Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

l bendo sed rogando eum ad agenda prouocaret:eo enim obedientiael vim minui, ac meritum obtundi sapienter aiebat. Ex quo facile percipi poterat, veram eum obedientiae virtutem. ac mentis humilita-ltem assecutum esse. Tanta Sacerdotes reuerentia, ac veneratione

pros liebatur; ut plenum S. Francisci Spiritum adeptus videretur: li etenim cum iis cons ere, aut eorum se colloqui js immiscere, aut ibi los aperto capite alloqui piaculum arbitrabatur: cum id dicere soli-ltus estet, Sacerdotes, nobilissimos Dei Seruos esse, quibus aliquidi obsequii impendere, magni beneficii loco habendum sit. Hoc Obedienti ae, ac humilitatis sensu cum annis,ac virtutibus canus,Neapoli in supremum morbum incidisset, virtutes quas sbi ad vitae ornamenta adsciuerat, easdem sibi ad mortis coronam vendicat. Com et nim adhuc sensibus integris existens longius a mortis articulo abesse crederetur, Guardianum accersiri curat. ab eoque benedictionem abeundi exposcit: cui Guardianus subridens: Quonam, inquit, tibi abeundum est neque enim adhuc de ipsius obitu cogitabatur At Andreas, cum vitae occasum sbi imminere diuinitus accepisset, impensius ab eo benedictionem efflagitans: Magnum mihi iter, aie- 'bat, modb peragendum est. Postremb. Guardianus ut illius votis satisfaceret: Eta nquit. Des,ac mea benedictione munitus, elix perge. Andreas verb, cum Guardiani funem, qua praecinctus erat, manibus accepisset: Benedicite. inquit, benedicite Pater. Hisque in verbis humana deserens, coeleste iter aggreditur, siperasque euadit

i ad auras. Anno εν I.

penate, silentio,vitae austeritate, sensuum mortificatione,

atque oratione clarus. ciun quadragesimum Vno minus, in Religione annum attigisset, sui obitus die ex diuina retusatione accepto, ac praenunciato, in Conuentu Rhegij, singularii cum Sanctimoniae fama, vinculis camis absoluitur. Cui D. O. M.t post mortem testimonium praebuit, carne ipsius ad niuis candorem,& insantilem teneritudinem, ac tractabilitatem reuocata;n ea, tum prior vitae innocentia, tum posterioris vitie floria prin

512쪽

NENSIS, LAICI

VITA, ET GESTARAYER AususT1NVs I vir praeclaris virtuti. illustris, de oo illud inter alia refertur; quod clim A-l-cirim, quod Brutiorum Oppidum est, ad lanas mendicandas, Superioris mandato se contulisset; acutissima ibi febre correptus, li pia Muliere, cum Socio hospitio excipitur: I quo, climilla curiosius, num Fratres indusio uterentur,inquireret, manumque audacius quam par est, intra Augustini manicam intulijsetjea conse-stim diuina virtute aruit. Eo casu Mulier tremefacta, cum manus ariditatem amaris lime fleret, vehementerque ob curiositatis delictum ingemisceret; ab Augustino veniam, opemque postulat: is verbu-bi Mulierem nimiae curiositatis corripuit, manum aridam Signo Crucis pristinae incolumitati restituit, ac demdmin pace quieuit. Anno is r. I

FRAT ER BER NARDINVS ASCVLA

NUS, LAICVS, SANCTIMONIA

. C L A R V s. RATER BERNARDINVs ab Asculo, eius memoria in s. Angeli Prouincia floret: clim is ex Superiorum Iicentia diu in nemore Conuentus S. Ioannis rotundi, solitariam' vitam duxistet, eamque animi puritatem adeptus esEt: ut auiculae circa eum volitantes, cibum ex illius manibus acciperent & cum eo velut cum amico colluderent, germanum Fratrem, qui altero brachio attractus, ad eum inuisendum accesserat; solo manus contactu curat: dieque sui obitus praenunciato. Anno i 1 h. sancto fine occumbens, meliorem apud Deum vitam nanciscitur.

