장음표시 사용
191쪽
RATER LUDOVICVS RHEGINVs, praeclaris naturae, & gratiae donis auctus, ac illustratus; inter potissimas, atque illustriores Religionis columnas, iure merito adnumeratur. Adolescens, Christaldus nomine, ad sh udia procliuis, a Patre, Ludi magis stro instituendus traditur. Patre vero mortuo, ite- ad pascua reuocatur. At generosus Adolescens in boum cura nihil grande, nihil praestans sibi sperandum fore animaduertens; Patris sui mortem irremediabilibus lachrymis deflet. Quapropter Matre iubente, Christaldus h boum pascuis rursus ad literariim stu- .ldia redit, aciniis tam foetici Minerua proficit, ut breui ludum literarium aperire, ac praeceptoris Cathedram magna cum ingenij laude sibi comparare mereatur. Tandem Christat diis corpore castus, vultu verecundus, facie modestus, sermone comis; eam in moribus grauitatem ac praest antiam prae se fert; ut in iuuenili corpore, senilem prors Usanimum gestare videatur. vir denique tanta temperantia, tanta missuetudine, tanta vitae innocentia, tantaque integritate
praeditus elucet; ut cum nemo ullo Ludis genere, eo praestantiori videretur) sua virtutum luce toti Rhegiensi urbi psaese eat. Fidellissimum Achatem Bernardinum Rheginum hoc tempore habet i cuius sanista, honestaque conuersatione fit; ut velut Coelesti vinculo attracti. simul Religionis Spiritum, ipse Patrelumintim inspi--
te, concipiant. eiusdenique Religionis habitani, una die, eodem- qite tempore, patrum Obseruantium militiae auctipti suscipiant: ubi Chris haldi nomine, in Ludovicum commutato, mirum est; l quanta cura, ac sollicituatae Nouus Tyro. totum ad interioris, &l exterioris honlinis fenouationem se conserat. Flumilitatem tant quam omnium virtutum coluimen, ac custodem, sibi amicam, & f miliarem concili stre curata orationis quoque tam cupidus existit ;ri Philosophicis studijs addictus ; maiorem tamen diei, ac noctis
192쪽
go FLORES SERAPI ICI. partem in rerum diuinarum contemplatione infamat. In Conuentu quinque Frondium degens, & ad aegrotum moribundum accedens, seorsumque secedens, humi super Cal odia genuflexus, per sex, & amplius horas orans, cum Daemone tu atur. Vincit tandem diuina virtute Ludovicus, pulsoque humani generis hoste, aegrotus DelicitEr in Domino obdormit.Carnem suam quotidianis sere ieiu-nsis castigans, Spiritus imperio subiugat. Cilicium ex pilis suillis contextum, sibi domesticum habet. Absolutis Theologiae studiis, tanto spiritus ardore, ac verbi essicacia, quam diuinus illi Spiritus administrat, sacri Verbi semina diffundit; ut admirabiles plane in
hominum animis, tum ad poenitentiam, tum ad virtutes, motus agat. Adhuc inter obseruantes degens, non modo saepe mente excedit, ac in ectasim rapitur, sed etiam interdum corpore sersum in aera effertur. Pleraque etiam quae futura sunt,diuino Spiritu praedicit Patriae , Gallis liberationem, Fratribus Sermonem habens praenunciat sexque alijs Praedicatoribus praesentibus;vt eamPopulo an- nuncient,iniungit.Oculos in Puerum coni jciens;Matrem admonet, graue illi Puero imminere periculum: qui paucis diebus elapsis,in ignem delapsus, in manifestum vitae discrimen, manuum neruis contractis,adducitur.Cum in Thurij noui Conuentu praeest: Familiae, pane ad resectionem deficiente, calidos, ac recentes, Miraculo a Deo sua Oratione impetrat. Interim Ludovici spiritu ad perseistam Regula: Obseruantiam, quam passim in ordine collabentem cernit, summo studio flagrante: animum ad Reformationem Consert. R omam cum Bernardino Rhegino proficiscitur, facultatemque Sanistissimo obtinet, qua in Conuentu S S. Apostolori. a, cum alijs
