Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ldum no stis partem in orationibus insumat. Quanquam vero codipore delicatus existeret, seueriores tamen carnis castigationes tam. laui de amplectitur;viijs saepe ad breuiorem vitae cursum facile viam strauisse cunctorum fuerit opinio. Paupertatis amator zelantissimus, cellulam quandam pauperrimam ex contextis viminibus,&luto exstrueham, sibi seorsim parat. Tanta in viro Dei elucet faciei venustas, tanta vultus hilaritas, ac morum suauitas, ut nemo in eUm oculos conijceret, aut loquentem audiret, qui Angelicum, accoelestem hominem esse non existimaret. Incredibi li charitatis aestu feruens,Vir praeclarus, Martyri j que desiderio flagrans, id facile assecutus fuit Iet,nisi vitae ipsus stamina Mors immatura abripuisset. Tandem secundam visitationem auspicaturus, Anticolim peruenit, viX-quc Monasterium ingressus, chm a Guardiano,& Fratribus instkr Angeli omni honore excipitur; adhuc valens,& incolumis, ad eos conuersus,ait: Quid honoris paratis, parate Patri vcstro sepulchru, ad Vos enim moriturus accedo: Deo enim relictante didicerat, se ibi vitae colophonem impositurum; vix igitur biduo elapso,sebri aegrotam incipit,succedente deinceps copiosb sanguinis fluxu, Vir Dei vitae finem sibi imminere praesentiens, protinus omnia sibi Sacramenta administrari curat,ac Fratres omnes ad se vocatos coelestibus verbis ad perfectam Regularis disciplinae obseruantiam hortatur,paternaque cunctos benedictione prosequitur. Porro in extrema illa aegritudine, quae ad vigesimum circiter supra o fhauum diem produ- csta fuit, tot inuictae patientiae, insignis tolerantiae, ac diuinae charitatis testimoni js eluxit; ut, cum eo tempore totus laudibus diuinis decantandis incumberet, summamque vultus hilaritatem praeseserret, non aegrotus, aut moriturus, sed potius melioris vitae trophaea ad quae ocius properabat, coelestis cuiusdam signi instar suo cantu reserre videretur. Necdum igitur biennio sui Prouincialatus munere expleto, ex hominum consortio ad superum Societatem euocatur Anno i 3 3 . Nec Senex, nec longaeuus Titelmannus obit, cum vix o. circiter annum attingeret. At Senectus venerabilis, non temporis diurnitate, neque annorum numero computatur: Cani enim, teste Salomone, sunt sensus hominis. & aetas Senectutis, vita immaculata. Inter Capucinos autem, viX ad tertium non amplitus annumi vitae lineam extendit, at consumatus in breui expleuit tempora mul-

ta. Vix illius anima I corpore soluta fuit, Anno scilicet i 1 3 . cum i-l psius Sanctitatis odor ubique passim diffundi coepit. Ioannes enimi Cardenus de Tapia, Vir venerabilis, leui sopore inuasus, mox in va-

202쪽

9 FL ORES SERAPHICI

stam quandam & admirabilem plane ciuitatem se delatum cernit, inqua, cum clarissimus dies effulgeret, uniuersas illius domos, vicos, plateas, Palatia christallina intuetin , in haec dum admirabundus animum intendit, & copiosum, ac gloriosum Capucinorum coetum, qui quingentesimum numerum excedebat, binos,ac binos, velut in

supplicatione dispositos, Urbem ingredientes conspici cuncti bio sinas candidissimasque tunicas quae apud nos albae appellari solent)induti,Sacerdotales casulas,quasi Sacra se sturi gerebant: inter hos medium Franciscum Titelmannum in seretro albo, ac gemmis pretiosis ornato, decumbentem,aquatuor iunioribus,qui inter eos pulchriores, ac splendidiores videbantur, humeris deserri cernit. Erat & ipse Franciscus Sacerdotalibus ac pretiosissimis vestibus indutus, qui tametsi in feretro quasi mortuus iaceret, haud tamen mortui, sed viventis vultum ac formam sibi praeserre videbatur, tantaq ;venustate praeditus crat; ut cunctos suo aspectu exhilararet. Porro nouus ab omnibus per choros Hymnus quem nunquam iS aut audisset, aut legisset tanta suauitate decantabatur.ut illum in cofestem voluptatem raperet. Stupet Ioannes qui Titelmannum necdum diem suum obijste intellexerat, quidue ca visio praeseserret, ignorabat : cum altera quoque aeque illustris Bernetrdino Archidiacono, Ioannis Socio, de Titelmanni gloria eodem tempore viso demonstratur. Ipse enim in mentis excessum raptus, Franciscum Titelmannum, micanti lorica, totaque pretiosissimis gemmis, artificiosissime elaborata armatum, quae splendorem radiorum instar circumcirca

