장음표시 사용
11쪽
12쪽
Ctaui per tempus advenio fEgo commodiorem hominem,ad uentum,tempus non vidi. opportune te mihi,Gaspar,in ipse tempore ostedis , optato aduenisti, dc haud scio, alias oppo
G. Opinabar firmiter multum destinatae hori es- fluxisse. o. Laudabilis iustissimo,atque praeclarissimo desiderio incensa voluntas tua tempus anteit profecto, inquam, pernicioribus anteuot pennis. Iam
diurnas deposueram curas, atque continuo quid hac nocte nobis obloquendum esset, cogitare o carperam; ast cum circa multa Vagatus fuerim, te pulsante, concrepuere seres. IlG. Agnosti tandem, quid tibi dicendum 'O. Adhuc meditabar ;ast si tu quidquam ad rem
13쪽
tantum arrogem mihi, ut me copiosius, putem quam te posse dicere: Vnum siquidem oratum a te mallem , ut quidquid alloqueris, id hesternis
collocutionibus annectas, quassi catenulam , hisce sermonibus contexere videamur. Q. Quod expetis, putas me exsecuturum,si de heroica virtute verba fecerimi G. Qua via, id putas fo. De magnanimitate hesterna nocte disputationem habuimus, quam iuxta Philosophi sententiam, omnigenarum virtutum optimum, atque summum capessere arbitrati suimus, simulatque, illius praemium, honorem, gloriamue esse censuimus: ast cum utrumque de Heroica uirtute affirmandum esse conspexeris, aptissime hancine sermocinationem, primae annecti posse dijudicabis. G. Voluntati lubeter assentire tuae, ni a politicis ad ethicos serinones,hac via transitum facere videreis mur ; nam etsi primo de magnanimitate s de qua in Ethicis habet Philosophus in disserentem te auscultauerim, nihilosecius rem omnem illam , ad politicam facultate retulisti,at si hoc idem, de heroica virtute verba facturus essicies, audire per-
O. Peroptime quidem,quod ab alijs valuisset obiici praeoccupasti, preripuistiq. , sed illud diluam a
14쪽
ctutum.De moribus, deq. studiosis habitibus agere,
sermones instituere, atque praecepta tradere, politici esse, nemo ambiget, qui optime calleat eiusdem unus esse , studiosos reddere ciues. Insuper de magnanimitatis habitu, circa magistratus assecutionem , siue fugam versante verba secimus, iure,ac merito illius tractationem, problema inscripsimus politicum;eademq. ratione de heroica vir tute,oblocuturis nobis haud vitio vertas,si disputatione illa politicis dissertationibus,ta miscuerimus. G. Perge, ut Occaepisti, atque problema propone mihi. O. Illud sic concipies. Num dominationis tranquillitati conducat Principis curae esse, ad viri tem heroicam dirigere ciues. Habes quo pacto, heroicae virtutis disputationem ad politicam facultatem referemus. dic sodes eueniet itas vera volo loqui te, nolo assentari mihi. G. Ita prorsus ingenue arbitror: ast unum mentem colorquet meam, quod a prolatis abs te primcipium trahit, ne, scilicet arctior sit inter has collocutiones necessitudo, quam par sit: magnanimitatis , sicut & heroicae virtutis habitum, circa id, quod in omni virtute, eminens, atque sublime dignoscitur, versari profiteris, proindeq. eamdem magnanimitatis esse, quam heroicae virtutis
15쪽
4 formam , & essentiam , dicere valebimus, atque tum magnificentiam , tum magnanimitatem heroicas esse virtutes Censebimus , utraeque etenim honoris moderatam appetitionem ,& habitum , quem liberalitatem nuncupamus , transcendere dignolduntur: at fi aduersus Peripateticorum scholam censueris , tu ipse videris.
O. Haud quidem insolentem proponis haesitationem , ast certo certius habeas, magnanim, talem, & magnificentiam , absolute heroicas virtutes minime reputari posse: enim vero magnanimum ,latque magnificum, munuS, pensum q. suum satis , superq. absoluisse dixeris , eosdem mediocritatem , si coniectare agnoueris, S si heroico illo splendore destitutos conspexeris. Dixeris propterea omnem magnificentiam, Omnemq. magnanimitatem , haud heroicam virtutem appellari, sed earumdem habitum , qui maxime sulgere, vel ad finem eminentiorem aspirare, conspiciatur ; id ipsum tamen patebit luculentius. De Heroe itaque hac nocte nobis verba facturis praecipue, atque in primis necessarium fore duxeris, nominis etymoupervestigandum. Virorum doctissimorum, nonnulli dictos haeroes arbitrantur, ἐ- - ιραν, idest, a
16쪽
terra , quod si admiseris , mortales uniuerses
heroes appellaueris, a terra etenim omnes agnoscunt originem. Aliqui, ἀωἐτευῶμα, hoc est, ab aere ; quod scilicet heroum animae, corporeis ergastulis solutae moram ibi trahant, regionem- q. Etheream incolant , unde haec inseriora
speculentur. Sunt, qui autument heroes, ines' - , nimirum a virtute nomenclaturam obtinuisse. Orpheus enim μ---ωτην idest, heroum matrem , ait esse virtutem . Aliqui, quasi a dilectione,ac deorum coniunctione nomen deducunt. Deos namque muli ribus iunctos, aut deabus viros, heroum genus procreasse nugantur. Plato heroum appellationem ab ἔρειν, quod est dicere, originem ducere censuit, scilicet, quod sapientes Rhetores fuerint. Idemq. in Epinomide , inter deorum ordines quosdam statuit , daemonibus aereis minores, hominibus maiores, quos ψλως, appellat, de- quibus cecinit Hesiodus.