reformate vivere valeant. Veruntamen cum nemo ex Superioribus elici, qui pio eorum instituto faueret, post biennium in Calabriam reuertuntur: ubi noua apud suos Resermatione excitata, ac paulo pbst callida aliquorum arte oppressa: tandem Deo Auctore, ac ductore simul cum Bernardino Rhegino,ac alij s duodecim Religionis Capucinorum habitum summa cum deuotione induit. Postmodum Ludovicus, cum tanta prudentiae, Consilij, virtutum omnium, ac sanistimoniae laude floreret, Vicarius Prouincialis eligi tur, ac Calabriae Resormationis Apostolus asseritur. Reformationis
Capucinorum vere columen, natalem Religionem summis in angustijs positam, sua virtute sustentat: tantamque in tot calamitatibus sortitudinem animo seruat; ut ingruentes Aduersariorum persecutiones, & illatas iniurias nedum aegre ferre,sed ne sentire quidem vi deatur:
193쪽
deatur: sicque fit, ut Deo illum praeseruante, diuino Miraculo aliquando a persequentibus liberetur; eoque Capucinorum nomen 1 Pueris,Deo inspirante, in Calabria primam originem trahat. Semel
autem Ludovicus,solus fugam capiens, annis grauis, verum multo
ieiuniis, ac 'igilijs grauior,in sos iam spinis,ac lapidibus obsitam labitur. Cumque eo casu ita sibi crus laesistet, ut indὶ deinceps emergere non valeret: B. P. Francistum inuocat. En ergo B. P. Franciscus e Coelo praesens languenti Filio adest, illum h fouea liberati curat, verbis consolatur,animum erigit; & ad coeptum Reformati nis opus strenue prosequendum excitat: se eodem Capucinorum habitu indutum ostendit, suamqtie illi e Coelo opem & tutelam v-bique pollicetur. Sedatisverb aliquantisper disti cultatibus noua bella aduersiis carnem instruit: ieiunia illi quotidiana sun , in quibus ab omnibus praeterqu)ima quadragesimalibus cibis, idque parcissi-md,abstinet. Flagellationes ad totos septem Psalmόs poenitentiales dii tincte, ac morose prolatos, protrahit: hispido, ac asperrimo cilicio, ac saepilis ferrea lorica, carnem defatigat: nudis semper pedibus, sine sandalijs incedens, laboribus,atque itineribus Conficit,alijsique castigationibus domat: sibi autem austerus, erga Caeteros charitata effusus videtur: eoque fit, qubd tempore, quo ante ieiunia Fratribus animi remissiones permittuntur, in extasiin raptus; toto corpore in sublime eleuetur. Paupertatis Euangelicae seuerias sectator ab omni prouisione abhorrens, Socio semel prae fame, & itineris labore deficiente, panem sua Oratione E Deo impetrat: Dumque Romam aliquando pergit, Cubiculario Nuceriae Ducis cum alijs Socio sibi adiuncto, fame languenti; precibus suis panes e Coelo recentes allatos distribuit: quibus refectus statim conualescit. Ci mautem aliquandb Cubicularius praecederet, integrumque fere diem Ludovicus: ac Socii ieiuni peragra ado consumpsitient: Socijs labore, & inedia deficientibus, breui illis hospitium pollicetur, etiamsi
