장음표시 사용
481쪽
DORES SERAPHICI. 3 ibus, ctim iterum per Deum immortalem obtestaretur, ne diutius spem eius remoueret, sed eum quamprimum ad Capucinorum gremium reciperet: Bemardinus librorum sacculo illi oblato: Tolle i. gitur, ait, tibi in humeros sacculum,&simul Fauentiam pergamus. Nihil cunctatur Baptista, sacculum humero imponit, at ue ut eratholosericis vestibus indutus, pedester, ac inermis, Bernardinum sequitur. Viam sibi Bernardinus elegerat, qua haud ignobilia oppida
illi pertranseunda erant, in quibus cum Baptista plerasque caedes patras Ict, in his quamplurimos capitali odio sibi insensos comparauerat. Neque id Baptista ignorabat: at intrepidus, sacculo onustus incedit. Stupent Oppidani, seque mutuo interrogant, num is Baptista essetὸ Baptista vero tacitus secum respondebat: Hic certh scelestus ille Baptistonus est hoc enim nomine appellari solebat omni supplicio dignus. Fauentiam igitur praeter eisius,ad Conuentum tandem cum Bemardino peruenit. Postridie. Baptista Bemardinum pro Religionis habitu interpellat, quem cum Bernardinus adhuc asperiori probationis genere aggredi vellet: Tot, inquit, o Baptista, hominum sanguinem in hac Vrbe effudisti, ex quo grauissimas, atque innumeras tibi inimicitias conciliasti; planε haud aequum est, ut ad pacificum ordinem, tot hominum Odijs onustus accedas. Quapropter, id primum curandum est; ut ante Ordinis ingressium, veniam humiliter, ac sene d collo pendente, ab inimicis tuis impetres. Promptum se Baptista exhibet. funem sibi collo alligat ad Urbem pergit,
primamque Viduae cuiusdam domum, ac praesentiam adit, cuius Coniugem dudum interfecerat. tum antε illam prostratus: En, inquit, o Mulier nefarium Baptistonem, impium Mariti tui intersectorem, iam sceleris poenitentiam ago, ac humilis veniam postulo sin vindictam quaeris, quas voles,nunc de me poenas exige. Eo aspectu, ac verbis, illa tam animo commota fuit; ut veniam statim cum
lachrymis dederit. Hoc pacto caeteros quoque, quos suis sceleribus laeserat, cum hac humilitate superatos sibi benevolos reddidisset: ad Bemardinum redit: qui ut stabile hominis propositum extrema tentatione probaret, Haud, inquit,haec satis sunt: Tolenim in hac Vmbe scelera patrilsti, ut scandala, quae inia emersere, in Coelum clament: En ergb tibi in quantum potes abstergenda sunt, quare silli aeneum cacabum indigitans)hunc,inquit, cacabum in humeros tolle, ac per totam urbem incedens, praeteritorum scandalorum tibi publicd indulgentiam posce. Res plane mira,ac noua erat. hominem tot ante4 hominum Caede respersum, tot titulis superbum sanguina. Aaaa fiumi
482쪽
3ri FLORES SERAPHICI.rium, ac toti Vrbi tremendum, hunc cacabum nidore Opertum, in humeros gestantem, atque inclamantem: Audite, o Ciuesto Ciu est quaeso parcite impio, ignoscite contumelioso, ac scelesto diuit nam clementiam exorate. Mirabantur,compungebantur, collachry-l mabantur cuncti,admirandam hominis Metamorphosim aspectan-ltes, eamque dexterae Altissimi mutationem esse, palam fatebantur.