FRATRIS ANTONII ALET INI. LAICI

VITA, ET GESTAE RATER ANTON1us Aletinus, Laicus,cum adhuc in saeeolo versaretur. eum Euangelicae persectionis gradit m claniascenderat; ut hosti, germani Fratris sui, quem vn eibat, mrerfectori, non solum necem condonaue rir eon dem E caede reuertentem etiam osculo exceperit, Peci ni. Aue Harpi

513쪽

l FLORES SERAPHICI . prorneruit; ut Saeculo inaior, ad persectorum statum conscenderit, Seraphicamque Capiicinorum Religionem ingredi dignus fuerit. In R eligione, charitate qua m ergὶ inimicos prius ostenderat,in pauperum dilectione commutata, eos tanto amore,ac pietate prosequebatur: ut necessaria saepE sibi cibaria subtrahet et, ut ijs, Christi pauperes abundantius aleret. Abstinentia tam eximia fuit.vt k carnibus, & lpiscibus perpetud abstinens, vixque olera pani adiungens totum sere vitae tempus in ieiunijs,ac Quadragesimalibus inedijs, ad extremum usque senium consumpserit. Vir fuit, summus paupertatis,honestatis, humilitatis. ac totius Regularis obseruantiae amator, tamque orationis cupidus; ut in ea maiorem diei, ac noctis partem im- penderet. Hic igitur,dum ad perfectissimam omnium virtutum me tam studet conscendere, dignamque Seraphico Viro, sollicit h ad extremum usqxie Spiritum, vitam ducit; in Conuentu Castaneae, tanquam Domini Seruus, bonus,ac fidelis,ad eiusdem gaudia vocatur. Anno

515쪽

466 FLORES SERAPHICI.

FRATRIS GERVASII HYRMINI EN

SIS, LAICI

RATER GERVAsIVs Hyrminiensis, Liaicus, non nisi obscura. & humilia natalia praeseserens, exigui lapidis instar, qui absque manibus, apud Danielem abscisus legitur, in eam Sanistimoniae magnitudinem excrescit; ut tanquam mons magnus, uniuersum Sel raphicae Religionis Orbem sua virtute compleat. Ioannis in Baptismo non modo nomen ,sed & nominis rem sortitur: l tanta enim Dei gratia ab ipsa ineunte aetate affluere coepit, ut Puero nihil iucundius, quὶm Ecclesilas deuote venerari,Sacrisque interesse,

videretur. Adolescente vero aetate, corPUS inedia macerare, saepenu

mero flagellis usque ad sanguinem caedere, quotidianis laboribusi defitigare, & extenuare solebat. Post breuem somnii, egregius Ado. l lescens e strato intempesta nocte surgens, ad quandam B. V. AEdem de Monte nuncupatam squae inde trium millium spatio aberat ltis pergebat,ubi reliquum no stis tempus in oratione insumens manet illucescente ad quotidianam agriculturam redibat. His virtutu praeludiis, clim vigesimum plus minus annum attigisset, apud Capucinos nouum Geruasij nomen sortitur : ubi cumprimum cunetas vir- tutes sibi animo prosequendas, contraque omnia vitiorum castral dimicandum statuit. Carnem igitur, quae omnium vitiorum fomes est, ac perpetua Spiritus aduersaria, Varijs praelijsexagitat; asperrimo cilicio, quo nunquam non contegitur,afflictat; perpetua pedum nuditate, quae caeteris communis est, abieehis sandalijs, cunctis anni temporibus prosequitur; panis, & aquae inedia scum ter in hebdomada perpetuo foedere recepta corpus extenuaret) alijs quoque B. P. Francisci ieiunijs, ac Quadragesimis mactat. Tanta quoque somni subtra stione, ac vigiliarum diuturnitate conficit; ut duas tantummodb horas quieti indulgeat, caeteras vel labori, vel orationi consecret. Mollia omnia respuens,nudas tantum tabulas absque culcitra, aut paleis, sibi ad quietem substernit. Denique, cum irreconciliabile cum carne, pro Spiritu bellum gereret; novos semper modos, nouaque belli stratagemata, quibus insolentem hostem atterat, ad finem usqde studiose quaerit. Proprium sui odium, humilitatem. ac

