De magnanimitate deq. heroica virtute dialogismi don Petri Corsetti

발행: 1613년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

id agimus illustratione diuina de se per influente,

per quam, & actionis diuinae videmur esse participes : si opera diuina fierent ab anima ipsa, natura animae, & virtute propria, anima virtutis, &prudentiae compos, Vel etiam omnis anima faceret; nunc uero nec Omnis anima facit,& quae perfecta videtur anima, ad diuina adhuc est imperfecta : non igitur anima, sed diuinitas ipsa caussa est Operum diuinorum. Idemq. Philosophus paullo superius deprompserat, homine, aut hominis aliquid , vltra terminos suos ad diuinas operationes haud quidem progredi valere: sentit enim naturae conatibus, hominibus ad diuina minime dari accessum , simulq. credit eorumdem animos diuinis inspirationibus illustratos, supra humanam conditionem res perficere polle, quos tamen adeo imbecilles atque hebetes reputat, Vt nullum propriae imperfectionis fulcrum obtinere valeant,nisi illud desuper accedens consequantur. Ast diuinos assiatus, supernasq. illustrationes praetermittentes, de homine in siimplicibus humanae naturquiribus constituto, sermonem habebimus. G. Ex prolatis abs te verbis, coniectare mihi li

cebit , reliquum haud quidem esse, quod de he

roe obloquamur : poetarum namque commentitias ratiocinationes prorsus reijcis: AEgyptiorum mysteis

22쪽

mysteria haud admictis: Platonicorum de heroum diuinitate , ad praesens institutum , minime conducere arbitraris; quid tandem, quaeso O. Amabo, per omnia haud quidem digressus est

iuxta Peripateticorum opinationem me posse loqui existimas, conabor obnixe de heroe, deq. virtute heroica , secundum Arithotelis mentem verba facere , gaudes ne ' cum non eadem Omnia, aeque omnibus siuauia sint scitu . G. Vt qui maxime, summum q. beneficium debuero tibi.Credideram unum idemq. in hoc Academicos, atque Peripateticos sentire, ideoq. Aristotelem posthabui, quod vitio ne vertas, supraetenim, tu ipse hosce philosophos conuenire deprompsisti. O. Ego nes

H. Ita penitus, tu ipse. O. Somnias; at diuinat animus, quia scilicet a me habueris Platonicos, & Peripateticos iam faedus in ijsse, heroes inter Deos, homine'. constituentes. ita ne 'G. Prorsus existimes. O. Huc propterea aduertas animum. Equidem hae Philosophorum sectae, & si inter utramque naturam,diuinam scilicet, ochumanam heroes locum sortiri, profiteantur, attamen in eo maxime

23쪽

dissentiunt ; ut Platonici diuinae naturae participes

fieri posse autument: Peripatetici vero ad diuinas functiones accedere minime valere doceant, idq. si difffusius audire cupis, intelliges actutum. G. Isthoc me facto tibi arctissime deuincies. O. Aristoteles de heroica virtute verba facturus, hac ratione disputationem exorditur. Tria, inquit ipse nobis penitus euitanda, in quibus omne aberrationem circa mores Consistere autumat

malitiam, nimirum, incontinentiam , & immanitatem ;isthaec enim morum probitati opponi satis , superq. conspicuum extat: eorundemq. sanctitatem constituere rationem practicam, in qua refulgeat Prudentia: electionem, bonos namque mores ab electione . potius, quam ab operatione trahere principium habebis : rectitudinem rationis, electioni .: demum operationem ipsam electioni,rationiq. consonam,qua deficiente, neminem studiosum reputaueris, quemadmodum, nec aduersa valetudine laborantes, medicorum praecepta, quamuis auscultantes, haud vero obtemperantes, recte valituros opinaberis. Omnem itaque circa mores aberrationem, vel ob rationis, electionis . carentiam prouenire, vel ob earundem

inopiam promanare, aut ob operationis defectum rectae rationi electioniq. parum consonae origi

24쪽

originem trahere, diiudicaueris: si quempiam in

primo conssistere videbis, eundem immanem, ac ferum dixeris: efferati etenim homines utroque destitui credas, nimirum ratione, &electione, effreni nanque impetu quodam, nullis circunscripto repagulis, in improbas quasque pertubati

nes efferuntur, praecipites'. ruunt, uno verbo rem eloquar, homines rationis, menti . compotes in brutas animantes transire videntur; inde in homine subrepit immanitas, atque feritas: sit quis vero in altero se habeat,eum de in malitia versari reputaueris, hic iudiciu peruertit,atque in practicis pris cipijs mentitur: sit quis demum in ultimo reperiatur,incontinetem illum dixeris, quippe qui et si de agendis recte dijudicet,recteq. eligat, propria rum tamen perturbationu agitatus aestu, in studiosa actione desidem se prsbet, parumq. constantem se exhibet. Malitiae, siue vitio, virtutem; incontianentiae,continentia, immanitati heroicu habitum.