nulla in lata planitie niue undique operta,domus, aut hospitium appareret: Paulultim verb progressi, tugurium luto, ac viminibus te-Xtum . ac paleis coopertum. extemplo sibi proximum vident. Qub Cum accessissent,Senem quendam in ianua grandaevum cernunt; qui illis sestiue occurrens, hilari vultu Ludovicum compleXus, omnes
humanissimE excipit, omnibus hospitalitatis officiis flagrantissimacharitate prosequitur. Manε verb illucescente, Senex Ludovico seors,n dueho, prolixum cum eo colloquium habet, illumque discedentem tam charo amplexu prosequitur; ut vix ab eo diuelli pos
194쪽
gi FLORES SERAPst ICI se videatur. Necdum Ludovicus cum Socijsperia fium lapidis ktugurio absunt, cum illicharitatem Senis laudibus extollentes &be-niaicentes, ad tugurium conuersi, cruhsi signo munire cupiunt: sed tugurium, ac Senem euanuisse comperiunt; neque aliud praetem quam latam planitieis, nive tectam, oculis conspiciunt. Cumque rem stupidi admirantur, Senem Petrum Apostolum fuisse, qui eum ad Reformationis opus prosequendum adhortatus fuerat; k Ludovico intelligunt. Clim aliquandb per Leucaniam cum Sochs graditur, Topino Hospite meritorio exceptus,deficiente oleo, dotaciorationibus, vas oleo vacuum, plenum reperitur, diuinaque virtute
ob Ludovici merita multiplicatur. Neapoli,nobili Adolescenti spiritu Prophetico, liberationem ab angustijs, quibus premebatur, &ad Terti,' ordinis B. P. Francisci habitum vocationem pratalicis Feruentiori spiritu praeditus, Dei Verbum populis disseminans, opereque confirmans, uberrimos animarum fructus, ac lucra Domino resere. Dum Palmae praedicat, illius devastationem k Drami Pyrata praenunciat. Thurij in suggestu subsistens cladem multorum Ciuium in Rhegina Vrbe patrari, Deo reuelante, conspicit: eamque Concione absoluta nobilioribus quibusdam Viris significat. Seminariae apud Brutios, inter concionandum repentE toto spectant Populos dum in mentis excelssium raptus, dili immobilis,atque oculis in Coelum defixis perstitisset) Populis obstupescentibus, post ait
quod tempus ad se rediens: Iam, inquit, o Seminaria, ex Patries meae funeribus redeo: iam Rhegium a Turcis captum , atque incendio devastatum, Ciuium caedibus ac sanguine redundat. Rurstis quoque eiusdem Vrbis excidium, ac deuastationem sub Barbarosia Pyrata, longe antea quam eueniret, praesignificat.Pro suggestu agris longa ariditate sitientibus, sereno Coelo, copiosum imbrem eo die
Oppidanis praenunciat. Diabolum sub Iuuenis qκcie, illius praedicationem impedire volentem, Populo detegit, atque expellit. Nobili cuidam Viro nuper desponsatam Uxorem domum ducenti, trium Natorum, Masculam, ac totidem foeminanim prolem, ex eo coniugio praedicit. lieri cuidam Coniugis reditum, aliaque praenuntiat. Alteri nedum foetae,mortuam prolem parituram,praesignificat. Fratri Angelo 1 Calumnia futuram tentationem,&post eam mortem annunciat. Nec mirum inter hominum enim frequentiam. Ludovicus, ubique suspensum in Deum animum gerens; tantam animo diuinam lucem haurit, & tanta spiritus vi plerumque svis imagitur; ut & corpore ipso altius illum in aera efferri contingat. Fra
195쪽
FLORES SERAPHICI. - 83ter Elisaeus Messanensis, cum Messanae inter Carmelitanos AEditui ossicio fungeretur . saepε intempestae noctis hora E strato surgens,&ad emungendas lampades, ad Ecclesiam pergens , Ludovicum
