromater e unica tantum res, humidum radicate, Solis videlicet & Lunae, resistit ci, melioratur per illud: sed, ut detegam , Chalybs vocatur. Si undecies coit aurum cum eo, emittit suum semen, & debilitatur fere ad mortem usque et concipit Ch lybs, generat filium patre clariorem: postea cum semen jam nati imponitur in suam matricem, purgat illam, & facit millesies aptiorem ad pariendum optimos fructus.

Est & alius Chalybs qui assimilatur huic, per se a natura creatus, qui scit ex radiis . solis

52쪽

solis mirabili vi & virtute) elicere illud quod tot homines quaesierunt, & operis no stri principium est.

De Generaιione Supernaturalissi, Solis. a Ractauimus de rebus quas Natura

creat , & quas Deus creauit; Vt scrutatores artis eo facilius possibilitatem natur intelligerent. Sed , ne diutius differam :modum ac artem conficiendi lapidis Philosophorum aggredior. Lapis Philosophorum seu tinctura nil aliud est quam Aurum in supremum gradum digestum : nam Aurum vulgi est sicuti herba sine semine,quando maturescit producit semen ; sic aurum quando maturescit, dat semen seu tincturam. Sed quaeret aliquis quare aurum vel aliud metallum non producat semen: T lio redditur talis, quia non potest esse ma- usum, propter aeris Cruditatem, non habet sufficientem calorem : & contingit in quibusdam locis ut reperiatur aurum purum

C quod

53쪽

3 No OM LUMEN quod natura voluit perficere, sed impedita

fuit ab aere erudo. Exempli gratia, videmus quod Pomorum Arantiorum arbores in Polonia quidem crescant instar aliarum arborum; In Italia & alibi, ubi est illarum solum natiuum, dant & ferunt fructus, quia sufficientem habent calorem , in his vero frigidioribus locis minime, ubi enim maturescere deberent, desinunt, quia frigore opprimuntur ; &sic nunquam a Natu-xa hisce loeis habentur earum fructus: sed si aliquando juvetur natura suauiter 8c Cum ingenio, tunc ars jam perficit quod natura non potuisset. Idem plane in metallis aC-cidit: Aurum potest dare fructum & semen an quo se multiplieat, industria sagacis a tificis , qui scit naturam promouere ; sed si absque natura id velit tentare errabit. Nam non solum in hac arte, sed de in omni Te, nihil possumus quam Naturam juvare,& hoc non alio medio quam igne seu calore. Sed cum hoc fieri non possit, siquidem

in congelato corpore metallico non appareant spiritus; oportet ut prius soluatur Cor

Pus, ει pori ejus aperiamur, quo natura operari possit. Qualis autem illa debeat es.so solutio, hia lectorem admonitum Velim,

54쪽

C Η E M I C V M. si duplicem esse solutionem, licet multae sine

aliae solutiones , at inutiles; una tantum est Cra naturalis, secunda est violenta sub qua aliae Comprehenduntur omnes. Naturalis ejusmodi est,ut pori corporis aperiantur in aqua nostra,quo digestum emittatur semen, ω matrici suae imponatur: A qua Verbnostra, aqua est coelestis, non madefaciens manus , non vulgi sed fere pluuialis : Cor- pus est aurum quod semen dat e Luna nostra est non argentum vulgi in quae recipit semen auri. Regitur postea igne nostro Continuo, per menses septem,& interdum decem , donec aqua nostra Consumat tres,& relinquat unum ; & hoc in duplo. Postea nutritur lacte rerrae , Vel pinguedine ejus quae nascitur in uberibus terrae, & regitur vel conseruatur a putrefactione sale Naturae. Et sic generatur ille infans secundae generationis. Nune Theorida ad praxinaccedamus.

55쪽

TRACTATVS XI. De Praxi ct confectione lapidissea tinctura

per artem.

. . . m

PER tor capita sparsa est oratio de rebus

per exempla, ut eo facilius intelligatur Praxis, quae fieri debet naturam imitando in hunc modum. Terrae nostrae per XI. gradus XI .gra-na,auri nostri &non vulgaris granum I. Lu- nostrae non vulgaris grana IIa sed hoc admonitus sis, ne accipias aurum 3c argentum vulgi, nam haec sunt mortua, accipo

nostra quae sunt uiua : postea pone in igncm nostrum,& fiet inde liquor siccus ; primum re luetur terra in aquam quae Mercurius Philosophorum dicitur, '& illa aqua resoluet illa oorpora Solis & Lunae, & consumet Ca Vt non remaneat nisi pars decima cum Vna parte, 6c hoC erit huridum radicate metallicum. Postea aquam salis nitri dererra nostra, in qua est riuulus & unda viva si ad genuam foderis foueam , accipe igitur ex illa aquam, sed claram accipe, huic

56쪽

huic impone illud humidu radicate, δί impone igni putrefactionis & generationis,

non tali ut in prima operatione fecisti: rcge omnia magiio Cum ingenio , doneC Colores appareant instar Caudae Pavonis , rege digerendo, nec te taedeat, donec cessent Colores, & unus per totum appareat color

viridis, &sic de caeteris: & quando vide- his in fundo cineres bruni coloris, & aquam

fere rubram, aperito vas, madcfacito pennam , inunge ferrum aliquod , si ringat habeto in promptu aquam de qua postea erit sermo , & infunde tantum eius aquae quantum aeris intrauit Crudi, iterum Coquito priori igne donea iterum tingat. Hucusque peruenit mea experientia, non

plus possum, non plus inueni. Aqua Vero illa debet esse menstruum mundi, ex sphaera Lunae, toties rectificatum quod possit cal- cinare Solem : Hic tibi volui omnia detegere , & si sensem meum interdum non syllabam intelliges, Cuncta reuelaui, praesertim in opere primo & secundo. De igne vero adhuc dicendum restat. Primus ignis seu primae operationis est ignis unius gradus, continuus; qui materiam circumdat: se-C 3 cundus

