De magnanimitate deq. heroica virtute dialogismi don Petri Corsetti

발행: 1613년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

dispositione conspicitur; ita virtutem in perturbationum moderatione c5 sistere dijudicaueris. Ad das demum Philosophum 7. phys. coni. as.

traditum rei'uisse habitum moralem oriri, cum aliquid alteratur in nobis, nam etsi, nec viiij, nec virtutis alteratio dici valeat, ea attamen semota, nec Vitium, nec virtus gignitur. Ex his, perturbationes virtutibus praebere materiem , cum in illarum moderatione versetur studiosus' habitus probatum habeas. Stoici vero abnegarunt penitus : ij etenim non in senseuth appetitione, sed in intellectu , siue voluntate reperiri virtutes credi-dre in sensuum appetitu solum habitus, quibus cum voluptate ad rectae rationi obtemperandum' propensiores reddimur, residere purantes, hosce habitus,non virtutes, cum moralis actionis perfectio in praeelectione la posita dixerunt. Intellectui tribuit ipsemet Aristotel. lib. . morat.ad Nicomach. cap. 6. Praeterea cum virtutis obiectum,hone.

stum quod est: censeatur, idq. non ad sensum, sed

ad mentem, & rationem referatur ; virtus in sen- 'su consistere non potest, sensus etenim rem, ut delectabilem, non ut honestam appetit,ut docet Aristoteles 3. de anima coni. 29. Insuper virtus in ratione conspicitur, at ratio mentis est , non sensus. Rursus id ipsum auctoritate Philosophi primo

42쪽

3IImorat. cap. 7. eo probaueris, dijudicantis silin- mum hominis bonum in actione homini propria collocatum censeri, proindeq. ad animae rationis participem portionem pertinere, habuisse Philophum, fas erit tibi deducere: actionem etenim ex sensu profluentem seris, & brutis animantibus c5munem, baud hominis propriam dixeris. Idem

Philosophus lib. 1. morat. cap. 4. ait. Quae Virtu te aguntur, tria exposcunt; scientiam, praeelectionem,& constantiam,haec ad mentem non ad sensum pertinere videntur : hinc antequam Aristotide virtutibus singulatim verba faceret in I. morat. de praeelectione, voluntate, & libertate disseruuit; quae mentis prosecto, non sensus reputaueris. Stoicorum fuit dogma, perturbationes non ad si cultatem appetentem, sed ad iudicantem pertinere, illasq. iudicia, & opiniones credidit Chrysippus:& Cicero lib. . Tusculan ., ex sententia Zenonis, Stoicorum q. aiebat. Sed omnes perturbationes

iudicio censent fieri, ex opinione, itaque eas definiunt pressius, ut intelligatur non modo quam vitiosae, sed etiam quam in nostra sint potestate: est igitur 2Egritudo opinio recens mali presentis, in quo demicti, contrahiq. animo, rectum esse videtur. Laetitia opinio recens boni presentis, in quo efferri rectum esse videatur. Metus opinio impendentis

43쪽

dentis mali, quod intolerabile esse uideatur: Libido opinio venturi boni , quod scit ex usu iam

praesens esse, atque adesse. Haec Cicero. Id ipsum experientia aliquando confirmari autumat: enimuero cum homo perturbationibus obsidetur, longe secus iudicat,ac perturbationibus immunis: unde aliud emanauit axioma: sapientem nimirum animi affectionibus vacuum debere esse , t ac Uice illarum pro cupiditate voluntatem, pro laetitiagadium , pro metu cautionem experiri. aegritudinem, siue dolorem in eo posse reperiri prorsus negabant: de quo habes latissime in Lactant. Firmian. lib. s. cap. r 3. Senec. de tranquill. vitae, Cicero. in orat. pro Murena. Haec sunt Stoicorum placita, veritati profecto aduersantia: materiem nam que, & formam virtutis, ad eamdem animae partem reseras: forma etenim in alio , quam in sua materie recipi haud patitur,at cum virtutum materia genus perturbationum censeatur, ut in superioribus comprobatum coiispexisti , ideo recte morales habitus, non ad mentem, sed ad sensuum

appetitionem pertinere concludas: perturbationes namque, non mentis, sed sensus dicuntur; et si Stol. cos in hoc contrarium sensisse supra retulerim. eorum falsam reputabis sententiam , perturbationes iudicia, & opiniones affirmantium: nam etsi uis

44쪽

κognoscens re, & subiecto eadem censeatur I quae& appetens, ratione tamen seiunctae videntur, quod Philosophi auctoritate lib. 3. de Anima col.

