장음표시 사용
41쪽
18 ANTONII de LEEUNENA Extium plantarum ex ea desumpsi . & folia a se invicem separavi, ac eadem quoque internis instructa esse foliis conspexi, & initia recentium Plantarum esse numero tria.
Cum iam unumquodque plantae Principium, quod in uno horum antea dictorum granorum confectum est, aptum sit a. 3. germina sive Culmos prout fructifera sit terra, cui grana illa demandantur) proferendo, nulla admiratione dignum . est, unicum Tritici, Secalis, Hordei. sive Avenae granum, tantam culmorum sive straminum multitudinem progignere. Porro Anatomiam Fagopyri instituere conatus fui, at initium plantae in grano Fagopyri a farina sua separare nequibam, priusquam durum corticem ab eo separassem , sive desumpsis. m, & tum postea granum Fagopyri in aquam per aliquot horas deposuissem , nam aliquibus in locis exilis tunicula sive membranula farinae, & farina rursus Plantae quae diverss incurvationibus in farina locata est tam arcte unita erat, ut farina dc planta omnino deberent esse permadefactae, antequam
farinam & plantam a se invicem separare possem ι Haec Planta ex Fagopyro desumpta, in tam diversis jacebat incurvationibus , ut mihi plus satis esset laboris, antequam eandem exiguis aciculis rasi modo possem diffindere, ut apposite folia dignosci possent, folia enim erant admodum debilia. Haec folia Microscopio opposui, ac tum in iisdem animadverti tam supra modum magnum vasbrum numerum quae inperfectis foliis foliorum fibras nominare solemus, cum reipsa nihil aliud fini quam vala J quam nostris oculis absique Micros- copio in solio vitis sive Pampino conspicere possemus. Et quemadmodum in supra memoratis foliis in initiis plantarum tam Tritici, Secalis, Hordei & Avenae, omnia illorum vasa. quae in iisdem contemplanda occurrunt, rccia, aut in longitudinem folii discurrant , quemadmodum hoc modo quoque Procedunt vasa in foliis sive juncis, quos Triticum, Secale, Hurdeum aut Avena proferunt. Sic e contrario re
44쪽
Continuatio Epsolarum. 29rentibus Fagopyri plantis, folia infusa sunt, omnibus ramosis vasis instructa , convenientia cum foliis, quibus Fagopyrum instructum est, cum ad justum pervenerit incrementum. Hanc Plantam recentem Microscopio Oppositam depingi quidem curassem, nisi illa nimis magnum locum i mediante Microseopio contemplaretur) Occupasset. Nam quemadmodum Recentes Plantae in multis seminibus saltem parum loci aut longitudinis farinae in qua locata jacent) occupant: sic econtrario res sese habet cum recenti Planta in semine Fagopyri, . nam illa non tantum radice foliisque suis longitudinem seminis absolvit sive complet: sed ejusdem folium aut solia in seminetam late jacent distenta , ut eadem ad latera membranae Fagopyri usque jaceant ex passa. Attamen Recentem plantam ex
Fagopyro tam magnam depingi curavi, ut ejusdem figura agnoscenda sit: ac quoque exiguum frustulum e transverso a Fagopyro discidi'. cum in finem ut indicarem, quomodo forma Plantae in Fagopyro jaceat. Fig. vi. H . K. L. M. cst principium sive recens Planta ex uno Fagopyri grano, a farinacea sua substantia, in qua jacuit. separata, cujuS folia, prout possibile erat, ab incurvationibus quibus adhuc in farinacea jacens substantia instructa fui sunt ex stricata , candem fui hic antea dictum tam magnam depingi curavi, ut distin te folia, radicisque sive trunci principium agnoscenda sint. H. K L. est magnum & admodum tenue solium, in hoc folio aliud multo exilius ac tenuius incumbit soliolum, quod cognitu perquam est dissicile. Hoc exile foliolum aliqua ex parse a majori robo separavi, .ut pictor illud contemplari pocilat, prout hic lucra K. in dicta Figura indicatur : M. est illa
particula unde radix & truncus lunt oriunda. Porro Fagopyru m a cortice suo duro ac membrana denudavi, Sc prope finem, ubi radix principii Plantae jacet, ctran Duutio distimum Microscopio opposui, illudque hoc modo de-
45쪽
ANTO Ni I dc LEEU ENHo Expingi curavi, ut con biciendum foret, quam admirabili mo do recens planta in farinacea jaceat substantia. Fig. Ir. N. O. Ρ.wCircumferentiam frustuli Fagopyridemonstrat, postquam a duro suo cortice, ac a tenui sive secunda membrana aut involucro denudatum erat, & circiter punctuosam particulam Din qua principium radicis jacetJ disicissum. N. O. P. Ostendit e transveris discissum frustulum inferioris particulae folii, quo usque eo loco adversus suam secun- . dam aut internam membranam jaceat, quae Fagopyrum comprehendit. Quae particula folii in praecedenti Figura II. Littera L. aut H. indicatur.
