Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

9 V. tribulationib-, legitur, hu verbis exaratum: Hic Minorum ordos clue ad septimum gradum paulatim in peius ruet,ac in deteriora dilabe-ur. Clim vero ad hunc statum peruenerit: in eo Ordinis Reformatio fiet ccundum Spiritum Fundatoris, per Fratres adeo simplices,&idiotas;ut 1 liuo ea facta fuerit, penituς ignoretur tum verδ,post dispersionem erit CG-:regatio Fratrum Pauperum in tertio loco,in ei j que apparebit signum ve- a Reformationis, certitudinemque accipient eorum, quae acturi erunt. Lactenus Vatirini verba, qua sigrauiter,ac diligenter expendantur, pianὸ inio saρucinorum Reformationi, tam perfecte, atque ex omni parte qua- rant; ut nullatenus dubitandum esse videatur, quin de ea singillatim vitii uerint seque ut varios inprimisgradur illos, ac mutationespraeteream, inode rimum Vaticini' caput, qua a prima ordinis natiuitate per tepo- um,ac rerum periodos In eo acciderunt,de quibuae nimis durum, longum,ac uolesum elset disserere adsecundam Vatir ῆθ partem accedo, qua assen-ur in postremo ordinis flatu, R eformatione ecundum L iritum Funda-orus eri debere. Nemo L iritum Fundatoris B. Franc. Euangelicum Tau- ertatis piritum essenonsentiat. lam ver rosiquis uniuerso ordin/s Minoum Reformatioues,qua hactenus emerserui, alte animo reuoluat;cert lenu am reperiat,qua altissimam Paupertatem in tam arcto rerum omnium usu,

-cuniam Fundatori piritumamulata fuit,quam postrema hac Capucinoum Reform alio,qua ita adpriorem ordinis paupertatem non tam accedit, inam eam forte excedit. Geuod si de perfecti totius Regula obseruantia, ad uam Fundatoris Viritusse extendit, ea quis explicare malit; usane haud ualeaccipio hanc enim, in Capucinorum Reformatione vercateras vj e,s exintere,apud omne,ian confessos.sed quoniam hacad Reformationis ommendationem pertineant,quibin haud tibenter immoror: his praetermisidad tertium Vaticini caput venio, quo postrema hac Reyormatio a Viris tmolicibuae,acidiotis ita auspicanda essepraenunciatur;ut quis illius Auctor uerit, ignoretur. Certe,qui pucinorii ortum, ac primordia animo repetit: 1aec tam aperte de hac Reformatione dicta peri icit, ut vix cuiquam alteri Irdinis Reformationi,quae antea processerit,accommodari valeat consulat .ector Apparatum Annalium A. R. P. Boueri'. uuartum veri capuli dst,eumps distersionem congregatio Fratrum in tertio loco 'tu praedici ur. At quandoquidem hacverba longam Hsoriastriem e sunt, histatim inalcares siciat,nouam hanc,s vix exortam Reformatione, tam di- ispersecutionum,ac calamitatum tempestatibus iactata uisse ivt qui iam i nomina dederant,eo tempore per nemora,ac montium deuia dispersi, ut iras, scauernad quareret, quo si fuga reciperet. insedataper TonravLam tempestate tandepusi usi e Reformationis grex in Aluacina sinu tu, ut tertiinpost Camerint,s Montis Melonis sonuentum isti locus, ac rasterium fuit,an. I s 29 .congregatin,primum ibi Gmerale Capitulum cele-irauis,Matthauma Basso Generalem elegit, ac Constitutiones sanxit, quia in deinceps humilis illa Congregatio re retur. Porro in eo Capitulo, postri ora Vaticinij verba impleta fuisse res ipsa deblarauit. Etenim luce e Coelo

meam

112쪽

l l in eam Fratrum Congregationem,repente delana, quaesignum vera, perseel l cta, ac secundum Fundatoris tritum instituta Reforminionis ostenderet;

l tantum inde coelestis luminis,ac virtutis cunctis infusium erit , ut qua adperi feritum Reformaeionifflatum,ac Regula obseruasionem necessaria essent,i lis coelenti dono perspicua flerent; tantaque ex alto vinule induti fuerint; mi nullas deinceps persecutiones, aut hominum iniurias metuerent. Hoc itaque testimonio explicato,aliud quoque Framisit Totitiani Vaticinium nobis perpendendum se exhibet. Vir hic inter Minores,qui Conuen-