l H oc pacto, probata hominis patientia Nouitiorum tandem habitu ldonatur. Quamquam vero Baptista in literarum studijs versatus esisti; ea tamen illius mentis humilitas fuit. ut clim Clericorum ordine se indignum iudicaret, inter Laicos adscribi voluerit. Quadragesimum Baptista iam annum attigerat, chm in Nouitiorum albo adscriptus, seipsum ad poenitentiam prouocare incipit, seque in omni Virtutum, praesertim humilitatis, ac sui ipsius deipiccntiae palaestra exercere coepit. Fuit illi toto Nouitiatus tempore,,lagister seuertis,
qui tamen cum mitius cum eo agere videretur, eum Baptista, ut cum eo seuerius ageret, adhortatur; mirumque erat,quanta animi alacritate, graue quodcunque poenitentiae opus sibi inunctum perficeret,ac vilia quaeque obsequia exerceret,quamque pri clara o die-tiae, humilitatis, patientiae, ac caeterarum virtutum exempla praeberet. Inter hos Spiritus aestus cum probationis annum exegisset; solemnia Professionis vota tanta lachrymarum copia emittit; ut adstantes quoque Fratres ad fletum compelleret. Tam alte huius Viri animo, praeteritorum criminum memoria, ac grauitas insculpta erat, ut nullus eum vhquam, in quacunque laetitiae causa, ridentem viderit. Inter profestas conscriptus, tantam mox vitae austeritatem instituit ut reliquos in admirationem raperet: neque enim tunica uti un-
quain voluit: asperum cilicium gerens. nudisque pedibus incedens. quo per Crucis viam expeditior curreret, sandalia abiecit: panis, &aquae ieiunia illi frequentissima erant, prolixiores in oratione vigiliae, post quas,clim necessarius somnus urgeret nudae illi tabulae stratum praebere consueuerant. Inter haec, tam diris corpus flagellis coedere exorsus est; ut perinde,ac si ligneum. ac marmoreum, non carneum illud sibi esse perstiaderet: ita in id ardentiori Spiritus aestu
concitatus desaeuiret. Humilitatem ac sui ipsius contemptum,quem ab exordio sibi amplectendum instituit, toto vitae stiae curriculo tanto studio excoluit; ut licet aetate prouectior neminem tamen nisi flexis genibus, perinde, ac si Nouitius es Iet, alloqueretur. Cumque
vilissima quaeque obsequia praestaret, quasi ea praestare indignus esset, saepe seipsum Ndarguens, haec secum dicebat: Age Baptista,
483쪽
. FLORES SERAPHICI. 373Cuneta molire, & quantumcunque potes, enitere, nunquam id asse,
qui poteris; ut dignus sis tot Dei famulis inseruire: cumque se Sae. Cularibus ignotum elle perspiceret, in seipsum infinitas pone maledi-
Centias congerebat. Agrotos summa charitate curabat, eorumque
sibi dolores deberi aiebat, qui toties, ac tam grauiter Dominum offenderat. Denique, tam perfecta huius Viri conuersio fuit. tantaqtie apud Saeculares homines exeatum admiratio, tum aedificatio per Crebuit: ut eum Omnes velut Miraculum suspicerent. Caeterum cum tam sera. ac terribili natura praeditus csset. ut eam non nisi summa Vi, ac violentia ad virtutem cogeret, eo factum fuit; ut semel in Re seehorio, quod Capucinis Capituli loco cedit, dura reprehensione a Superiore cxciperctur, qua clim grauiter ipsius natura ad dura impatien S, commoueretur, eam tanta vi sibi illata reprellit; vi vcnam sibi pectoris aperuerit: quare cum deinde solus in Ecclesia ante Altare prostratus oraret, Dominoque, pectoris sangui ncm offerens. Confidenter diceret: En Domine Iesu, qualia pro tui amore patior. R epetite Dominus ex lignea Crucifixi Imagine. dextera manu reuulsa
lateri Rite illi vulnus ostendens, respondet: Vide, Baptista, qualia &ego pro te in Cruce sustinui. Qua Domini voce, Baptista animo li. quefactus, ac lachrymis Obrutus, alacrior deinceps ad propositum