quadragesimale praedicationis ossicium obeuntem; ante sacrosan Are Echaristiae Sacramentum orantem, altius 1 terra eleuatum Vbdet. Quod cum oculis suis saepius summa cum admiratione vidisset:diuino illo testimonio permotus,ad Capiicinos se transfert. RU sum Ludovicus pro Puero aegrotante orans,surSum corpore agitur,
Puerque matri incolumis redditur. Dum semes in Choro diuinas 'ilaudes persoluit; ac praesertim Psalmum: Beati immaculati in ruia, cum alijs decantat; si pe cubito altius paulatim e terra attolli conspicitur. Solus etiam aliquando dum in Ecclesia orat, Nouitius quidam eximia mentis puritate prqditus, globum igneum super ipsius caput efferri intuetur. Inter tot tantaque sanistimoni signa, profundissima sui semper abies ione ornatur: At vero quanta inde illius Uud
Deum merita exurgant, DeuS plurimiS, praeter ea, quae enarrata fiκ- . . runt, Miraculis testatum elle voluit: Nobilissimi enim Viri Locren-
sis Matri, Signo Crucis super oculos sormato, lucem restituit. In . Rhegij Conuentu,panem e Coelo operarijs impetrat.Ipsius baculus
Verx rium mirabiliter a Canibus pecuarijs liberat. Infantem li
Iatre oppressum, ad vitam reuocat. Bernardino Rhegino praedicit, .lquod, quanquam illi in Officio posterior successserit: prior tamen sex mensium spatio, ex hac luce migraret. atque illum quidem pauibante Natale Domini, sic vero non longe ab ipsius Resurrectione hinc
concessuruna praenunciat: quae sane utrique ad amussim contigerunt. Fratri Angelo a Calumnia, nec non Fratri Archangelo Poli-stena, obitum praedicit. Fortiti Nobili paralitico,qui ut pristinam illi a Deo incolumitatem impetret, postulat, diem mortis praesignificat. Inter coticionandum, Populo obitum suum praedicit, ac post Concionem, Antonino Nobili, ultimum eum diem ad vitae perio-dima vocare confirmat: sub vespertinae ergo horae tempus, laterum dolore corripitur:ingauescente porro pleuritidis morbo,Poenitentiae inprimis Sacramento,tlim Sacro Domini cor pore,velut Coelesti alimonia se saginasdum curat.Id verbclim allatum fuisset, mox toto corpore illud prostratus adorans,totus in Deum prae amoris vehementia absorptus,haud secus,quam cera ad ignis conspectu animo lique-s siccre videtur. Fratres intere1 obitum suum deflentes pijs verbis consolatur, ac Resormationis propagationem praenuit civἰtande eos em-cacioribus, quoad poterat verbis, ad perfectam Regulae obseruan. L a tiam
196쪽
tiam adhortatus; dato singulis pacis osculo, viribus repente incipit destitui, & inter Fratrum preces, ac lachrymas spiritum Deo reddit Anno 1337. Quo tempore, Tertiarius optimae cunuersationis Vir praefulgentem stellam e Ludovici cella prodeuntem, ac Coelosve locissimh penetrantem conspicit. Parasiticus quoque Fertilentis Ludovicum Astra petentem intuens; exclamare incipit. Exspecta)Pater. exspecta dum venio: mox Animae, ac Domus suae rebus o=ptiesis dispositis, triduopbst quemadmodum illi a Ludovico praedictum fuerat) excedit e vita. Tertij etiam Ordinis Frater, qui Minoribus Obseruantibus ministrat, Vir eximia virtute, & integritate praeditus: cum in Conuentu Quinque frondium extremo conflictu cum morte colluctaretur, ac iam iὰmanimam efflaret: eadem hac B. Ρ. transitus hora, velut e somno euigilans, adstantes Fratres repente his verbis compellare coepit: O,o, Fratres, qukm laetum, quam gloriosum spectaculum lo,o,qualis splendorio qualis glorial An non cernitis3 Fratribus