tuales nuncupantur,1 Uris,acsanct monia clarus,nec non Prophetia spiritu insignis e n. Is ly. ante Reformationem conditam i L. adsuperos transeatus est: quem etiam Rodulphus T inianensis Hist.Seraph. Rel. lib. 2.f.2s . inter illustriores Familia columnas recenset: Hici tur a Gio, die quadam, inplatea,si ingentem Populorum asstuentium copia,Dei verbum ministras, his inter concionandu verbi pius infuit. Audi, Ciustas mea, audi rbs,

magni Patris mei Francisci natalis: mira, sed vera refero. iam non multum temporis dilabetur,cum novum,ac resurgentem, B Franc. oculis tuis perspicies:resurgente inquam, non corpore,sed habitu,ac sin risu: tum adpu

ros quosdam,quia abant conuerses Nos,inquit, o Pueri, vos B Fran. rediuiuum videbitis: Iam enim prope est in ianuis. IIod certo dranderesimonio probatum fuit: ex his enim,qui B. P. Sermoni eo tempore praesentes aderant,cum senex quidam post exortam Reformationem,ad Capucinora MonaHerium, is sio non longe distans s quod Carcerellarum dicitur Jaccessis

siet , praefata B P. illius verba Fratribus referens.tanta in eis intuendis metiae

laetitia afficiebatur, vilach marum imbribus perfusius,pra gaudio spe in hac verba prorumperet: Sat est, o Bone Iesu, set efii Iam S. Franc.rediuiuum, atque ad nos reuocatum cerno. Nes id S. illi Vir melpradixissesatis fuit: nam eadem in Ethruria, dum Rerbum Dei disseminaret, plerii iterum

ais iterum resticantem audiere. Inter quos,Vir quidam eo sermone commotuw,cum SeruiDei verba de Reformarione eorum qui de Obseruantia nuncupantur squa recenter in lucem prodierat dimet esse arbitraretur statim euordinem Ingressus,aliquot annos in eo magna cum virtutum laude transegit. At noua deinde sapurinorum Reformatione exorta icum santiquam B. Franci habitus formam cum ea restitutam,simul, ipsiuspaupertate,s plicitatem, Regularem obseruantiam, vitam denis Orbem reuocatam cerataret terinde ac si B. Franci in ea reuiuissentem videret; alti iss B. Viri merba suo meditari,ac de Opucinori. Reformarione interpretari capit: lquapropter,nulla interposita mora, ad Opticinos euolauit. Tertium his testimon accedat,Bernardini Festri' quicum interobseruates ante A. i u . nota Sanctimonia,SMiraculis clarus,praesertim acProphetico

spiritu illustris esset, ut testis est Rodulph. M inianensis res. Ser. Bel.I. i/8 s. semel in copiosasuoru frequentia de rebur Religionismersa faciens πο-

pucinorum Reformatione, qua breuisutura erat, Ansi.postfelice ipsius obitum,impraenunciam ingua in has voces explicauit. Sunt de his stantibus qui

non gustabunt morte,donec videant B Fran. iterum in Ordine resurgentc.

113쪽

j vero nec minori admiratione digna sisnt, qua '.quidam Augustinis Fulginas, eiusdem ordinis de Obseruantia, Uiranter illius Familia Laicosi virtute praestans, ac Dei Spiritu i siris, eodem fere tepore Tertiario cuida, qui isti frater germanus erat, de Opucinorum Reformationepraenunciauit.

Dum enim is, in Conuentu S. Maria Angelorum, cu eo liberius de rebus ca testibus colloqueretur: F. Augu linur,velut repentino Dei Viritu eorreptus, ita Fratrem afatus es: O Frater, o Frater, sustine paulisper: grandia tibi spectanda erunt, quae breui ventura sunt: etenim post breue tempus, Pontificem Florentina Vrbe progenitum , Romae sedentem conspicies. Vae tunc Romanae Vrbi: Eheu leheu Roma in elix,quot tibi eo tempore mala toleranda erunti Porro eadem tempestate B. P. N. Franciscum iterum resurgentem, iterumque rediuiuum cernes: dc hune quem vides, Minoruordinem, perfecte secundum S. Francisci vitam,ac spiritum restitutu pe spic s. Hac dicta Simplex ac deuotus Tertiarius tunc admirans, deinde emperimento vera fuisse didicit: nam paucis annis elapsis, cum sumens m.