Α liti: Ρ. procedit folium introrsum in farinam, & complectitur sive defendit illius partis dimidiam partem, ex qua radix sive truncus oriunda sunt, ut literis P. V. T. indicatur. Altera pars solii initium suum capit ab interna parte hic jampnedi&c Mcmbranae ad P. & hic quoque interne jacet spm dimidia parteJ adversus membranam usque, ut P. N. adeo ut hoc in loco adversus Membranam Fagopyri, nulla farina, sed folium jateat. Sed hoc continuo in Fagopyro non habet I cum , cum enim in medio Fagopyrum perscindamus, multum farinae adversus Membranam jacere tum conspicimus. Ab N solium rursus introrsum procedit, prout hic N. D. S. indicatur. Adeo ut duo infimi fines folii, in Fig. D. literis L. & H. demonstrentur, totius trunci principium conprehendant, aut defendant, quae extrema trunci particula illud est, quod in Ε. & F. depimi', est. In hac ultima dicta trunci particula. sive trunco, supra modum dilucidissime multiplicia conspiciamus vasa, imo non tantum in extremis particulis trunci sive nuclei ejusdem, sed quoque in discissis foliis conlcmplamur vasa,quae e transverso ac quoque in longitudine sua sunt discissa. Loca, T. Q V. & D. O. S. sunt illa , in quibus substantia est collocata, quam nos farinam nominamus, Sc quae in Cha ta impossibile erat imitari, qua propter hunc Iocum vacuum
46쪽
continuatio Epistolarum. gromisimus. Hujus erum farinaceae substantiae particulae ex majoribus globulosis constabant particulis, quam particulae Tritici, Secalis, aut Hordei, & lue dictae particulae in Fagopyro, iterum ex parvis particulis sive globuhs constant, particulas Tritici Secalis &c. in parvitate superantibus. Sed quod mihi in farinacea substantia animadversione dignum occurrebat, erat hoc , quod nempe Videbam , primo confectos globulos non orbicularem sive rotundam ha re figuram, sed unumquemque eorum singularis esse formationis. Quid jam conspiciebam p unum hexagonum, alium vero octagonum aut plurium erat laterum. In summa, hisce globulis non aliam possumus adscribere figuram , quam ut nobis, nos magnam globulorum cereorum copiam habere, imaginarc.
