Germana s. Cypriani, et Aphrorum, nec non Firmiliani, et orientalium opinio de haereticorum baptismate ... exposita a f. Johanne H. Sbaralea

발행: 1741년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

NEC NON

FIRMILIANI, Eet ORIENTALIUM

DE HAERETICORUM

Ad rectam Critiearum Vindicis C r. Disputationum intelligentiam exposita Λ F. I OH AN NE H. SBARALEA FOROLIVIENSI,

Coenobiique Ferrariensis Minorum S. Flaneisti

Conventualium alumno. Bene tamen quod totier meminerunt, etiam primum Apostolorum Peatrum potuisse aIiter sapere, quam veritas poωIabat s quod aceris disse etiam Curiano sine ulla ejus eontumelia eredimur, quicunquσdiligimur Curianum . S. Aug. lib. VII. de Baptismo cap. XX.

BONONIAE Ex Typographia Laelii a Vulpe MDccxLI

4쪽

Theologo summo

S. D.

- Um est mihi transmissus nuperus Liber Vim dieiarum S. Cypriani, & Firmiliani de Haeretic rum Baptismo; illeque a me satis, ut arbitror, attente lectus , & quantum pro facultate fuit, etiam perpensus: nihil tam statim sum admiratus magis, disertissime Paulle , quam aliter cecidisse rem , atque opinatus eram; & nihil mihi tam praeter opinionem occurrit ad legendum, quam quod nunquam ibi

5쪽

me flecturum putabam . Nam cum existimarem, duabus tantum Epistolis, vel paucis aliis, ut & rumor ferebat, & ipse Libri titulus promittit, bellum indictum esse ; istas dumtaxat exterminandas ;supposititias has solas ostendendas ; quod nec a vero multum abhorrere, nec facili probatione carere videbatur : contigit praeter expectationem me legere, eam antiquorum controversiam de Haereticorum

Baptismo non quidem profligatam, sed modo pernegatam , modo perturbatam totam e primum Arelatense Concilium Oecumenicum ; Firmillanuri Cappadocem Sanctorum fastis adscriptum ; Palaestinum Eusebium fabula confictorem; S. Augustinum bNotbetico Systemate locutum; reliquos omnes vel ab Eusebio, vel a Donatianis deceptos; atque horum

quam plura nequaquam dissimilia. Quae quum ego legissem, qui plerunque quidem, quod mihi de so lito labore temporis datur , in ejusmodi studiis

acquiescere assuevi; tum primum haesitare, mox etiam cogitare coepi; quid erudito viro in mentem venerit & illa prorsus inficiari, & ista constanter asseverare: fuitque pene, quo dubitarem, utrum simulate, an ex animo scripserit ea, quae Liber ejus continet; quando non tam interest scire , quid quis aliis scribat, quam quo animo scribat; ne res, quae scribitur, inepte alicui noceret. At eum simulationi inservire, & ipse non uno in loco negat; &ego, quamquam plerique nolunt, dictis ejus fidem habere & volo, & debeo: egisse autem ex animo, tametsi ipse dissimulans quodammodo profitetur,& aliqui quoque existimant; id me ne putes unquam credere, talem scilicet virum tam falsa, & a vero detorta ex animi sententia scribere potuisse: nam quanta sit in eo virtus, & eruditio, nihil attinet me vel ad te , qui eum nosti, scribere; vel aliis, Disitigod by Corale

6쪽

quibus est valde cognitus, suadere : & ego quanti eum faciam, semperque fecerim, omnes, qui solent haec animadvertere, testes habere possum . An- non is ille est, qui nedum in ingenuis artibus, verum etiam in scientiis, in primisque in hac, in qua ego me scripsi acquiescere, ita versatur, ut excellat; ut a Maximo olim suo, & nostro Praeside vir quasi ma eruditionis sit appellatus Θ Quid igitur, si neutro scripsit modo Θ inquiunt nonnulli, qui quaerunt ex me, quid de labore isto ipse putem , & quid alii; simulque volunt scire , quid demum sentiendum sit ; & quantum sibi honori,

reliquis vero utilitati putarem fore . Verum enimvero de aliorum sententia nec multum fui solici tus, nec esse volo ; habeat suum quisque judicium :me autem sentire dico, egisse eum arte quadam nec prorsus nova, nec multum usitata; & quodam quasi declamatorio genere hac re tractata ostendere voluisse, quantum in eo pariter 1cribendi genere

raestaret ipse ; & quo pacto ea, quae per se se fala sunt, essicere valeret, ut etiam vera videri possent; aut quae tueri quam dissicillimum existimaniatur, ea nullo negotio a se defendi posse demonstraret. Atque quidem ego eX his, quae proxime dixi, sum nedum suspicatus aut hoc ipsum esse, aut non multo secus; sed propemodum certus, si

modo is sum , qui possim, aut sciam judicare ), id

aliter esse non posse, ac sum effatus : ego enim

tu id sciam , aperte nescio ; vel potius me parumcire sentio, ne cum antiquis illis mentiri dicar, qui dixerunt id scire, se nihil scire, quum tamen aliquid scire se faterentur; sed illud modo scire

mihi jam videor, & vehementer errare eos, &non solum doctrinam hujus hominis, virtutemque parum perspectam habere, verum etiam utramque laede