Patria Florentinus, Pontifex, caAnno ει Σ3. elect-huisset, Mense Decembri Anno Is L . Borbonio, Caesariani exercitus Duce, Vrbs Romana direpta, ac deuastatafuit: cum biennio ante duntaxat, nempe 23. noua Capurinorum Reformatio in Orbe capisset. Postremum denique testimonium, a Galatrensiquodamsene, quiJoannes

appellabatur, lubet accipere. Huic paulo ante Capucinorum Reformationis ortum, accidit , ut dum Galatro, ruri in Dei timore vitam ageret,atque

agros μos, proprio labore, excoleret IVir enim erat agrestis sepius in mer die, Virum quendamfacie ignotum, acprotantiorisforma, quam Regio illa

ferret, eo peragrantem, atque eo prorsus, quo is hac tempestate utuntur, pucinorum habitu indutum cerneret: ismirabatur Ioannes insilitam habitur formam: cums attentius Virum intueretur, is eum semel his verbis assatus est: Ioannes, quid mirari 3 aut qua tuum,ob hanc vestis nouitatem, animumsollicitudo exagitat 3 Hac habitin forma uti debet aliquando RG ligio, qua paucos post annos exorietur . illudque tibi veritatis argumentum erit, quod Religionis illius Fratres, in hanc Eremum, velut in Aolum, imminente ijs persecutions recipient. His dictis,statim ab eius se oculis proripuit, neque ab eo deinceps visuaefuit Obstupuit Ioannes: sequanquam

quid ea tunc visio portenriret, ignoraret; visum tamen plurimis, rerum adhuc ignarus, narrabat: donec Capurinorum Congregatione apud Cata bros exurgente, Fratres, inter prima illius exordia, in Eremum S. Eha, ad persecutionem declinandam confugientes, con picatu coelestem eAngelum

illum esse deprehendit, qui se bilia habitus forma Ohucinorum Oiainem futurum illi prasignauerat. 2uamobrem, cum saepe δε hac Angeli apparitionco Opucinis, cum domesticis verba faceret; bis permotus ex ipsi us ILL s alter Capucinorum non multo post numero adiunctus,sub Anton' nomine, dignam Religiose homine inque adfinem vitam duxit. Et hae quidem quantum ad Paticinia,nunc vero adeos quiperilla praenunciat uere properandum.

114쪽

rentes nostros in generatione sua. Homines diuites in virtute, pulchritudinis studium habentes: pacificantes in domibus suis. Omnes isti in generationibusgentis suae gloriam adepti sunt, & in diebus suis habentur in laudibus. Qui de illis nati sunt, reliquerunt noment narrandi laudes eorum : Illi Viri misericordiae sunt,

quorum pietates non defuerunt, cum semine eorum permanent bona, hereditas sancta nepotes eorum : &fiiij eorum propter illos usque in aeternum manent: semen eorum, & gloria eorum non derelinquetur. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt,&nomen eorum vivit in generationem & generationem. Sapientiam ipsorum narrent populi, & laudem eorum nunciet Ecclesia. EccU .

deor, si vitas Sanctissimorum Virorum,eό-emplo alijs mox futuras, perscripsero: quo utique ad veram Sapientiam, &coelestem Militiam, diuinamque virtutem legentes incitabuntur, in quo ita nostri quoque rationem commodi duximus, ut non inanem ab hominibus memoriam; sed aeternum a Deo praemium expectemus: quia etsi ipsi non ita viximus, ut alijs exemplo esse possimus: dedimus tamen operam, ne ij laterent, qui essent imi

tandi. Sulpitiis Seuerus de R. Vita in Prolog.

116쪽

GENERALIS

VITAE ET V E ST AE

RATER MATTHAEUs a BAssIo FF. Capucinorum, Deo Auctore, B. Ρ. Francisco Fundatore,Putatiuus Pater, eiusdem; B. Ρ. Francisci, nec non Fratrum Minorum verae habitus formae restitutor, pueritia ad diuina propensus, pueros ad pietatem prouocat. Annum i a. agens saecularibus vestibus depositis, tinnica talari , ex leuidensa cinerea usque ad Religionis ingressiues deinceps utitur. Adhuc puer consuetam tunicam indutus, centum sere pueris collectis, tanquam Omnium Dux praecedens, Viarumque compitum ostendis,ibi eo inchoante uniuersi nomen I E s V inclamant Milites vero, qui ad Patriae deuastationem festinabant, clim tot clamores eminus perciperent, subsistunt, remq; oppidanis ma