diffunderet, altius super lacum, qui per Cinthyani planitiem se di fundit, in aera subuectum cernit: qui cum Bernardiniim hilari vultu, gratoque aspectu per aliquod temporis spatium intuitus fuisset, quasi qui amico iucunde subrideret, repentino post haec turbine in

Coelum raptus,ex ipsius oculis euanuit. Haec porro cum Bernardinus cum Ioanne contulisset, isque vicissim, quae invisit,aut sopore viderat, retulisset: en Nuncius Anticolo aduentat, qui Titelmannueo prorsus tempore, quo utrique visio demonstrata fuerat, ex humanis emigrasse narrat. Optauerat verb Ioannes Titelmanno suadente, rebus suis mature consulere, & quae propius illius salutem attingebant, ardentius prosequi.Iam vero de Francisci obitu certior factus,

cum se illius consilij spe deiectum cernit, vehementer animo discruciatur: at paucis inde diebus, cum tristis aliquandb se sopori dedisset, illustri, horrenda tamen visione quae si is apud Admod. R. P. Zachariam Bouerium enarratur o potitur: ex qua tam animo.

203쪽

corporeque defatigatus, tamque graui morbo aflectus, ad se ipsiam redit; ut quindenorum dierum spatio, febre correptus in lecto iac

re cogatur. Cum autem posthec,Ioannes,quq in eo visu perspexerat, flens secum aliquando animo volutaret: en Titelmannus meridiano tempore cubiculum ingreditur,Ioannemque in lecto decumbentem

quo tempore febris adhuc ardore laborabat)charissime ut solebat,

salutat, blandeque Ioannis manum arripiens, Velut amicum consolatur, visionem explicat,confestimque se illius ex oculis subripit,metuque omni,ac moerore; quem Ioannes expr*terita Visione conceperat, ab illius mente expulso, febrem quoque, qua eousque fatigatus fuerat, secum tollit. Pr claram huius Viri Sanctimoniam D. O. M. plurimis post mortem signis, ac Miraculis cunctis testatam esse voluit. Post 4. ab ipsius obitu annum, cum in ipsius Sepulchrum aliud desumsti Fratris cadauer insertur, Titelmanni Corpus non qua

rarte parietem versus collocatum fuerat, sed facie ad Coelum conuersa conspicitur cumque uberior aqua in Sepulchrum defluxisset, corpusque corrumpi,aut tabefieri oportuisset:habitu putredine consumpto,Corpus integrum, solidum, ac incorruptum, non sine Miraculo cernitur. Caro vero illius mollis, alba, ac tractabilis, qualis viventium esse solet, deprehenditur. Talis denique ac t m suauis ex iblius Corpore odor diffunditur, ut eo uniuersi, quasi coelesti quadam suauitate inebriati, stupentes consistant. Mox plurima aegrotorum multitudo ad illius Sepulchrum confluit,a quo quamplurimi Sancti Viri opemefflagitantes, optata a Deo incolumitate impetrata, voti compotes ad propria redeunt. Lucas Burgesius Archipresbyter A n-ticolensis inter alios rursus Sancti Viri aspectu frui desiderans,Guardiano precibus annuente sepulchrum ingressiis, Sanctum Corpus post tot sepulturae annos, ut prius,incoruptum, carnem mollem ac palpabilem, suauissimo donique odore fragrantem ostendit. Quamobrem diuino illo prodigio commotus, cum unius oculi luce omni-nb orbatus esset . altero ob graue senium quo praegrauabatur serat enim septuagenarius j sine conspici lijs, clare uti non posset, fide plenus, Viri Dci merita, ac suifragia implorat, manum defuncti oculis

admouet, extemploque caecum oculum luci restitutum,alterum vero tam clare illustratum sentit; ut absque conspici lijs ad extremam usque centum annorum senectutem, Missas & Horas Canonicas legat. Anno vero i6or. Nobilis foemina Laura Fabrici j Mancini Anti colensisVxor per duodecim annorum spatium dextri oculi lumine frui non valens, gossipio, quod sacrum illud Caput attigerat oculum M 1 tangit,