vero quidnam illud esset sciscitantibus: O Fratres inquit ille si cuiusdam magnae gloriae, & vos spectatores este vultis, cito egredimini, &Mottam Philocastri versus intenta lumina conij citer inde enim gloriosam illam Ludovici Rhegini Animam flammei globi instar, recta in Coelum conscendentem conspicietis. At illi confestim exeuntes cum Mottam versus inspexissent, igneam columnam ex eaparte sese in Coelum esteren- item conspiciunt; quae emicantem Ludovici Animam reserebat. lTertiarius vero pauid post haec dicta, ex humniis migrat. Cum autem Ludovici Corpus in Ecclesiam delatum esset, tam ingens v-triusque sexus multitudo ad illud venerandum confluxit; vidi utilis insepultum iacere cogeretur, plurimaeque tunicae, quisus successiue tegebatur, Populorum affluentium deuotioni vix susticere vita fuerunt. Caro vero illius post mortem nullatentis a colore pristino immutata, nihil triste, aut siquestidum,aut funest um, sed iucundam potius, ac gratam viventiS speciem praeseserebat: tenera quoque, mollis, ac tractabilis suauissimum odorem efflabat. Mbx sacriim illud Corpus Miraculis coruscare incipit. Paraliticus imprimis illius Corporis contactu conualuit. Claudus,ac distortis tibi js, absens, se Ludovico commendans, curatur. Illius Corpus post triennium incorruptum reperitur. Interea Nicoteriensis Episcopus,excrescente Μiraculorum fama, quae ad S.Viri Corpus diuina virtute patrabantur: eb cum suo Vrbis Claro se confert, ac Pontificalibus indutus,
Ecclesiastica officia circὶ B. Viri Corpus; quod suauissimum sem
197쪽
FLORES SERAPHICI. ' si per odorem exhalabat, Fratribus Clem adiunctis, persoluit. Mulieri quaedam ex indiscreta ergk Virum Sanehum deuotione. vi impulsa, digitum e dextra ipsius manu dentibus amputans, mirabiliter Deo flagellatur:at digito k muliere restituto, flagellum cessat. Digiti eiu dem contactus a mortis periculo, ruec a graui morbo, bis, Fratrem Bemardinum Rheginum iuniorem liberat. & dentium dolorem aquamplurimis alijs fugat. Ludovici Capucium, suauissimum odorem emans Novitium ab inconstantiae spiritu seruat. Quamplurima alia hic signa ac Miracula commemoranda essent, per quae D. O. M. serui sui Ludovici gloriam, merita, ac Sanctitatem illustrauit;quae partim Nostrorum humilitate neglecta, ac obliuioni tradita , perierunt; partim minus probata, sese nobis obtulere. Haec vero quae certa, ac iurata testium fide, probatissima sunt, huc colligenda duxi. Clim igitur Fratres venerabile Corpus,honorificentius condendum transferunt: illud, quod per trienni j spatium humi conditum iacuerat tam integrum,tam solidum, tam molle ; membraque adeo tractabilia apparuere; ut soporantis potius,ac viventis, quamdemneti imaginem exhiberet.Tantus denique,tamque ingens Populi excreuit concursus; ut ad turbas, quae fiebant sedandas, Fratribus necesse fuerit,Sacrumillud pignus rursus in publicu producere,ac turbis aspeetiridum proponere. Hinc apud superiores C labros,non alia, quam Beati appellatione cohonestatur. Plerique etiam Scriptores cundem Beati titulo prosequi non verentur. Inter
quos sunt David Romaeus, lib. de septem Urbis Neapolitanae Protectoribus : Angelus Hispanus, in Chronico,de rebus Rheginis: Prosper Parisius Consentinus, in Descriptione Cal
briae, ubi de Viris illustribus Calabrisi agit: &alij.