nifestam fuisse arbitrantes , 1hilitum manipulum ab ijs mimum esse suspicantur. Id vcro certius exploraturi, cum Vlterius paululum pro gressi essent, Matthaeus pueros iterum in proximum collem ductos, ibi nomen II s v altius insonare iubet. Porrb hic puerorum clamor tam illis formidabilis videtur, tantumque animis terrorem incutit, ut sese omnes in fugam conuertant. Hoc paeto D. O. M. infantium voc1bus, velut Gedeonis tubis armatos milites stigat, Patriamque ab imminente clade, & deuastatione liberat. In plateis peccatoribus poenitentiam praedicat. Ob austeritatis excessum in morbum incia dens, solam stramineam culcitram plumea reiecta, sibi ministrari permittit. Gallina sylvestris quae ipsi in cibum paretur, e rure delata, ipsius postulatione vinculis soluta , naturae sylvestris obliuiscitur, statimque in Matthaei sinum accurrit , ac velut domestica auis inter

117쪽

ipsius bracisia quasi in nido accubare incip1t, nec ab co auelli potest. Muscas circa Matthaeum volitantes, ipsum ab illa molestia liberare

studes,venatur. i . Annum attingens Minorum Obseruantium Ordinem ingressus, nihil in eo humilius, nihil obcdicntius, pauperius nihil. Ad studia promotus minus est quod literis, quam quod or

tioni, ac rerum diuinarum contemplationi tribuere solitus est. Apostolico spiritu DEI verbum praedicat. Poste laborantibus Camerini ministrat, ipsiusque charitas, ac diligentia in aegrotorum ministerio mirabiliter elucet,diuinaque virtute inter tot pestis pericula incolumis seruatur. Spiritu seruetissimus nilail magis qua vitam B.P.Francisci, ac paupertatem imitari, eiusque perfecte vestigijs insistere peroptat. Tanta praealijs vitae austeritate excellit, ut non solum uniuersa B.P.Francisci ieiunia, ac quadragesimas, velut praescripta sibi

lege,obstruet,verum,& singulis Veneris,& Sabbathi diebus, solum sibi pane,& aquam pro cibo,& potu adhibeat. Humi persaepe, aut in substratis tabulis cubans,lignum pro puluillo sibi eligit. Solo habitu

contentus, quo corpus potius obtegat qukm a frigoris rigore defendat caetera omnia respuit. Hominum cosortia fugiens, ita rerum diuinarum contemplationi atque orationi vacat, Vt coelestem propemodum in Religione vitam agere videatur. Cernens ordinis Familiam a pura regularis obseruantiae norma haud leuiter deflexisse: ac vi Pauli verbis utar qui secudum carnem natus fiserat, persequi cum qui secundum spiritum: Quiq. ad Regulae obseruatione anhelaret, vel Ordinis reformationem expeterent, perturbatores 1 caeteri S, seditiosos, ac nouatores existimari, adeoq; ab ipsis Ministris & Superioribus relaxationem fouentibus durius aequo eXcipi. Haec inquam

permultaq: his similia in Ordinem contra ius fasq. indies passim illabi,quin &iam inolevisse conspicies, in eo salua,ac tuta conscientia morari diutius posse non sperat: Quare iuges in oratione lachrymas fundit, veramq; ac perfectam ordini a Deo reformationem postulat. Dc perfectiori Regulae obseruantia cum altero Sacerdote familiariter colloquens, veram ab eo B. P. Francisci habitus formam addiscit; climq; ille habitum Caputio oblongo, & acuminato absque scapulari,coniunctum delineast et,vix in eum Matthaeus oculos con-ijcit cum mox spiritu commoueri incipit, Deoq; intus agente, diu noctuq; secum alta mente reuoluit,quo pactb illa vera B.Ρ. Francisci habitus forma frui possit. Interim B. P. Franciscus Capucinorum habitu indutus Matthaeo saeph in via apparet,Christusq: in mendici forma ab eo eleemosynam accipit.Proordinis reformatione Deum

assidue

118쪽

FLOREs SERAPHICI. assidue orans,voce eius audit:MΑΤΤΗAEE HAEC EST VOLUNTAS MEA, UT REGULAM OBSERVES AD LITERAM. Quare in mentis excessum

raptus, caelestiq; oraculo edoctus,tunica mox lacera obsoletam sibi. coparat, cui quadratu Caputium antea sibi paratu assuit, eaq; indutus , ac fune rudiori praecinctus,manu ligneam Crucifixi imaginem arripiens,Roma versus iter aggreditur.In via a nebulonibus ligatur,&contumelijs asscitur,inter contumelias Deum laudat. Eo tempore Franciscus , Cartoceto , Ord. Min. Obseruanti se,uitae sanctimonia