204쪽

tangit, mox diuino Mneulo, morbo expulso, clara lux oculo restituitur. Catharina quoque Anticolensis Ssortiae quondam Antico tensis filia, periculoses borans, eo m gQssipio gutturi applicato, a gutturis morbo curatur. Ipsius habitus segmen, pleriique aegrotis incolumitatem praestat: inter hosFoemina quaedamasanguinis fluxu

liberatur. Huius Sancti, atquc Insignis Viri apud unities fere nostr tempestatis Scriptores Illustris est memoria: atque inter alios apud Sixtura Senensem, in sua Bibliothe , LB, Bellarminum do Scriptoribus Ecclesiasticis. Franciscum Gonetamna de Origine Seraph. Rel. lib. 3. Postremo plerisque alijs prae missis, Marcus Vlisipponensis Chronicorum Minorum Scriptor, pluribus verbis F. Titel- manni vitam, praeclarasque ipsius virtVtes prosequitur, quae apud eum habentur, Chron. p. 1. lib. 9. cap. Q.& 33. Lngenii e otiumrtim edua t. e c.

ELucidatio Paraphrastica in Lib.Beati Iob, cum Annotationib.

Elucidatio in omnes Psalmos Dauidicos: cui adiunctae sunt prolixiores Annotationes, quae vice Commentari0rum haberi possint. Adiunista est etiam Hucidatio Canticorum, quae Ecclesilaicus usus appellare solet, Ferialia.subsequuntulo denique Annotationes ex Hebraeo, atque Chaldaeo, M. Eluc1datio in Lib. Ecclesiastem,cum Annotationibus. Commentarii doetissimi in Cantica Canticorum Salomonis. P raphrastica Elucidatio in Sacrosancta Iesu Christi Evangelia, secundum Matthaeum,& Ioannem: additis annotationibus in loca diLficiliora. Llucidatio in omnes Distolas Apostolicas, uni cum Textu, suo lo

coad marginem translato&c

Summa insteriorum Christianae Fidei, siue de Triginta tribus 'sterijs Fidei Tractatus de Expositione Mysteriorum Missae

Collationes in defensionem Vulgatae editionis De Exercitijs Religiosorum, Contra I cobum Fabrum,& Desiderium Erasmum Rhoterodamu De Consideratione Di loctica Lib, sex, &c, CompendiumN turali Philosophix siue de Consideratione rer*m naturalium; earumquq pd suum Creatorem reductione, Lib, i i Plura alia, praeter haec scripta edidit, quae temporum i pima nobilFRA

206쪽

FRATRIS HIERONYMI a MONTE.