57쪽

cundus est ignis naturalis, qui materiam digerit & figit: dico tibi veritatem quod patC- feci Ignis regimen, si naturam intolligis: de vase adhuc restar loquendum. Vas Naturae esse debet, & sufficiunt duo : Primi operis vas rotundum fieri debet: In secundo verbpaulo minus vitrum instar phiolae vel oui. Sed per omnia scito Naturae ignem esse nicum , quicquid operatur diuersum locorum distantia efficit, Vas item Naturae unicum, sed nos propter abbreviationem binis utimur: materia una, sed ex duabus substantiis. Si igitur animum intendis ad

res creandas, considera primum res Creatas: has utpote obuersantes oculis tuis si non potes a ssequi, multo minus res Creandas quas producere cupis. Scito enim te

nihil creare posse,quod ibi ius Dei proprium

est sed res occultas in umbra latentes facere apparentes,& umbram ab illis tollere,

hoc Philosepho intelligenti a Deo per naturam concessum est. Considera obsecro simplicem nubis aquam : Ecquis unquam credoret illam in se continere omnia quae mundus habet, lapides duros, salia, aerem, terram, ignem , Cum tamen simplex per se

appareat aqua Z Quid dicam do terra, qu q

58쪽

. C H E M I c v M. 39 in se continet aquam, ignem, salia, aerem, & per se nuda terra videtur ' O mirabilem naturam i quae nouit ex aqua in terra

fructus producere mirabiles, & ex aere illivsuppeditate vitam. Haec omnia fiunt Mvulgarium hominum oculi ista non vident, sed oculi intellectus & imaginationis per- Cipiunt , visu vero , verissimo: oculi enim

sapientum naturam vident aliter quam oeuli communes. Exempli gratia, oculi vulgi vident Solem esse calidum, oculi vero Philosophorum e contra vident Solem potius esse frigidum; d motus eius calidos: Actus enim N effectus eius per distantiam locorum deprehenduntur. Ignis naturae unus& idem cum ipso est: sicuti enim Solinteisphaeras Planetarum centrum est, & ex ho. Centro coeli deorsum calorem motu seqspargit, sic in centro terrae Sol terrae est, qui motu suo perpetuo calorem vel radios sursum ad terrae superficiem pellir. Is c lor intrinsecus multo efficacior est hoc igno elementali, sed temperatur terrena aqua quae de die in diem potos terrae penetrat illamque refrigerat: sic Solem coelcstem eius Calorem temperat aer. qui de die in

59쪽

o NOVUM LUMEN

calore tali res omnes Consumerentur, neCquiequam nasceretur. Sicuti enim ignis ille inuisibilis seu calor centralis Omnia consumeret si non intercederet aqua, sic Solis lcalor omnia destrueret sine intermedianto aere. Sed quomodo haec Elementa inter se agant breuibus dicam. In Centro terrae est Sol centralis,qui motu suo vel sui firmamenti dat calorem magnum, qui extendit se usque ad terrae superfiCiem. Ille calor causatur aerem hunc in modum: Aeris matrix aqua est, quae parit filios suae naturae, sed dissimiles, 3c multd subtiliores, nam ubi aquae introitus est denegatus aer inritrat et quando itaque ille calor centralis, qui perpciuus est,agit,facit distillare aquam te calefieri, & sic illa aqua vi caloris ver tirur in aerem, atque hoc pacto crumpit ad superficiem terrae, quia se includi non patitur a ubi postea refrixit resoluitur in aqua. In oppostis locis interim etiam fit ut non

solum aer, verum etiam aqua exeat, siculi apparet dum nigrae nubes violentia in aFrem attolluntur : cujus rei tibi sit hoc exemplum domesticum. Facias in olla feruere aquam, videbis igne lento lentos vapores , & ventos : Igne vehementiori ap-

60쪽

parebunt nebulae crassores. Eodem plane modo calor operatur centralis, subtilem aquam in aerem eleuat, quod spissum est ex sale vel pinguedine dii libuit terrae, underes variae nascuntur, residuum saxa & Perrae fiunt. Posset aliquis obij cere , si ita se res. haberet , tunc continuo id fieri deberet, cum tamen saepe nullus sentiatur ventus, Respondeo, si non violenter in vas distillatorium infunditur aqua non fit ventus, nam parum aquae paruum excitat ventum: vides non semper fieri tonitrua, etiamsi pluvia sit & ventus, sed tantum quando viaeris aqua turbida fertur ad sphatiam ignis, nam ignis non patitur aquam. Habes ante oculos exemplum , dum in calidam fornacem effundis aquam frigidam, unde tonitrua excitantur. Sed quare non uniformiter aqua intret in illa loca & cauitates, ratio est quod multa sunt eiusmodi vasa MIoea, pellit interdum una Concauitas, UCn-ris, aquam a se ad aliquot dies & menses, donec iterum fiat aquae repercussio: ut videmus in mari,euius fluctus aliquando multa milliaria agitantur , antequam repercus sioncm, ut regrediantur, offendant, sed ad xCm nostram. Dico ignem vel calorem esse causam

SEARCH

MENU NAVIGATION