mur , & aut uobulos alicujus flexibilis corporis , & quod
omnes hosce globulos inter se confusos in vas aliquo sive capsam dejiceremus, Se quod omnes hae particulae gravitate sive mollitie sua tali modo inter se coagularent, ut Omnia aeris sip tia, quae inter globulos fuissent, dum adhuc erant perfecte rotundi , exindc decessissent, & ut globosae particulae in se essent
Et quemadmodum hic supra dictum est, quam nam figuram sive formationem globulus farinae Fagopyri habeat, attamen nos certiores reddere possumus, omnem farinam, cxquaipi exiguis constet globulis, illos omnes obliquos &angulo sos esse debere, tamdiu in eosdem non suffciens aquosa substantia infundatur, & praeterea, tam liberi & dissoluti jaceant, ut globuli tali modo plana sua latera extendere possint, ut perscicte rotundam suam figuram recipere queant, quemadmodum iidem fuerint, cum primum erant confecti, aut ex multis particulis coagulaverant, sic perconsequens dictam farinam ex parvis nondum perfecte rotundis globulis debere constare. . Porro Milium observationi subjeci meae , obscrvavique , dem Milium, antequam ad nos deportetur, sive advehatur,
47쪽
31 ANTONI i de LEEU ENHoEΚinter lapides commoli, ut cortice denudaretur, quemadmodum cum oryza, & in his regionibus cum Hordeo & Avena agitur, ut ex iisdem Αlica moleretur, qua molitura plurimorum Milii granorum non tantum illorum cortices avelluntur, sed plerum-quceontinuo molliores Milii particulae, in quibus principium plantae locatum est, defricantur: adeo ut ex magna copia granorum Milii . ea quaesivi & elegi grana, quae adhuc in corticibus sive tunicis erant sita. Haec grana membranis suis privavi, sive denudavi, & recentem plantam exinde desumpsit, ut Fig. I s. A. B. C. D. ubi literis B. C. D. folia & A. B. D. radix indi
Me satis superque certiorem reddere quibam, haecce folia foliis internis esse instructa, at cum eadem a se invicem separare conarer, eadem sibi invicem tam arcte inveniebam agglutinata, utim deffectu esset impossibile, cum autem ea Milii grana parum temporis in aquam deposuissem , folia eorum tam mollia & debilia erant . ut minimo attactu diffringerentur Ad jam quantitatem recentis plantae ob oculos ponendam, eandem nudo visu cum Milii grano cin involucro suo jacente o di,
mensus sum, atque mihi affirmandum est , unum Milii granum octies & quadragies majus esse , quam recens planta in
Porro exigium perscrutatus sum semen, quo aviculae ex Canaria vescuntur, quod ideo 2 Belgis r Madb nominatur: quod Semen in his regionibus squod ego saltem sciam Jnullo est in usu, quam in aviculae nostrae Canariae eodem alantur. Hoc Semen primcycortice nudavi suo, ac tum inWolucra a recenti planta amovi, atque illud Microscopio opposui. Fig. i . E. F. G. H. est principium aut recens planta ex di jam semine Canariae. E. F. H. est illa particula, unde radix& truncus sunt oriunda, & F. G. H. sunt folia. Haec folia circa G. eousque mihi imaginoro pro ut illa jacent simplicia, optimum praebent conspectum , nam hae vastulosae, sive vasorum Diuitigod by Coos
48쪽
cintlaxatio Epistolarum. 3 3tum, plenae particulae in eodem tam clare pellucidam habent
essentiam, veluti Crystallum esset. Haec recens planta quoque est tantum exilis particula Seminis. Semen Acetosae quia tam parvum est) contemplatus sum,& tum suo cortice nudato, conspexi, hanc recentem plantam, non circa finem hujus Seminis jacere, quemadmodum omnes
jam memoratae planta: Fagopyro excepto ) sed plantam maximam in partem a farinacea substantia comprehendi, & reliquam partem Recentis plantae parumper altero latere adversus Membranam Seminis jacere. Ab hac recenti planta non tantum folia separare quibam , verum etiam vasa in planta agnoscere. Fig: Is. I. K. L. M. N. est recens Planta e semine Acetota. L Κ. N. est ista particula ex qua radix & truncus sunt oriunda,&K.L.M. N. sunt folia. Sed cum suprema folia parumper in latere Κ. L. contemplarer, duo suprema folia iuxta se inui. m jacere , conspicere quibam, ac tum simul quoque tertium tanquam infimum latium conspiciendum erat. In juventute mea iseius perexiguum commedi Semen, quod Mannam nominamus, hoc Semen in dulci lacte coquebatur, acquam plurimi crafirmabant, hunc cibum perquam salutiferum esse, & hoc Semen non crescere, scd in Polonia, quodam anni tempore, ex caelo deplurere, atque hujus Mannae grana tempore matutino in rore ante SolΦ exortum linteis
quibusdam esse colligendum. De Hoc Grano sive Semine saepius mecum cogitavi, ac narrationibus, continuo de illo habitis , non multum fidei ad libbere potui. Iam itaque famam est, ut circum circiter ante duos annos libras aliquot bujusmodi Mannae acquisiverim, & simulac hoc Semen conspexissem, statim idem agnoscebam , ac comam ejusdem saporem , ac idem simplici saltem conspiciens modo, nostrates hoc semine maxime imponi sive decipi, statum con-Ε spiciebam 3
49쪽
D ANTONi I de LEEUNENA OEκspiciebam, nam in unoquoque granulo locum, in quo princi pium plantae jacuisset, agnoscere quibam , & quemadmodum cortices oryzae & Milii lapidibus amoluntur, hoc modo quoque cortex hujcta sic nominatae Mannae amolitur; qua molitura recens planta diffringitur sive amolitur. Sed diversa adhue Scmina ex magna Mannae copia elegi, quae adhuc in perfectis. Jaccbant membranis si ve corticibus,in quibus recentem Plantam: agnoscere quibam. Attamen esse quidem potest, ut hoc granum tempore maturitatis in rore matutino ante solis exortum, descindendum, ac linteis colligendum sit, quia alias in selis ortu calamus sive Pericarpium, in quo Semen forte lateret, ariditate sive solis .