opponi arbitratur Peripatetici: heroicam namque virtute in homine dari posse affirmant. Homeri testimonio coprobat Aristoteles, Hectorem graecus vates,haud mortale videri, sed a dijs genitu cecinit. Id ipsum alioru sentetia, ob summa virtute homines ad diuos relatos affirmantiu astruit. Penes itaque mortales,citra diuinae naturae comunicatione, heroi-

25쪽

4 heroicam virtutem reperiri posse, ex Aristotelis colligas doctrina ; idq., si libuerit, comprobare valebis. Humanum animum, inter superiores substantias, simul & diuinas, interq. animantes mente, rationeq. carentes, medium dixeris, atque diuinorum per intellectum, sensibilium per appetitum,eumdem participem fieri profiteberis. Hispositis, audebis audacter affirmare, sensitiuae portionis assectiones , usque adeo vitiari posse, atque Corrumpi, ut aliquando homo immanis bellus sermam gerere videatur, iterum q. argumentaberis, rationis portionem , in homine omni e X parte supra communem conditionem perfici posse, ut idem separatis substantijs, per quam similis habeatur, rerum etenim ordo, hoc ipsum expostere videbatur, ut medium inter duo, utrumque extremum attingere videretur ; proindeq. dicere haud dubitabis, in humana natura aliquid reperiri, quo, id,quod superius est,comprehendat,atque aliquid, quo ad inferius deprimatur, & demum aliquid, quocirca medium versari conspiciatur. Priori, heroem nostum, alteri feritatem, hominem- q. in belluam conuersum: vltimo virum iuxta modum communem studiosum, ascribas. Ex Peripateticorum placitis, in mortale, virtutem heroica reperiri posse habuisti. Quid quassas caput

26쪽

Suspicaris sorte. Haud equidem. G. Tu ipse puta: insinuas nempe iuxta Aristotelis opinationem , hominem naturae diuinae participem fieri posse ; cum aliud alias, te dicturum praedicaueris, atque Peripateticos, ab Academicis dissentire, professus fueris, & in simplicibus humanae conditionis viribus proloqui praemiseris.

O. Ego ne quidquam alucinaris frater mi, ex Aristotele nusquam, hoc asserui, habuistin Philosophi mentem Z Is etenim Homeri testimonio in homine dari posse heroicam virtutem probare credit, at Hectorem diurnae naturae participem , haud ille constituit, sed virtute quadam eximia ,

comunem excedente decoratum, lumineq. quasi

diuino illultratum exhibuit; istoc plane,ex eodem Philosopho comprobabis, nam si in diuinam conditionem translatum Hectorem is concessisset , utique penitus illius corrueret argumentatio, testimonio scilicet Homeri heroicam virtutem inueniri posse in homine, Hector enim non amplius

inter homines, sed inter diuos haberetur. Id ipsum patet maxime, cum Philosophus deos fieri homines,ex aliorum opinatione profiteatur; his etenim verbis uti, Argiropolo, Petro Victorio, & Accia-iolo interpetribus, Philosophum vides, quemadmodum

27쪽

modum, Aiunt, & sicut dicunt, ideoq. hoc constrilio, a me saepius inculcari particulam illam,quasi, -

cum de diuina virtute heroum verba facere opus habui, auscultasti, ut ostenderem, haud diuinitatem in heroe reperiri posse, me censuisse, his, scilicet, usus verbis, ut virtutem in eo eximiam, supereminentem humanamq. conditionem transcendentem, diuinitatemq. quasi praeseserentem, indigitarem . Quis namque virtutem separatis subitant ijs tribuat Z Audias quaeso Aristotelem, cuius verba iuxta Petri Victorij transsationem l bet transcribere: quemadmodum etenim bestiae, feraeq. animantis non est neque vitium, neque Virtus, ita neque Dei: veru haec quide quid da honorificentius est,qua virtus: haec vero aliud quiddam genus viiij immanitas, & heroica virtus limites excedit communes, illa quid protervius vitio, hic quid augustius, & praestantius virtute. In separatis itaque substanti js non est virtus ; ergo nec in heroe, si illum in earundem naturam transfundi, aliquando censuerimus. Virtutem potius heroicam ,ex ceterorum excellent ijs conflari, quemadmodum Academicorum sententia, caelum ex ele- mentorum persectionibus constare dicitur, dijudicabis, eam q. ad reliquas eamdem obtinere proportionem, quam, ad quatuor elementa caelum:

28쪽

tutem regiam propterea, eam appellari vides

ut sicut rege ceteris omnibus virtute praestare deceat, ita heroica ceteras virtutes anteire oporteat. G. Satis, superq. diserte locutus es, teneoq. quam

insistas viam ; ast quo pacto in substantijs separatiS, tam eximiam , tamq. eminentem virtutem

inueniri indecorum arbitrandum sit, effare quaeis: quid enim absurdi, aut absoni si contrarium pro fiteremur ' Cupio hoc mihi pandas. O. Aliquid habebis, & si longius daretur otium,

expromerem cetera.

G. Dicito, perpurgatis dabo tibi operam auribus. O. Enuntiabo breuinus quid sentiam: paulisper

propterea animum attende, minime paenirendum excerpseris fructum. monitum tamen te esse mainlim, rem omnem iuxta Peripateticorum scholam esse me prolocuturum. G. Probo summopere, laudoq institutum. O. Heroicam virtutem in substantijs separatis haud reperiri si quis astruere mallet, disputati nem illam praelibare, num ea, scilicet, a virtute morali specie distinguatur, opportunum esse conspiciet: enim uero si negantium tuebimur partes, utique substant ijs separatis heroicam virtutem minime, competere,sicut nec ceteros morales studiosos habitus, necessario diiudicabimus. Principalis C disce-

29쪽

rs disceptatta, in utramque aurem stras habet argu - ι mentationes, atque rationes: nonnulli etenim heia Ioicam virtutem, a moralibus habitibus specie

distingui hisce praecipue argumcntis credide- Jrunt. Primum , namque rationi haud absenum dixerunt, virtutem illam , ab alia seiungi, atque separari, quae adidistinctas nos dirigat actiones: at cum ciuilis vinus ad comunes, humana'. ope 'rationes disponat heroica vero ad eas capessendas,ad eamq. vitam transigendam, quae caducam

mortalium conditionem rranscendere conspiciatur, quaeue diuiniecit m se piat, nos dirigat, ideo heroicam virtutem, a quacunquμ α lia, specie se- .

iungi έ profitentur , fine namque res differri satis, superq. perspicuum esse ,autumant. Idipsum Phisophi auctoritate confirmari credunt, is, etenim, imagnificentiam , S liberalitatem , habitus specie distinctos appellat,etsi utriusque forma, dem in , materie versari, nimirum circa sumptus, solumq.

in paruo, & magno differri conspiciaturi, quod iuvirtute heroica,ceteri . moralibus habitibus euenire affirmat,ea etenim per excessum, atque eminentiam, ad alias se habet virtutes. Praeterea id imium ex oppositorum conditione astruunt: vitium etenim, ut supra iam ostendimus, virtuti opponitur morali, heroicae vero immanitas; siue feritas ;

30쪽

Iat si isthee opposita, specie distingui fateri coger

mur, utique habitus,quibus opponuntur: enimuero, ut fera se habet ad hominem, ita ad vitium feritas,at seram, & hominem specie non distinguinemo inficias ibit. Insuper feritas,& vitium seiuncti,quia distinctas obtineat functiones, reputat, cua feritate penitus lexplodatur rati0, a viti eadem solum peruertatur.'Hasce praecipuas habebis argumentationes, si heroicam virtutem ab alijs habitibus distingui affirmare malueris ; at si contrarium sentire tibi libuerit, atque supra relatam distinctionem explodere, perq. magis, aut minus hos habitus tantum differre profiteri ; his e rati

nibus vlςre. Finem, utrisque eumdem astribas, nimirum sit num ciuile bonum, atque inde heri

roicam virtutem ab alijs haud distingui inseras .

illa tantum exactius, firmius, augustius, finem illum attingit, quod, equidem , specie hos habitus seiungi minime affirmat. Praeterea, si unam, eam den . definitionem, uni, pique steri attribueris, ut rivique scilicet habitum este praeelectioni adiunctum, in eoq. perturbationis subiectae moderamine positum, quod vitae generi, suoq. fini accomodatum apprime censeatur, idem concludere vase bis i nam etsi finis , viteq. genus aliquando distinguatur , non ideo habitus. formam, necessa- rataria ' i ii ii 3 s C a rio

SEARCH

MENU NAVIGATION