' clarus, qui Eremum S.Iacobi incolebat)diuina reuelatio Ordinis

Reformatione addiscit,& Matthi o ad Eremum accedente,prae gaudio exultans Pacifico socio exctimat: o quam fausta & qu m iucunda huc accedunt i En reformatio venit. Matthaeus vero ob insolitam illam habitus forma, & austeritatem multa passus, Romam appellit,

ubi Angelum subViri specie in gradibus Ecclesiae SS. Apost.Petri,&

Pauli oflendit a quo invisibiliter ductus miraculo ad Pontificem penetrat;ab eo quadrati Caputij formam obtinet;ab Ordine eximitur; Diploma pollicetur;eiq; postea traditur. SicqueAnno i 12 .vera B. P. Francisci habitus forma restituitur. Matthaeus vero austeritatis, &Paupertatis altissimae zelator feruentissimus, ac verbi diuini praeco celeberrimus in Piceno illud non sine contumelijs disseminat. Saeras B.P. Francisci memorias,habitum, cio um Caputia,priscas deniq;

illas Imagines primaeui habitus testes Assisijs inuisit. Inde Fulgi

nium profectus a viatore antiquum ordinis sigillum accipit,in quo B.Ρ. Francisci effigies,acuminatum Caputium,in capite,& Crucem in manu gestantis,insculpta videbatur. A persecutoribus in vincula conte Rus,inter vincula,& carceres diuini spiritus suauitate affluens, Deum assiduε laudat,& ὲ Custodeliberari recusat.Tandein e carcere solutus; ingenti fame per Italiam exorta, Fabas ad pauperum alimoniam seminat; quae prodigioso miraculo a Deo multiplicantur. Generalis Vicarius Capucinorum reluctans eligitur. Post: visitationem Generalatus officio se abdicat: Bulla Pauli III. edita, qua sub excommunicationis poena ijs omnibus quadrati Caputij usus interdicitur, qui sub Generalis Capucinorum obedientia in Monasterijs non degeret,Matthaeus quid sibi agendum sit,secum animo versans, inter varia consilia fluctuat; hinc enim diuina se vocatione ad libera illam praedicandi facultatem, quam 1 Clemente VII. impetrauerat, mpelli existimat , illinc vero quadratum Caputium exuere, cuiuSipse olim, Deo Auctore,restitutor fuerat,veramq; B. P. Francisci habitus sermam,quamque in eo perspexerat,abijcere,nimis proscctb

graue l

119쪽

. FLORis SERA 1 AICI. graueisi videtur. Tandem animarum salutem,ac Dei vocationem,

quam sibi cereb persuaserat, potius sequendam, quὶm quadrati Caputij formam sibi retinendam ducit: Quare Caputij acumen ad modium usque palmum sibi non absq; lachrymis amputat, haud tamen