certamen, per patientiam cucurrit. illum sedulo animo recogitans qui talem sustinuit aduersus semctipsum, pro 'eatoribus contradictionem. Clim aliquando hostes qui ob trucidatum Patre, in ipsiu necem conspirauerant, ad Conuentum armati accessissent, isque peirimulas eos elle animaduertillet; Guardiano timenti ne quid illi sinistre et rcideret, ait: Nihil vereare Pater Deus nobis illos amicos praestabit sine tantum ut ad eos accedam. Annuente Guardiano cum repente fores aperuiiset, eodem temporis momento ad eorum pede
prostratus En, ait nefarius ille proditor, en impius, ac scelestus Baptista, Parentis. vestri intersector, iam dignas de eo pta nassumite occidite, mact tu, discerpite, haec enim & grauiora eius scelera merentqr. Ij versis sim prostrati hominis humilitatem conspexistentvlicesque lachrymarum plenas percepissent; omni animi ferocitat deposita, dim- in amorem commutato,iis ipsius amplexus ruunt ac eMnde perpetito se illi necessitudinis vinculo coniungunt. Admirabilem hanc hymilitatem,pia quaedam ac praecordialis in D in eflfisio fouebat, quam assidua oratione sibi familiarem adsciuerat: ci rb t c ardentius in Deum serebatur. cum ad Sacrii Domini corii pus,bis. in septimana ederet eo na FcI tempore cu diutius oration Asta; incumbe
484쪽
incumberet, gemitus ac suspiria, velut ignita quaedam iacula ex ima cordis pharetra hausta in Coelum vibrabat. orationi quoque post
matutinas Horas; tam diuturnam corporis flagellationem copulare solitus erat; ut ab ea nunquam nisi desessus, ac pend viribus exhau-s us cessaret. In ea verb, no Psalmos,aut Hymnos,ut alijs mos est,recitabat; sed perennis eius vox erat: Deianopi esto proditora Baptistae. Maximus huic Viro inerat pro Christo patiendi ardor, quo etiam fiebat; ut Martyrii cupiditate flagrans, ad Infidelium terras pergere, summopere optaret. At D. O. M. cui illud Martyrii studium haud iniucundum erat, Infidelium quidem illi cruciatum denegauit, sed diutinum illi ac familiare cuiusdam languoris Martyrium, e tremis suae aetatis annis, contulit. Postremd tandem, morbo,ac senectute confeci us, cum obitum suum longe antea, cuidam Familiari suo praedixisset; supremum Deo Spiritum redditurus. cum se Ecclesiae Sacramentis, ac pia lachrymarum effusione ad Domini occursum omni pietate panillet; Fauentiae. placidε ad Dominum euolat. Post mortem, facies eius tam venusta, ac corpus tam molle apparuit; ut tenera pucri caro cste videretur : quae coelestis gloriae, quam apud Deum iam adeptus fuerat, argumenta fuere. Obijt Anno. i 1 62.
R ΑτER quidam Anonymus, Laicus, cum in Conuentu Camerini. Popinae ministerio diligentillimε incumberet & quae ad Marthae officium spectabant summa charitate praestaret, aded tamen Mariae otium aemulabatur; uti quamlibet temporis particulam, quae quotidiano sui muneris mini sterio supererat, avidi Mercatoris instar lucrifacere, ac velut pretiosam orationi reponeret, & ad Domini pedes quos saepe lachrymis rigabat, ac Sacris meditationibus osculabatur, sollicitE conferret. Contigit verb eo tempore; ut eiusdem Vrbis Mulier quaedam, cui
tenellus adhuc Puer erat,ac multis corporis commodis affli eius,cuius cum Propinqui, breui vitae Occasum expectarent,intrem,bonis
omnibus expoliatam, domo abi jciendam decreuerant; Obijt tant dem diuino Iudicio Puer: Mater vero dolore absorpta, cum nullum solatium admitteret. defunctum Puerum in clinabulis collocatum, 'summo mane, ad Capucinorum Ecclesiam deserendum curat: quae ed ubi peruenit, mox ibi tot gemitus, tot lachrymas, totque clam l res edere coepit, ut Fratres omnes ad sui commiserationem compel-
485쪽
- FLORES SERAPHICI. 3 sIeret: ol Sancti Francisci Filij aiebat mater Filio orbata)moestissimae Matri, Filium reddite: neque enim hinc absccdam,donec Infan.