RUM ROMANAE, AC BONONIENSIS PRO

VINCIAE VICARII PROVINCIALIS

VITAE ET V E ST AE

RATER Hieronymus a Monte Politiano, Paganaciorum stirpe , quae inter Nobiliores Montis Politiani familias adnumeratur,progenituS at Virtute nobilior, a tenerioribus annis praeclarum Sanctitatis specimen exhibere incipit: tam enim ad diuina ab ipsa pueritia propensum a Deo animum accipit; ut frequens Ecclesias visitet, puras sepissimi ad Deum manus attollat. atque adeb rerum diuinarum aὸhuc Puer amore teneatur; Vtc 1 domo abest, haud alibi qukm in Ecclesia a Matre qui ratur. Poreb in ea state, quq primis humanarum sordium maculis laticiactari solet, tam sumi Deo benedictione prevenitur; ut Cum decimum duntaxat annum attingeret, in cubiculo orans, sqpe Sorore palmo, & amplius e solo in aera sublatus videatur. Seipsum tandem Domino consecrans, ad Cathedralis Ecclesiς Canonicatum assumitur,sacrorimque Canonum scientiam adipiscitur. Cumque ad Archipresbiterate munus conscensuriis esset, eam dignitatem fugiens, Deo praesertim vocante, qui eum ex utero matris suae segregauerat, in Fratrum Obseruantium ordinem adscribi sestinat in eoque cum plurimlim in virtutibus phosecisset; Dei amore flagrans, Hierosolymorum iter aggreditur, ac sacra omnia loca summa pietate perlustrat: In Patriam tandem reuersus clim eo tempore Capucinorum Religione exorta , qui ex Fratribus Conventualibus reformationem sub Francisco , Monte Politiano amplexati fuerant; omnes ad Capucinos migrassent: Hieronymus eorum exemplo permotus, ac persectioris Obseruantiae studio incensus, ad Ludovicum Foro-sempronianum accedit, a quo Religionis habitu donatur. Hac verbin Religione nullus eb struentior, nullus humilior, abiectior nullus: tanto erg1 Regulae obser antiam studio fertur; ut cum semel abeo quispiam quaereret, cur ex Obseruantium Familia ad Capucinorum Resormationem accessisset, respondit: se non modb ad Capticinorum Resormationem, sed si quae alia perseetior Reformatio etia

mnum re

207쪽

num reperiri posset, in qua purius,ac persectilis Regula obseruetur, ad eam se protinus euolaturum. In spirituali igitur aedificatione t m alta fundamenta humilitatis sternit; ut viliora semper Conuentus exercitia sibi praestanda eligat, &quanquὶm in Sacris literis peritus praedicationum munus recte obire postet quandoquidem ut aiebat, nondum sibi ipsi hactenus perfecte praedicauerat) eo tamen nunquam fungi voluit. At vero Clim illius virtus, ac prudentia Patribus haud ignota esset; tum in Romana, tum in Bononiensi Prouincia, saepe Vicarius Prouincialis, licet inuitus, eligitur. Vir aspectu Venerabilis, Iecorus vultu. ac tanta morum honestate filigens; ut in oculis prudentiam, in vultu verecundiam, in ore candorem, in verbis humilitatem, praeseserat, tantaque modestiae lege oculorum aspe stum moderatur . ut nullum unquam nisi demissis oculis alloquatur. Hominum,ac praesertim mulierum consortia, ac

familiaritalcm fugiens, linguam rigido ac fere perpetuo silentio fraenat. Orationis studium, cui se a puero addixerat, sic in Religione prosequitur; ut nihil illi iucundius sit, quam solitaria loca quaerere, in quibus diuinae contemplationi vacare possit. Praecipua vero Hieronymi deuotio in Dciparam Virginem sertur, quam tanta religione venerari solet; ut Missam quotidie, nisi festo, aut Superioris obedientia impediatur, in B. V. honorem celebret. Sabbathos dies perpetuis ieiuniis colit, cuncta quoque Virginis Festa arctissimo panis,& aquae ieiunio, per octo dies ita disperditos, ut 4. Festa praecedant, totidemque post Festum succedant prosequitur. Denique tam publica de illius erga B. V. Religione fama apud Fratres excreuerat; visi aliquando alicuius erga virginem deuotio amplificanda foret, Commune prouerbium elIet: Alterum Hieronymum 1 Monte Politiano videri. Praeter haec quotidianis quoque ieiuniis, carnem itὶ cxtenuat; ut ea exesa, sola Cutis ost a contegat, Cumque statura procera praeditus einet, tὶm gracilis & macilentus apparebat; ut Sancti alicuius Anachoretae caeteris faciem, ac simulachrum referret. His admirabilis vitae austeritas coniuncta erat, qua nudis semper pedibus,absque sandalijs gradiebatur. Soloque habitu, eoque simplici,& obsoleto contentus inter asperioris hyemis frigora diuina tantum amoris flamma calefiebat. Virginitatis lilium, uti fama est, illaesum semper ἁ Tartareis belluisseruauit. Hinc Daemonibus ilim formidabilis evadit; ut, cum semel homo a Daemonibus obsessus, ad Montis Politiani Conuentum ductus fuisset; Hieronymo ab Urbe redeunte, Daemon hominem grauius exagitans, k Fratribus interrogatus