rotundoCaputio,aut Scapulari,siue lunula quae sinoribus de Obseruantia communis est ) posthac unquam utitur;sed solo vili ac rudi habitu, Caputio longius post terga pendente,assuto,usq; ad moditem contentus, ac nudis pedibus absque sandalijs, aut calepodijsim cedens , in ieiunijs, &vigilijs, orationibus, ac lachrymis , persectam vitae rationem instituit. Haud tamen se ita a Capucinis dissuit, quin ad eorum Conuentus quoties vcl resarciendi habitus,vel alia huiusmodi necessitas urgeret, diuerteret ; ubi ingenti omnium laetitia, &charitate excipiebatur. Quapropter is etiam Capucinorum Religionem tanta beneuolentia prosequebatur, ut eam suam quoque Religionem appellaret. Primus fertur esse qui pueros ad publicam Christianae Dotirinae institutionem congregat, quam deinde Patres Societatis I E s V atque alij suis laboribus copiosius illustrant. Pueris semel siti deficientibus, paruam vini lagenam, quae paucis sussicere poterat, sua oratione ita multiplicat, Vt clim multa puerorum turba, ex ea quod sibi ad sitim extinguendam satis erat, hausis set,diuina tamen virtute lagena plena remansit. A Paulo ΙΙΙ.in Gemmaniam cum Caroli V. Exercitu, ut suis cohortationibus Catholicos milites ad pugnam cieret,& orationibus Haereticos aduersariosi funderet ; denique ut Germanos Populos suo vitae exemplo, ac pra dicatione in Catholica Fide confirmaret, mittitur. Castra Caesaris, Militesq; praecedens. & ad vi storiam animans, Catapultis,& aeneis tormentis, horrendo aduersus illum tonitru , desplodentibus, ipsius habitu globulis undique perforato inter Bombardarum ilhus incoelumis stat: In eo Cassaris Exercitu Peditum Ducem horrendo modo blasphemantem,Dei zelo duehus, durε praeter morem increpans,eidem manu colaphum impingit, quo accepto, cum uniuersi furijs ibium agitandum, exspectarent; illa contra quasi protinus e lupo Agnus euasisset, statim ad 1llius pedes corruit, deli sti veniam poscit. atq; deinceps ab omni blasphemia abstinet. In Italiam rediens Man-fredoniae ex Hospitis fiseneratoris pane sanguinem elicit, qui hoc speetaculo perterritus, alterius Zachaei instar foenuς restituit, plurimamque pecuniarum summam pauperibus erogat. Ecis,infantem lac sugentem spiritu Prophetico Capucinum futurum praenuntiat. A Viro nobili, malo, putrio, percussus, percustari vitae periculum

120쪽

praesignificat cui ipsa nocte alterum crus abAduersario amputatur. A quodam Rhetore correptus, quod Rhetorum praecepta praedi

cando minimi obseruaret. subridens: Et tu sinquit) qui superiori nocte tale scelus secreto scelere explicato ) perpetrasti, num Dei praecepta obseruasti Mihi quidem qui in Tullij,aut Quintilliani

praecepta minime iuraui, vitio dandum non est , si ab iis interdum exorbitem : Tu vero qui Christiana prosessione ad Dei Legem constringeris , qualem violati praecepti excusationem adfers p Tu delictum corrige; ego si minus Rhetorum praecepta obseruauero, nulla ob id culpa constringor. Vrbinatibus pro suggestu futuram calamitatem praedicit.Lentiani Iuueni filiorum ludo vacanti,mortem post triduum minatur: Is verb Matthaei monita despiciens triduo expleto,repentina morte corripitur. Arimini, Pulverarius ludo incumbens 1 Matthaeo asperE reprehensus, eum alapa impetit ι Cui Matthaeus mox alteram genam percutiendam offerens, mortem post tertium diem praenuntiat, qui clim pulueri consciendo operam

dat, postridie casu ignis scintilla in puluerem decidit, qua puluis repente inflammatus, hominem comburit, & quod magis deplorandum est, impoenitentem igni sempiterno addicit. Forolivij, Iuvenculae petulanti, obitum post octauum diem indicat, ridet illa, at octauus dies, qui eidem fatalis erat, illius rissim in luctum commutat. Ibidem copiosam viro sterili prolem annuntiat. Carpij, dum peccatoribus Infernum inculcat, iustibus caesus, & ex oppido ei istus, percutaribus benedicit. Luci dum verbum Dei disseminat,

alapa percussus, percus rem apud Iudicem excusat. Rauennae Τ bernarium increpans, in gena percutitur, alteram genam percutienti ossere, qui necdum anno expleto repentina morte mulctatur. Mutelicae iussu illius Vrbis Dominorum, expulsus,& Domini,& expub sores horrendam Dei vindicta persentiunt. In oppido Montis bublionis Ecclesiae Rectorem arguens,quod sacra Mysteria indebita celeritate perageret, vix Sacerdotales Vestes exuit, clim protinus Matthaeum insequitur, at paulo post ab hostibus vulneribus confossus, dum ad extremam vitae lineam peruenit, animam efflans,cum ea simul & flammae vapor ex illius ore erupere,conspicitur;qui paulatim excrescens,ac sese per aera diffundens, tam ingentem repenth aeris tempestatem excitat , ut irrumpentes undiq; venti sortissimas quercus euellerent, animalia quoq; quae per agros vescebantur, ita per

aera volitarent,ut muscam more circumferri viderentur. Sanguinis fluxu Matthaeus Per undecim annos laborans,in eo liberari recusat.

A i in

SEARCH

MENU NAVIGATION