tem meum vivum reperiam .Fratres,quibus poterant Mulierem ver
his consolabantur:illa verb spei. ac multum in Deum fiduciae plena, cunabulis cum defuncti Pueri corpore ante Altare reli stis, in Eccle siae angulo, Deum pro Puero oratura secedit, certam sibi 4 Deo, Fra trum Oratione, opem exspe stans. Interea Laicus Popinae Praese. Ehus, clim miserandum Matris casum didicisset; ipsius lachrymis, ac
moerore commotus, ante Altare procumbens, Deum ardentius pro Pueri vita rogare coepit. Longas is iam in Oratione moras produxerat, cium nullus adhuc in Puero vitae sensus deprehendebatur. Quare ad Deum conuersus, his eum verbis, ex summa diuinae beni
gnitatis confidentia haustis, compellat: Quid est sortissime, ac Clementissime Deus, qui nunquam obliuisceris deprecationem pauperum, quod supplicantis pauperis tui orationem spernis Vsquequb Domiue clamabo, & non exaudies vociferabor ad te vim patiens,&non saluabis3 Iustus quidem es tu Domine si disputem tecum. --runtamen iusta loquor ad te: Nunquid non factus es Domine refugium pauperi, adiutor in opportunitatibus, in tribulatione num despicies preces viduae, si effundat loquelam gemitus aut pupilli si ad te
clamauerit 3 Ecce Domine lachrymas viduae ad maxillam descendunt, & clamor eius ad te usque ad Coelum ascendit, & non est qui consolari eam queat nisi tu Deus Omnipotens & Clemens: vox Pupilli iacentis clamat ad te: Num Magne Deus Israel pupillum. & Viduam despicies. & Pauperum tuorum orationem depelles 3 Iam nunc permitte Deus. ut tecum in Iudicio contendam, &cum Ο-mnipotente verbis meis disceptem: Nunquid bonum tibi videtur ut multiplicetur Sanguis Filiorum tuorum, & corruant ante te qui diligunt nomen tuum Ecce nunc, Ecce Domine, nisi Orationem Serui tui pro Paruulo deprecantis exaudias, me quoque cum Paruulo coram te cadentem adspicies Neque enim hinc a facie tua egrediar aut pane, aut cibo aliquo vescar, donec vel Seruum tuum deprecantem exaudias, vel simul cum Puero morientem in pace recipias. Mira confidentis animi virtus. Vix haec Dei Seruus ante Deum protulerat, cum Puer rediuiuus h cunabulis erumpens, ad Matris sinum accurrit, quod ciun primum is animaduenit protinus is ab Altari aufugiens, ab omniu se oculis subripit. nὶ quod Dei Virtute factu suerat suo merito tribueretur. Ita nepe humilitatis virtus S. Viris amica est,ut proprios undiq: honores sugiat,qub Dei tatu gloria comendet.
487쪽
RATER BERNARDvs Mediolanensis, Laicus, ex Illustrissima Vice Comitum Familia progenitus, hic cum Sacris humanisque literis apprime eruditus eo set, Brixiensis Episcopus eligitur: quod cum Ber- nardo renunciatum ellet; grauis limum is Episcopi
munus, tot animarum reddendis rationibus obnoxium, secum animo versans,difficillimumq; munus cui tot virtutum ornamenta necessaria sunt, quot Apostolus enumerat ad Tim. scribens, cum ait: Oportet Episcopum irreprehe/ ibisim esse dcc. ybrium.prudentem. ornatum, pudicum,hol ita , Doctorem, &c. apud se perpendens; ab eo se subtrahere cogitat: verum clim Ob Parentum molestiam nullum aliud sibi euadendi consilium stiperet Iecerneret; in solitudinem fugit, atque inter Sylvas aliquamdiu latet, ubi ieiuniis, atque orationibus tam diu seipsum exercet; donec Patre luminum inspirante, Capucinorum,qui non pridem in Urbe pullulauerant se Congregationi adiungit: ubi coelestem humilitatis viam. iam illi diu IDeo inspiratam, amplectens; ut omnem penitus mentis superbiam constingat, in Laicorum numerum adscribi curat. Verlim, quo profundius is in humilitate. Euangelicae perfectionis fundamenta ponit, eo virtutum moles. quae ijs deinde superstructa fuit, altius consurgit. Tam enim sui ipsius abie stione, ac despicentia excellit, ut clim se reliquorum Fratrum consortio indignum existimet, omnium se pedibus substernat. helluonem se,gurgitem,ac voraginem