208쪽

' FLORES SERAPHICI. rogatus, quisnam eum ita torqueret3 nondum enim Hieronymus

ad cum peruenerat) Senex ille sinquit) macer, proceri corporis,

quem utinam nunquam agnouishm: statimque Hieronymus in Ecclesiae limine apparuit, cuius aspectum, cum nefarius spiritus ferre non posset, protinus erupit, atque hominem liberum reliquit. Cum itaque in hac praeclara vitae norma, tot virtutibus ornata,Hieronymus aetatem ad octogesimum annum traduxisset; postremo in Conuentu Ferrariae extremo morbo corripitur quo tempore,ubi sui

obitus diem squem ter sibi a Domino reuelatum acceperat) Boni- facio Anticolensi laico, eximiae probitatis Viro, quem tunc Socium habebat, declarallel: Sacris se Ecclesiae Mysterijs ad Domini adueh- tum parat: & cum pleraque tum ipsi Bonifacio, tum caeteris Fratribus spiritualia in morte monita reliquisset; placide in Domino obdormit. Cuius gloriam Dominus statim post mortem declarauit. Etenim necdum ipsius Corpus humi conditum erat clim is cuidam Mulieri,quae languens, ac neruis attracta in lecto iacebat, gloriosus apparet. Quare statim in Ecclesiam, ubi tunc Hieronymi cadauer iacebat, se deferri curat: ibique illius merita magnis vocibus implorans,fide plena. se super illius corpus proijcit, confestimque morbo incolumis, ac membrorum sanitate recuperata surgit. Hieronymi Corpus tunc quidem ante Ecclesiam in Cemiterio conditum fuit: At Bernardini Astensis Generalis, qui Hieronymi sanctitatem probe nouerat, iussu, quinto post anno, ut honestiori loco collocaretur, extractum; integrum & incorruptum, & quod magis est suaveolens reperitur. Quo tempore Mulier, quae sanguinis fluxu laborabat, cum ipsius reliquias attigisset a fluxu sanguinis libera euasit. Obijt Vir Sanctus Anno

210쪽

NAE PROVINCIAE VICARII

PROVINCIALIs

RATER Petrus , Mazara, cum nobili genere ortus esset, generis splendori maximas suis viiijs is nebras ossundit prauaeque educationis vitio eo scelerum peruenit, ut omni flagitiorum genere, primum iuuentutis florem contaminet. Homo natura serox, audacia serens, promptus ad vim, nihil praeter stelus, ac perniciem animo volutare videtur. Vir luxuriosus, atque ad omnem libidinem AEusus, quem nec pudor ab infamia,nec generis,ac familiae macula 1 tiupitudine avocet, sic se prodigioso furore in omne crudelitatis genus praecipitem dat, ut neque sexui, neque aetati parcat. Mulierem enim quae suae libidini seruiebat , sola suspicione ductus, fiso usque ad sexum utero. truculenter necat. Rivalem quoque eodem modo crudeliter trucidat.MaZarae Gubernatoris Fillum,adhuc puerum praefurore arreptum, in frusta concidit. Hinc clim seipsum Proscriptorum Ducem costituisset; tot stetera sceleribus addidit,ut ad nece undiq; Magistratibus quaereretur. Deus ver , qui diues est in Misericordia . ut in eo bonitatis suae diuitias ostenderet, illum ad meliorem vitae frugem facto mirabili pertrahitaeum enim bellicis bombardis, atque armis circumseptus,quadam die, ad aluum expurgandum, in secretam nemoris partem secessisset, armaque iuxta se deposita collocasset; vix aluo exonerato ea repetere vult, cum neque tormenta, neque alia, quae ibi deposuerat, arma adesse comperit. Rem Vir stupidus admiratur: cumque

a nemine sibi ablata fuisse prorsus illi indubitatum esset . factum altius animo perpendens, Dei opus este non obsturε percipit, protinusque quasi diuinum de non saeuiendo Edi stum,h Coelo sibi allatum accepisset; ab omnibus non modb sibi armis deinceps abstinendum statuit,verum & cum iis vitam quoque tot facinoribus t rem tabere,& in meliorem corinutare parat. Quapropter mox So-cijs valedicens, menteque coelesti dono in melius mutata, ante vit Hiera deflere,& ad pinnirentiam ardentius animari incipit.

SEARCH

MENU NAVIGATION