29. comprobatum est : competunt propterea uni multa, quae non alteri; facultatis namque cognoscentis obiectum iudicare, illudq. approbare, appetitionem excitare, eam q. dirigere munus erit: appetentis obiectum mouere, adq. illud assequendum, vel euitandum conatus impendere et facultas namque cognoscens rem primo ut Veram, mox

ut iucundam, vel molestam , bonam, aut malam habet: at cum veram dijudicat, appetitum haud mouet , quod tamen assequi videtur, cum bonam , aut malam , iucundam , aut molestam apprehendit , nec tunc quidem absolute , sed vii ad nos, siue nostra relatam: quibus non praecognitis , appetitio excitari minime potest . Has facultates simul stare iunctas iure factum dixeris; vis namque appetens suapte natura caeca, adeo ut nisi a cognoscente moueretur, ac dirigeretur, nil prosequi, nil euitare posset: hinc cognoscendi facultati, obiectum sub ratione veri , vel falsi: appetendi, boni, vel mali, iucundi , vel molesti tribuitur. Perturbationes ita-ὲ que cum ad appetendi facultatem pertineant , eas propterea, opiniones, siue existimationes,

45쪽

3 ne dixeris. Audias quaeso Aristotile 4. Topic. locca. dicentem. Timorem, & iram in irascendi appetitu reperiri ; voluptatem, & tristitiam in concupiscendi. Insuper in appetendi facultate tria' considerabis, facultatem nimirum, motionem,&habitum ex iteratis actionibus longaq. assue tu dine obfirmatum : at cum perturbatio motio sit, ideo iudicium, eam,ne dicito, cum non ad cogno scentem, sed ad appetentem pertineat faculta tem. Ast ut lucidior res fiat uniuersa, atque ut aliquando controuersias conciliandi occasionem habeas, animaduertas velim . Duplici modo perturbationes facultati conuenire posse , primo ratione obiecti ,et caussae principalis mouentis, atque excitatis perturbationes ipsas, secudo ratione subiecti, in quo perturbationes proprie forma inesse videatur. His libatis, perturbationes per similitudine,&metaphoram desumptas,humanae menti, separatis aute substantijs per eminentiam, & per humanu considerandi modum competere affirmare vale bis : at si proprie desumpseris perturbationes, eas menti, illiusq. appetitioni, ut caussie dirigenti tribuas, ad quam perturbationis obiectum pertineat, haud tanquam subiecto, in quo, postrema, Veraq. forma reperiatur; haec enim teste Philosopho in

Prooem.de Anim.Sine corporis permutatione fieri nequit.

46쪽

'nequit. Dixeris propterea viri continentis pertur - bationes ad traicendi appetitum pertinentes aduersus cupiditatem, duce ratione pugnare, illius'.

affectiones prosternere: in incontinente vero contra experieris, a perturbatione rationem,a concupiscudi appetitu irascendi appetitum euerti. Hac via, multa Philosophorum pronutiata conciliabis,& Stoicorum sententiam , quatenus perturbationes , ut in stabiecto insunt, existimationes, & iudicia, dixere, enervabis. At si progressionem, qua in nobis subrepant perturbationes , scire malueris, habeas,primo se nobis obiectum offerre, iniuriam

dicas, siue aliquid simile, mouet illud senciendi

facultatem, quae excitata cognoscit; cognitio vim pertingit imaginandi, quae primo absolute obi

ctum, mox sub apprehensione boni, vel mali, iucundi, vel moleiti iudicat: obiecto postea cognito, ad adeptionem , Vel fugam excitatur appetiis

tus : mouentur exinde, atque permutantur spiritus, ac certo quodam modo corpus his asscitur rdemum per imaginandi vim, una cum appeti- ἰtione, initrumenta motus diriguntur. Hinc definitionem perturbationum Peripateticam coale scere conspicies; esse nimirum motum sensuum

facultatis appetentis, atque tardis spirituum, ab obiecto quod ex imaginandi vi, vel iucundum, E 1 vel

47쪽

ad iucunditatem fruendam nobis se praebet. Concludas propterea perturbationes , passiones, siue astectiones proprie ad appetitum rationis participem minime perrinere ; docuere nos Aristoteles in Prooem : de Anima. Plato in Philebo. Cicero in C. Tusculan: G. Optime quidem, at dic sedes, sensuum appetitus unus, idemq. erit. O. Immo duplex in irastendi, atque concupi-1cendi facultatem distinctus. Probant ne hoc omnes Improbant nonnulli, aientes appetitum perasse'iones distingui, at quia,quae Vm competunt, alteri conueniunt, ideo falsam arguunt suprapositam distinctionem: a rebus naturalibus astruunt

argumentationem ; uno nanque eodemq. modo

in natiuam sedem ferri corpora, simulq. ijs, quae ipsorum motum impediunt, obsistere videmus, exemplum sit in igne, qui eodem calore in aquam ragit, & trigoti repugnat ; non dissimili ratione, Vnus, idemq. appetitus ad noxia sugienda , proficua sectanda, contrariis resistendum satis, superq. sufficiens erit, & cum eadem vi noxia, & utilia apprehendantur,eadem facultas appetens in utruque feretur : nulla propterea videri ratione profi I v a ct tentur,