profundissimam sui abie stionem, qua se omnium pedibus subijcit,

516쪽

altissimam paupertatem, qua se rerum tantur penurid diuitem putat, persectissima obedientiae virtute coinnat. Dum enim horti culturae addictus, hortum irrigat, aquamque per sulcos ad semina ducere parat, Guardiano vocatus, statim ad vocem accurrit. ligoneo te quo aquam ducebat in aquaeductu dimisso. imperfectum opus Ueserit. Poreb aqua, quae impetu fluebat, cuin nullum moderatorem haberet, qui vias, ac diuerticula labentibus rivulis pararet, facit εplantas, & semina deuastasset; at prompta viri obedientia id apud Deum assequitur, ut fluens aqua Deo imperante stet, redeuntemque post aliquod temporis spatium Gemasium exspectans, uter, praescri- lptum k ligone terminum minime exundet. donec is rediens,viam ad irrigationem aperiat. Omnem laudis appetitum, atque inanem gloriam, ob quaedam in ea urbe ab eo patrata Miracula fugiens .Siracusas migrare compellitur. Cuiuslibet, licet exigui temporis iacturam ita magnipendit, ut si aliquas sibi partes vel E cibo,vel a somno vel 1 calefaAione eripi necessitas ipsa compellat, has velut deperditas lugeat. Oratione, ac coelestium contemplatione adeb delectatur, ut in ea totum sese noctis tempus insumat, perensuque in Deum mentis ascensione, ubiqde semper oret i quish Daemon,ut ipsum ab Oratio

ne exturbet, saepe strepitus edit, interdum illi varias fguras obijcit neqce his contentus. oranti nonnunquam colaphos impingit: cumque Φ cella ad orationem proseiscitur, E gradibus deijcit, v

rijsque illum machinis aggreditur, ut illum ab oratione. qua is maxime cruciatur, auellat. Panormi, dum communi orationi vacaret, secundb Daemonem variis modis Fratribus insidiantem cernit,& in

Conuentu Castroboni, , Guardiano ad portam missus, ὲ Daemone in Ithiopis form , tam dirε fustibus caeditur; ut eum Fratres semiuiuum humi iacentem reperientes, in humero; latum, in cellam de- 'serre cogantur. At is nec quicquam animo stactus, sed inde fortior euadens, quotidiana de diro hoste, sua patientiά tri sari refert, at-Jue inter haec Daemonum praelia, haud illi eoelestet consolationes esunt: nam saeph hoc tempore, Beatissimae virginis, interdum B. p. Franeisci, athe aliorum Sanctorum aspectu, ac praesentit in oratione stultue. Tunt charitate erg. Proximum ardet, ut semes eum in iti re in quendam Patremsimilias ineidisset, qui cum ob summam talis anni sterilitatem, quo Familiam aleret,non haberetie domo aufugiens, qub tenderet, ignoraret: hunc Seruus Dei verbis dulcibus. & charitate flagrantibus demulcens.vir ille facem ardente

ex Gerv. ore prodante intuetur, qu4 ipsius mentem accendebat. Ali

517쪽

M8 FLORES SERAPHICI

qulidb etia cum Geru.cu Soc .longo itinere defatigatus ac ieiunio e 'tenuatus,ad quaedam desti ea loca longe ab hominum habitatione remota peruenisset. nihilque illis.quo vires refocillarent stipeteret: En extemplo Vir senex laceris vestibus contectus. ijs inter eas solitudines apparet, qui eis grandioris panis placentam offert, statimque ab eorum oculis elapsiis evadit. Pleraque Vir Dei Prophetico Spiritu praedicit, plurimosque aegrotos Signo Crucis sanat. Parnormi Nobili cuidam Matronae tonsillis laboranti, Signo Crucis Vir Dei guttur