7쪽

laedere magnopere, qui secus sentiunt, atque dixi: praesertim quod rectum est, ac honestum bene de probis, doctisque viris sentire; postea Virorum cenis1ura semper est dissicilis, viventium vero etiam periculosa ; quapropter ego quo minus perspicax sum, hoc sum ad judicandum morosior ; & tandem ea, quae quisque sentit, nec semper libet scribere, nec semper licet; re si liberet etiam, atque liceret semper, etiam non expediret semper . Quid porro 1 bi emolumenti proposuerit Vindiciarum Autor,& quid aliis utilitatis afferre voluerit, alioru sopio judicium: sunt enim, qui in isto opere quamquam animi, laborisque satis, utilitatis patum esse dijudicent; & in ista ipsa re metuunt,

ne minus nervorum sit, quam ille putarit; omninoque de tota re sapientius ideo facturum ajunt,

si non scripsisset, quod eo labore, quicquid assequi volebat, nullo modo sit assecutus; tantam pitant esse rerum, factorumque perspicuitatem : eruditiores , quam fuerint, nihilo se dicunt factos ;acriores quidem ad criticos agendos multo; ac in uno Cypriano, alteroque Firmiliano in specie vindicatis conqueri se laesos & Basilium , & Hieron mum , & Augustinum, & summos Pontifices, &universam demum Ecclesiam . In quibus unum non

vereor , ne illi parum perspiciant; quippe copiose,& eleganter, forsan & fortiter scribenti, nihil est,

quod quis multa respondeat, ac opponat: tam enim iste Librorum cultor est, ac censor, quam qui maxime; & quae scribit, ea eruditissimo cuique mirum in modum probata esse cupit, ac satagit Ego propterea cogitata ejus sic probo, ut

nihil aliud me moveat; nisi quod quidam videntur aut dubitare, aut opponere, vel propter ipsa errare. Animum autem, & laborem viri cum lauis do sDiqitirso by Corale

8쪽

do, consilium etiam non reprehendo; eo enrm alis iam ad hoc consilio usum aut Intelligo, aut mihi persuadeo, ut id reprehendere non audeam ; non

Quin, ut fatear, ab eo ipse dissentire possem; sed uuod ea illum sapientia esse iudicem, ut meum Iudicium negem anteponendum suo; habebatque prosecto illa, quamobrem consitu sui bene suscepti r ticinem reddat & mihi. & aliis fortasse non satis

exploratam. Non araque de hoc verba facturus ero sed quod viderim, quosdam artem egregiam viri 'non percepisse, eaque deceptos credidisse vera, , uuae vera non sunt; illud mihi faciendum erit, cuis randumque, ut ostendam; si non omnis, plurinis certe, quibus ipse nititur, Palam vel esse falsa, vel sibi non cohaerentia, aut etiam veri minus similia ἔunaque pariter probem, illum ex animo minime scripsisse, nec ob eam rem etiam assimulasse, verum artificii causa dissimulasse ; hoc enim virtutis est, illud autem vitii; istud ad erudiendum valet, illud ad eludendum . Tametsi impune etiam sim uis lare eum potuisse, quidam existimabunt; quana cuidem, ut in Bruto monuit M. Tullius, Concessum sertur non Poetis solum, sed etiam Rhetoribus, quorum in numero scis istum esse, interdum mentiri & in Historiis, ut aliquid dicere possint ornatius, & argutius. Habes, egregie Paulle, de Scriptore Libri judicium, & consilium qualecun-uue meum ; istud, quod ossicii caussa non reprehen cli illud, quod de virtute, ac scientia eius me puis

in existimasse bene: reliqua de Libro mox habebis, uuae legas; & quae ad te mittere volui & pro veteris nostrae amicitiae, communisque Patriae vinculo, quod ipsum est per se magnum; & pro eximia tua in his rebus praestantia, qua quidem haec

tu melius, vel omnium optime noris iudicare, d

tamen

9쪽

tamen per occupationem, qua eris sane impeditus ἰlicuerit: licebit vero, cum voles, tantam in te vidi mentis excellentiam , & in laboribus assiduitatem , quae duae ad occupationem omnem superandam plurimum valent. Nec plane dubitare possum , quin tibi oblectamento ista quoque solicitudo futura sit, si bene memoria tenes ea , quae istic Olim collocuti sumus inter nos : censebis autem Pro more tuo, ac animi candore; nihil ut amicitiae, & nihil Patriae tribuas; tu namque velim sic habeas, & facias ista, ut optimi quique intelligant, ob istam caussam additum potius aliquid ad nostrum erga Autorem studium , & existimationem, quam quicquam esse detractum . Ego denique eo sum adhuc in te animo, quo me tibi & fuisse semper existimare potes, & futurum esse non dubitabis: effecique, vel certe facere sum conatus, ut aliquod ex nostris monumentis extet, quod nostrae amicitiae memoriam posteris quoque prodat. Quod reliquum est, opto des operam , ut diu valeas; quo

mihi, & multis gratius esse nihil poterit.

10쪽

Artium, & S. Τheologiae Doctor, S. Indulgentiarum, & Reliquiarum Congregationis Consultor, promovendorum ad Episcopatum Examinator, ac totius Seraphici ordinis Minorum Conventualium post S. Patriarcham FRANCis cuia Minister Genetalis LXXXIV. CUM Opus, cui Titulus est α Germana S. Cypria.

ni , ct A brorum , nee non Firmitiani, orienis talium opinio de Hare tieorum Baptismate ra a Patre Magistro Joanne Hyacintho Sbaralea de Ferraria Comia positum duci ex ordine Nostro Theologi de mam dato nostro examinaverint, & in lucem edi posse probaverint; facultatem facimus, ut typis mandetur,s iis, ad quos spectat, ita videbitur. In quorum fidem &c. Dat. Bononiae 22 Augusti I 4r.

F. I. B. Minucci Μinister Generalis Ordinis. Locus il Sigilli

b Nos

SEARCH

MENU NAVIGATION