198쪽
PROVINCI ROMANE VICARIVS PROVINCIALIS . V
199쪽
RA TER FRANCIscvs ΤITELMANNVs Besga, praeclarae indolis Adolescens,atque admirabili ingenio praeditus: cum ad decimum sextum annum peruenit, omnium ingenuarum Artium cognitionem, ac disciplinam assequitur. Iuvenis linguarum sere omnium peritiam velut panoptiam, tum ad Scripturas vero sensu interpretandas, tum ad Haereticos profligandos, praesertim verb Hebraicae,Chaldaicae, ac Graecae linguae sibi copiam comparat: Huius postremaet,m persedi d scientiam adipiscitur; vis quamuis Latinae linguae nomenclator esse pos set) facilius tamen Graeco quam Latino sermone utatur. Inest printcrea iuuenis Francisci animo diuinum quoddam semen, a Deo inditum: quo ad pietatem, ac res diuinas suapte natura impellitur: tandem valido insipirationis amatu, a pestifero mundanae conuersationis ubere diuulsus, ad Obseruantium nuncupatorum Religionem suauiter compellitur. Vbi humilitati cumprimis, sui ipsius abieci ioni, obedientiae, altissimae paupertati, sensuum mortificationi, abstinentiae, silentio, ac reliquis virtutibus, denique i,m perseehε Regularis Obseruantiae disciplinae studere incipit: ut scientianimperitiam, cum summa virtute coniungat, ac posteriori pietatis gloria cumulet. Ad studia Theologica promotus,ita excellit; vi Lou nij Proses r electus, Academiam plurimum sexdoctrina illustrauerit. Quo tempore plurima, tum in Philosophicos, tum in Sacros Libros Commentaria, atque alia opera edit. Erasmum Roterod mum suis scriptis ilim acrithr exagitat, ut ipse Erasmus saepε dicere soleret, se naelius, praeterqukm unius Titelmanni eruditionem pertimescere. Strenuὲ quoque contrk Iacobum Fabrum scriptis deceditat: quibus se acerrimum Catholicae Fidei desectorem non obscuri, praestat. Collabescente verb Ordinis disciplina, cum Fratre Leo- nardo, suo olim discipulo, & Fratre Martino Laico, e Belgio digressus, Lutetiam Parisioriim proficiscitur: ibique adiuncto sibi Fra
200쪽
tre Francisco Soletro, Viro do strina, ac vitae integritate insigni, Romam versus iter arripit: ubi a Bernardino Astens cun rehquis, Resprmationis habitu donatur, ac Mediolani Lector instituitim
Ipse vero eo honore neglecto, ad Incurabilium domum,in qua tunc Fratres ministrabant, destinari, atque aegrotis inseruire, a Generali, tametsi aegre, impetrat: Ex antiquo enim ordinis Chronico didicerat: id inter alia B. P. Francisco reuelatum fuisse: Minorum Or
dinem, non ad multarum literarum studia sectanda, sed ad Christi potius disciplinam amplei hendam, a Deo institutum fuisse. Hinc e ni B.PFranciscus illa Christi verba Apostolis di sta, de Λ linoribus
suis se obo datum mistem inparabos. Luc. 8. Abgrotorum igitur curae addictus, ea sibi munera libentius obeunda eligit; quae carnis sensum magis oppugnant: eaque semper spiritus alacritate in haec charitatis, ac humilitatis ossicia sertur, ac si non aegrotis hominibus, sed ipsi Domino ob sequeretur. Denique tanto studio paupertatem amplectitur: ut in sola rerum penuria gloriari videretur. Cum semel nonnulli ex saecularibus Viris, qui Loutuiti ipsius Auditores fuerant, illum his aegrotorum obsequijs mancipatum Vidissent, interrogassentque: Cur,aut Romς non legeret, aut librorum scriptioni operam daret, quibus plurimos iuuare posset: at digna Titelmanno respondct: extendens namque ille manum, atque Urotos indigitans: Hos, inquit, Urotos cernitis En libros meos: En Codices, quos manibus meis compono i hi Ambrosij: hi Augustini: hi Chrysostomi mei sunt,
quibus singulis diebus studeo. Haud tamen eo tempore illius mons ingeni j foetibus assueta, otio torpet. Librum enim in lucem edit, de Exercitiis Religiosorum, qui plurimum ad pietatem confert. Ab ijs tandem charitatis, & pietatis ossiciis, 1 Bernardino Generali euocatus, ad grauiora Religionis negotia transfertur, ac Romam Prouinciς Vicarius Prouinciatis,fere omnium votis,tametsi inultus, pr scitur. Eo porrb in munere, pr ter ca Virtutum genera,quq non omnibus communia, sed Pastoribus tantum propria esse solent; totalia pri clarissimarum virtutum ornamenta sibi comparat, quq singularem duntaXat personam consequuntur; ut nemo facile alium reperiri posset qui humilitate, modestia, benignitate, moderatione, animi lenitate,ipsum antecellat. Admirabilis in eo ac pene incredibilis relucet vitae austeritas:qua fit,ut nudis sere semper pedibus in ipsa quoque visitatione incedat,quotidiana ieiunia colat,semelque in die cibum sumat,tabulis pro strato utatur, nini parcus maiorem inter-