coelestis patrimoni j appellans, simul smprobum, scelestum, ac totius Religionis dedecus seipsum praedicet. Nihil demum dicti. aut facti unquam praetermittere videtur, quo non seipsum apud alios maxime condemnet. Huic de scipso vilis limae existimationi, altissima quaedam rerum paupertas respondebat, qua sibi vilia, & ab alijs contempta super eligere gaudebat. Vilissimus illi habitus vilissima sandalia stametsi ijs ut plurimu minime uteretur vilissima cella,vilissimus
lactus cuius loco sarmenta sibi substernere solebat vilissima tande omnia erat,atque adeb hac rem vilitate,ac egestate dele stabatur,ut se rebus omnibus exuere posse optaret, quo ea petieistius frueretur. Somni parcus, gemina ante Matutinum hora ad orationem surgens eo
488쪽
tempore, toties in Deum mentis ardoribus agitur; ut his coelestibus dapibus saginatus, si quandb ad familiaria hominum consortia accedit, tam mira suauitate res diuinas eruchat, tamque alth de his disIerit: ut omnes ab illius ore admirabundi pendeant,eamque de rebus coelestibus scientiam, ab eo, non humano labore quaesitam, sed diuinitus illi infusam esse, certissime sibi persuadeant. Charitate in pauperes tam eximius existit; ut clim ossicio Ianitoris sungitur, cibi
partem,quam communem cum c teris inprandio,aut coena accipit,
repositam pauperibus distribuat. Nonnulla, diuina luce illustratus,
futura praedicit, quae vera esse rei exitus comprobauit.Inter haec.Nobili cuidam Viro, qui Capucinis aded insensus erat; ut ciun ij prophoppidum Drucolam Monasterium construerenti quae ipsi de die
aedificabant, ille noctu diruenda curaret; grauem incolumitatem praenunciat, quae non multo post tempore eidem accidit. eo ad Tri remes damnato. Denique, tam ingens apud Saeculares homines de eo Sanctitatis fama ditasa erati ut, clim per Brixiae Urbem incederet plurima illum semper populi turba sequeretur,certatimq;omnes ipsum audire,ac videre contenderent.Postremb,Brixiae,in Conuentu qui Abbatiae nuncupatur, diem supremum obit, maxima tum apud Fratres, tum etiam apud Saeculares homines,Sanctimoniae opinione relicta. Quamobrem, ipsius obitu per Urbem diffuso, magna Populorum multitudo ad ipsus sinus conssuit, cumque alii tunicam, alii capillos prae deuotione ex desuncti corpore exscindunt, accidit; ut quidam dextri pedis unguem imprudentius amputans, ca nem cum ungue praescinderet: quo ficto praeter naturam statim hvulnere sanguis effluxit, ut is apud Deum in Coelo vivere probare tur. Quinto verb post Bernardi obitum anno,clim ipsius Osis ut in a. liud Sepulchrum transferrentur, exhumataessent, suauissimus ex hisi odor emanare coepit. Quo tempore, Fr.Honorius Brixianus,Sacerdos, qui in eo Conuentu diu febri quartana molestissima laborau rat, cum ipsius Sepulchrum ingressus, Bernardi ossa exosculatus esset, meritaque,ac opem ipsus implorasset; in protinus conualuit. Sicque Bernardus, dum Ecclesiasticam dignitatem,cum humiIi C, pucinorum vita commutasset, mundoque se penitus abiectum pro basset, humilium praemium adeptus, illustrem apud Deum gloriam consequitur. Anno 11 6 1.