48쪽

tentur, quae appetitum in concupiscibilem,& irascibilem diuidere , nos cogat. Philosophorum at-- tamen communem sententiam arbitraberis , sensuum appetitionem in duas potentias, re, quidem distinctas nimirum in concupiscibilem , & irascibilem seiungi, de qua Aristoteles i. morat. cap. a 3. Plato lib. 4. de Rep.Ceteri q. Philosophantes: eminuero sicut in rebus alijs naturalibus corruptioni obnoxijs, non tantum , vim , atque propensionem,ad conuenientia consectanda, noxiaq. fugie-da, verum etiam ad contrari js resistendum , trI-buimus , quod patet in igne , qui non solum vim, ut locum inferum deserat, ad superum q. euadat, obtinet,sed etiam calorem, quo coirari js obsistat, consequitur: ita dicendum in sensitiva portiones duplicem dari vim, appetentem unam , qua ant 'mal ad confectanda ea , quae conueniunt , eidemque noxia deuitanda propensior reddatur ralteram, qua aduersantia propulset, iis . obluctetur , quae utilia, salutariaq. remouent, vel quoquo modo praebeant obicem , cuius obiectum arduum , ac difficile erit, atque uim irascibilem nuncupaueris, illam vero concupiscibilem: Ninter unam, & alteram , differentiam constitueniadam arbitraberis, ut illa bonum sensibile, qua itenus tamen dissicile , & ardvum , Mjcatur . .

. . . Ru

49쪽

3 Rursus idipsum astrues, si has potentias, haud it

Una eademq. parte corporis residere affirmaueris, peculiarem namque sedem, utrique tribuere Philosophi , Alcinous lib. de Plat. doch. cap. 37. ira scibili praecordia, concupiscibili locum prope dia-phragma statuit: alij iracundiam in selle,pauorem in corde, laetitiam in splene collocarunt. Galenus lib. 3. de lec a Sch. & in lib. qui inscribitur, quod

animi mores corporis temperamentum sequan tur ; cupidinem in hepate, iram in corde relidere arbitratur: Alijs utramque appetitionem in corde reperiri placuit, Hippocrati, Zenoni, Possidonio, Chrysippo, Arilloteli, Theophrasto,ceteris'. Peripateticis,quos Vestalius recenset: omnes etenim, siue cupidinis, siue irae affectus in corde perturbationem excitare videntur,in eoq. mox sentiantur,

sitq. cor omnium Vitae operationum fons, atque origo, perindeq. in eo appetitiones ad vitae conseruationem , periculorum q. propulsationem a natura collocatas, tanquam in regia credidere. G. Videris profecto in hanc ire sententiam. O. Ita sane.

G. Corruit igitur argumentatio illa, distinctam scilicet esse vim concupiscendi, ab irascendi ex sedis diuersitate desumpta. O. Haud equidem , etsi in corde utramque repo-- luerim

50쪽

suerim, locis aliquantulum discretis, id euenire' censeo i ira etenim caloris, & siccitatis affluentia gaudet,cupiditas vero humidi,& calidi exupeia. tia oblectatur : sed quid quid in hoc velis credere tua sit optio: in eo etenim ad appetitus distinctionem comprobandam pedes non figam ; alio profecto, hoc ipsum deducam argumento, quod in

nobis metipsis experimur: respuente interdum cupidine, rebus trillibus vacamus: bello intestino, ac domestico hasce duas potentias, manum conserere, praestiariq.sentimus:concupiscentiam quandoque iram frangere , iram q. plerumque aduersus cupidinem arma sumere, & modo uni, modo al- teri victoriam stare. G. Ego ipse perspicue intelligo,req. ipsa experior. O. Haec omnia una, eademq. vi, fieri cum nequeant, irascibilem , a concupiscibile re distingui fatendum ei it. Qu9t uero sint affectiones, sensuum q. passiones si tibi scire iucundum erit, Plat nem in Theeteto consulas, multas esse, an Onymas vero innumeras profitetur : Ide ix q. lib. s. de re p. Homine esse quasi monstru,& sphingem quadam , ex variarum animantium partibus conflatum , & cupidinis portionem esse latillimam dixerat. In I hi meo sex enumerauit perturbati nes, voluptatem nimirum,& dolorem, tanquam prae-

SEARCH

MENU NAVIGATION