Diuinum genus heroum cognomine dicti Semidei. Ad quod alludens Plato in Cratilo eosdem altero parente deo, altero mortali genitos tradidit, quales antiquitas suos recesuit Ercules, Diony sitos,
17쪽
IEneas,Tyndarides, aesculapi ,Romulos,Ceteros q. id genus innumeros.Hinc aliqui,eos dixere heroes,qui nec Dij,nec homines appellari valet,at simul viriq; sint. Nonulli plus qua homines, minus qua Daemones, eosde reputarui: hoi u sententiam sectatus fuit Iamblicus Pythagoricus, qui nouem numinum ordines commentus fuit: in primo visibiles Deos collocauit: in secundo visibiles: in tertio Archangelos: in quarto Angelos. in quinto dimones, siue Genios: in sexto Principatus: in septimo Principes: in octauo Heroes: in nono Animas vita functas, crassoq. corpore solutas. Heroes itaque supra hominum animas posuit, quippe qui humanam transiliant conditionem: iuxta tamen Platonicorum dogma tum hominis illustri vita functi animam, tum ipsum hominem , virtutis amore flagrantem, supraq. humanam naturam eleuatum, dixeris: secundum Peripateticorum doctrinam heroes viros illustres, virtuteq. fulge tes eximia,reputaueris, qui supra mortalium conditionem, splendore adepti, praeclaram duxerint vitam, vel ea functi, per hominum ora celebri fama circunferantur: Platonicos, atque Peripateticos attamen, in hanc ire sententiam conspexeris, ut heroes inter Deos, & homines locum sortiri videantur,quibus & poetae assenti ut,qui & heroes
18쪽
omnes probos extitisse viros profitentur: G. Poetas namq; cu Philosophis couenire autumas 'O. Id ipsum ii eorum carmina lectitabis inuenies, et si multis deliramentis, atque nugis circunspersa: fabulantur etenim Atlanti septem fui sese filias,a paretis nomenclatura Atlantides appellatas, peculiaribus tamen nominibus, Maiam Electram, Taygetam, Steropem, Alcinbem,Clienum, et Meropem: hasce tradunt,tum ab heroibus,tum aDijs cognitas, Deos, exinde ob virtutem, & quos heroes dixere generis humani Principes peperisse: Maiam etenim ab love Mercurium genuisse , commenti fuere, multarum rerum apud mortales repertorem : pari q. modo , & ceteras similes edidisse faetus, praestanti virtute conspicuos, Urbium'. conditores. Ast omissis Poetarum figmentis,cetcriiq. Philosophorum ratiocinationibus ad presens institutum apposite dixeris, heroaeshoc est a virtute nominis etymon duxisse. De heroibus itaque nos verba facturi poetarum nugasabucimus, Ethnicorum deliramenta , AEgyptiorum q. somnia haud insectamur ; de his namque vii de hominibus supereminenti, atque praee X-cellenti virtute preduis habemus, haud tibi displicebit, simul rem intellexeris. G. Ad hanc de heroum probitate, eximiaq. virtu
19쪽
lte sententiam, meum lubenter aggregarem iudicium, ni Plutarchus de placit. phil. lib.primo cap.
s. ex Thaletis, Pythagorae, Platonis, Stoicorum q. placitis, bonos,& improbos heroes renuntiasset. o. Memoriter memini, hoc idem in Plutarcho
me lectitasse, atque simul aliquos offendisse scriptores Plutarchum carpentes, dijudicante'. omnium assensu, heroes efferatis, improbis . homibus opponi: ast in hoc immorandu haud quidem
censeo, immo te monitum esse mallem , a nostris sermonibus eliminandas prorsus esse poetarum nugas,AEgyptiorumq.abscondita, iuxta enim Peripateticorum opinationem,rem omnem exagitandam nobis oppurtunum esse duxeris, quibus sirma consistit sententia, viros summa probitate, ac eximia virtute conspicuos , heroes appellandos ;eos tu dixeri*, qui adeo virtute excelluere ceteros , Ut rationi penitus appetitu mancipato, in eo vitae genere spleduerint,quo humanam conditionem , instar separatarum substantiarum transcenderint. Hinc Poetarum figmenta, AEgyptiorumq. nugae fluxere; heroes, nempe, ex humana, diuinaq. natura conflatos, affirmantium : Ob morum etenim conspicuam probitarem, diuinitatem quadam praeseserentem, atque humanae appetitionis, cum recta ratione harmoniam,inter deos immortales a
20쪽
9 tales, homine'. caducos, eos collocandos duxere. Hac ratione graecorum vatum princeps, suos Agamennones, Achilles, Hectores,ijsque similes, herois nomine decorauit. Ex his itaque, iuxta Academicorum placita, heroem hominem dixeris , excelsi atque sublimis ingenij, in quo pene
uniuersa, tum interna, tum externa, adeo recta
compositaue conspiciantur , ut omnigenarum virtutum habitibus decoratus incedat, flamma morum integritate, ac vitae sanctitate resulgeat, atque splendescat, diuino numine assiatus diuinas inspirationes assequatur, a terrenis, crassiq. corporis affectibus euulsus, animo illustratus, idoneus potensq. ad res supra naturam capessendas, sibiq. immortale nomen, lidam q. , peremnemq. gloriam comparandam honores prope diuinos assequendos, reddatur. G. Horu sentetia eo iacula dirigere videtur ut qua-doque mortalibus,ad diuinitatem pateat accessiis.
O. Ita prosecto, sed haud viribus proprijs, id
posse assequi opinantve': audias illius scholae Iamblicum . Anima humana , & una specie comprehensa est,&a caduco corpore nimium obumbrata, ideo nullam habeat ad diuinum opus potentiam efficacem : si quando vero videmur tale aliquid quodammodo posse, solum