489쪽
RATER MAssEvs Tridentinus, Laicus, inter ipsa Reso mationis primordia,Saeculi vanitatibus abiectis,Religiosae militiae tyrocinium amplexus, tanquam bonus Christi miles, in id omnem curam, ac studium consert; ut vitia, quae tape in anima militant, indie tinea praelio debellet, carnem cum viiijs crucifigat, animumque praeclaris virtutibus exornet. Naturam ,cum vel longo usu,vel suapte conditione somno deditam sortitus csset, tanta vi advigilantiam compellit; ut parcissimo deincep. somno utatur. Corpus epulis, ac lautioribus cibis asiuettim, ieiuniiγfere quotidianis afflictat, quorum quamplurima cum sola pane, &aqu a pinguia Donnino offert: nunquam tamen quod rarum est)famem depellit, aut ijs ad saturitatem vescitur. Nullam carni requiem indulgere sibi ab initio in animo proponit: quo fit ut eam die laboribus, quos vel in horto fodiendo, vel in alijs domus exercitijs exant- lat. nocte flagellationibus vigilijs, longa oratione extenuat;atque ut in eam omnem Euangelici odij, ac hostilitatis rigorem exerceati clim niue omnia operta sunt, glacialibusqde boreae flatibus uniuersa rigent, nunquam id corpori indulget,ut vel ad ignem accedat, vel alia praeterquν laboris,calefactione frigus depellat. Haud facile referri potest, quam Seraphicae paupertatis hic amator fuerit, cuius tanto amore tenebatur; Vt clim Viliora, & pauperiora tam in cibo. qu1m in vestitu semper sibi deligeret, nihil etiam in domo tametsi vile, aut exiguum perire pateretur. Quale, Per hortum,ac nemils incedens, si quandb bacillos, aut lignicula ostendebat, ea velut altissimae paupertatis testimonia, ne interirent, coIligebat, ac colligenda caeteris suadebat: Neque enim,aiebat,altissimae paupertatis victus in magnis duntaxat. sed in minimis quoque rebus elucet. Humilitatis vcro, obedientiae, ac praesertim charitatis studiosissimus, totum se in aliorum, atque Infirmorum potissimum obsequia emundebat: quorum cura usque aded delectabatur; ut nullus ei in ijs administrandis labor molestus esset, nullus aegrotantium languor prolixus nulla etens plaga: super haec vero eminebat quoddam assiduae, ac nunquam intermissae orationis studium, quo ita exta, seipsum serebatur; ut vel stans, isedens, vel ambulans, vultu. ac animo in Coelum semper erectus, quasi coelestia meditans, quid circὶ illum fieret, se
490쪽
ιη FLORES SERAPHICI. quenter non aduerteret, ita ut alterius potius, quam huius vitae hominem praeseserre videretur. Huius Viri Sanctitas, non modb Fr, tribus, vertim & Saecularibus Viris aded manifesta erat, ut plurimi ad eum aegroti confluerent, qui ab eo Crucis Signo communiti, mox incolumes abscedebant. Hoc modo, quamplurimos ab eo Varijs languoribus curatos fuisse, ex antiquis Ordinis Monumentis constat: quamuis quae in singulis gesta sunt, mini md conscripta habeantur. Quam vero Sanctus hic Vir Deo charus fuerit, unico exemplo licet coni j cere: Quin . enim is, Sennam Fluuium, inter Fanum, & Sinagalliam fluentem, cum Fr. Antonio Appinianensi, eo tempore transvadare pararet, quo ob frequentes pluuias, tumidae, ac rapidae illius undae altius solito excreuerant; ille, Antonino se capitis vertigine praesertim in transuadendis fluminibus non paru laborare declarat: Cui Antonius: Ego inquit,praeiho,tu cingulum meu apprehende, ac meis vestigijs insistere cura. Quod cum Masseus praestitillet, vix ad medium Fluminis cursum peruenerunt, cum MasIeus capitis vertigine correptus, inter undas vacillare, ac dilabi coepit. Altior unda, & grauis Antoni j iam senis aetas, qud minus Maiseum in humeros extollere possiet, prohibebant, reditus vero, aequalis illis periculi erat: quare spe omni in tanto periculo destituti,
ad Dei opem confugiunt: nec frustra: adfuit enim repente e Coelo diuina virtus, quae utrumque mox ad oppositam fluminis ripam, int quam tendebant, ne quidem aqua madidos tulit, ut praeclara eorum apud Deum merita enitescerent. Denique, cum triginta in Religione annos, magna cum Sanctimoniae laude compleuillet, in Conuentu Montis- Granari j, senex, ad suprema praemia conscendit. Anno
FRATRIS IACOBI 1 N URSI A. LAICI
RATER IACo Ausa Nursia, Laicus, eximiae puritatis, simplicitatis, ac obedientiae Vir, qui tametsi necdum sextum in Religione annum attigisset, Virtute tamen quam plurimos expleuerat. Ipsius charitas, ac simplicitas in eo potissimum enituit, quod cum Fratri Comelio Vrbinati, Asij aegrotanti, Iacobus solita aegrotis obsequia praestaret; ad Iacobum, Cornelius: Cernis, ait, Iacobe, qua ciborum inappetentia laborem, vellam vi aviculam arte aliqua in nemore apprehenderes, ac mihi in cibum parares: Cui Iacobus: Promptissime, ait, id praestabo, Pater: confestim-