consignat, moxque omnem ab ea faucium tumorem, ac morbum

tollit. In eadem Vrbe Nobilis Vir Vincentius Campo, cum puru-knto ac sanioso vicere affectum crus fere putridum gestaret, Gerua-sius Signo Crucis illud computrescens consignat, mox diuina virtus - adest, quae morbo penitus expulso, crus in pristinam incolumitatem vendicat.Idem febre grauiter aegrotans. Geruasit pallio lecto in quo iacebat, imposito conseitim a morbo conualescit. At illud illustrius adhuc miraculum, quod per totam Panormitanam Vrbem euulgatum fuit. Dum enim Dux Turij noui, in Catadromo imaginario pri lio hasta decertaret, casu accidit, ut lethali hast ictu vulneratus

incertam vitς suq spem Physicis relinqueret: quamobrem Geruasius ad eum acciMens, ubi cum in lecto iacentem conspexit,l is vocibus exclamare incipit: Sursum corda Princeps, sursum corda, q- quo animo csto, hoc vulnus tibi non ad corporis mortem ed ad animi vitam erit. Tum propius ad ipsum accedens, vulnus manu contrectat, ac Signo Crucis benedicens, ait: Deo gratias age. cui ex summa benignitate complacuit, tibi vitam, atque incolumitatem Yeddere. Stati milue ab eo discedit. Vix domum Principis Vir Dei e grelliis erat, cum Dei virtute, & vulnus consolidatum, & pristina sa-- lus aegroto restituta fuit. Vir quoque in eadem Vrbe EPisingorum Familia, ad medicorum desperationem aegrotus,cui etiam funeri necessaria parabantur, Geruasium accersit:is domum ingressus, omnes iam quasi corpore desumitum lugentes offendit, quos Vir Dei ver bo consolatus. omnibusque ut secum quinquies orationem Dominicam, & Salutationem Angelicam recitent, iniungit; oratione vero absoluta, clim Vir Sanctus ad aegrotantem accessisiet, Signo

Crucis illi sub stomachi ore impressb, ait: Signo te in nomine Pa tris, & Fiiij.& Spiritus Sancti,ut ipsius virtute ac Beatis ae V. Mariae. ac B. P. Francisti meritis saneris. Vix haec Geruasius protulit cum qgrotus matulam postulat, ingentisque lotij copia effiisa, si tim a morbo liber, integrd se incolumitati redditum sentit. Mupe.

518쪽

rem quoque , partus dolore, extenso super cam pallio, liberat. At illud omnium illustris imum est, quod in ipso portae Panormitanae Urbis vestibulo, plurimis spectantibus contigit: Virum enim

quendam indigenam, urbis incolae mortuum in agro ostenderant, quem iumento impositum in Ciuitatem deferebant: cuncti adfunestum Viri spectaculum confluebant, inter quos Geruasius pro- 'pius mortuum accedens, ait: Ne hominem velut mortuum lugete, haud mortuus est, ferte illum in domum stiatii, & protinus vivet icto Viri Dei, fidem adhibentes, quamplurimi defianehi corpus domum usque comitantur, quod cum lecto imposuissent, mox eum, qui mortuus erat, oscitare,ac rediuiuum lucis usura perfrui cernunt, Universique Geruasij oratione adscribunt. Tam celebris itaque apud Panormitanos huius Sancti Viri fama erat: ut adhuc superstitem Sanct um praedicare haud vererentur: at is, Populi existimationem,& honorem fugiens clam inde abscedens,Syracusam proficiscitur ubi clim aliquot annos pari virtutis,&sanctimoniae laude exegillet; agone tandem Deliciter consummato, ad coelestem coronam peruenit. In ipsa sui obitus hora. Frater longe absens, multas coelestium turmas, atqhie inter eas Geruasium, gloriosa veste indutum, hoc ordine conspicit. Praecedebat quaedam Angelorum, ac Beatorum Capucinorum Supplicatio, quae suauissimos concentus edens atque exultans, e terris Coelum tendebat: horum postremus erat

Geruasius, qui aureum ligonem, velut clarissimum Nobilitatis insigne, & laborum ti ophaeum in humeris gestans coelestem hoc honore Vrbem, triumphans ingrediebatur. Post huius Sancti Viri obitatum, Vir quidam Syracusanus, olim viro Dei familiaris, cui membranulis inguinae confractis intestina defluebant, ad ipsius Sepulchrum orans, illico incolumitatem impetrat. Mulierk Daemone obsessa, ubi ipsius Sepulchri pulveres contigit, a Daemonis potestate Iiberatup. Altera quoque quartana febre laborans, Viri Dei ope ad ipsius Sepulchrum inuocata. confestim a sebre curatur. Demum tot in vita ac poli mortem Miraculis claruitιvt Nobilis quaedam Panormitanς Vrbis Persona assereret,sibi tot Miracula a Viro Dei patrata,l' perspecta esse; ut si de ipsius CanoniZatione apud Romanam Curiam ageretur, his plura necessaria non essent: secl clim de iis diligentius indagandis nulla tunc Fratribus cura esset, ea nobis simul

cum ea persona periere. Obijt Vir Sanctus.

519쪽

LAICI

VITA, s GESTA

RATER ALEXI vs a Petra rubea, Laicus, humili loco natus . cum omnibus abiectis nudas fere ad Religionem

profugisset, tantum obedientia, simplicitate, humilitate, lpatientia, oratione, ac praesertim mentis puritate, ac candore prosccit; ut summas sibi virtutum diuitias omnium opinione comparaucrit. Sed quoniam teste Apostolo ι- in infirmitateperffcitur) hic post octauum Religionis annum .longa,ac molina aegritudine . Deo probatur, in qua clim summam semper patientiam omni virtute plena exhibuistis; tandem in Conuentu Forosempronij oras, ad perennem vitae sontem euolat, ac patientiae coronam assequitur: cuius gloria post ipsius mortem hoc modo reuelata fuit. Mulier quaedam, cuiusda Agricolae uxor, Alervo nota,clim ob graues quas ablarito angustias patiebatur, ad summam desperationem adacta laqueo vita: finem imponere decreuisset, extr FOros pronij Oppi-d impium quod statuerat,consilium executura properabat:cu Alexium, qui iam ex humanis excesserat sibi in via obuium habet a quo interrogata, quonam tam festina pergeret; illa quae necdum Ale ixium obi j lle intellexerat, haud nefarium inferendae sibi necis.illi pro- lpositum celat; Alexius verb, ubi eam atrocioris consilij grailiter increpavit, ad tolerantiam hortatur, monetque ςx tribulatione patientiam , ex patientia probationem, ex probatione spem, atque aeternae igloriae pondus exoriri. Tunc subdit: Sustine Soror, patienter age,

quanta putas & ego in Religione perpessus quot frigora quot nuditates quot carnis castigationes quot Fratrum increpationes quot morbose quot flagella mihi inuncta pertuli 3 quae tamen patienti animo Deo opitulante sustinui, iam verti cum me e vitaexcedete hqc finem habuerint. si nosse optas, quosnam patientia fructus pepererit, gloriam intuere, quam tolerati pro Christo labores, atque angustiae' contulere: tum snum expandens, indE emicantes undique gloriet ra- dios effundit, Mulieremque coelesti consolatione plenam relinquens. mox ad coelestes sedes conscendit. Mulier verb mente in melius commutata, cum festina ad Capucinorum Conuentu properas- set Alexij gloria Fratri Alphonso Lupo narrat,qui cum bienio ante ex Obseruantium ordine ad Capucinos migras Iet, eo tepore in Forosempronij Conuentu re oras trahebat: atque indE cuncti Alexium Beatorum consortio additum,stgnoscunt. Obiit vir Dei. Anno i 1

SEARCH

MENU NAVIGATION