ardore rimas ageret, & sic semen eX eodem elaberetur.
Quidam pereruditus Dominus mecum de propagatione Seminum disserens, inter alia magnae mihi admirationi ebat, nobis in propagatione Plantarum in aliquibus seminibus censandum sive quiescendum csse, nempe unicum semen diversas posse proferre plantas , ac in confirmationem horum suorum sermonum, nominabat Belam Rubram, nimirum cum unicum semen terrae demandemus, ex codem diversias videbimus prodeuntes plantas. Ad hanc rema sti Domino tune temporis
respondere, aut satis facere nequibam: sed postea semen Belae Rubrae observans, istius rei Ptionem contemplari quivi. Ιllud enim, quodna Betis unicum sive simplex nominamus semen, revera non est unicum semen, sed Seminis Involucrum in quo a ,3, aut F distincta iacent conelusa semina. Exite illud Semen Amaraci tenuis quoque observavi , ac contemplatus sum, initium sive originem plantae tali modo esse locatam & formationem Seminis convenire ) quali modo principium plantae Sc nucleus in Amygdalo, in pomo Armeniaco,ia Persico jaceant.
Porro Chaerophyli observavi Semen, posteaquam illud per
viginti quatuor horas in aquam deposuissem, ut durus cortex. ac
50쪽
Gηtiηxatio Epistolarem. nae farinacea substantia parumper mollescerent. Hoc Semen prae aliis seminibus est admodum longum, & sic sese recens Planta quoque habet, quae in medio suae farinae jacet, idemque Semen admodum est infirmum adeo ut plus quam viginti quinque Semina aperuerim, Priusquam unicam plantam eandemque integram exinde desumere quiverim. Sed cum postea alium instituerem aperiendi modum, continuo fere absque molestia plantam exinde desumere quibam. Fig: I6. A. B. C. D. cit principium Plantae ex semine Char-rophyli. A. B. C. est illud, unde radix & truncus oriunda sunt. B. C. D. sunt duo folia, quae aliquantulum a se invicem separavi, ut eadem eo melius dignosci possent. Crassites hujus Plantae propemodum cum crallitie unius capilli convenit, ac quam diu Recens planta adhuc humida crat, perquam dilucide vasa in eadem agnoscere quibam; at humore ex eadem . CVaporato, paucissima saltem conspiciebam vasa. Multa adhuc varia observavi Semina, illorum autem observationem non annotavi, quia cum aliis conveniebant Seminibus , ac propterea non absonum esse duxi, ad ista transire Semina, quae nullam in se habent farinaceam substantiam , &quorum tota substantia duro cortice ac Membranis omissis 3 duntaxat ex foliis constat, &ex ea parte, ex qua radix & truncus prodibunt. Semen Raphani igitur sumpsi, idemque tamdiu humidum servavi, donec aptissimo modo corticem ab interna substantia separare possem, ac contemplatus, totam internam substantiam , quam ordinario farinam nominamus, nil nisi quatuor folia esse, ac eam particulam, unde radix Niruncus sunt Oriunda. Haec folia eousque a se invicem separavi,
ac duntaxat tam magna depingi curavi mediante intermedio Microscopio non admodum ampliante 4 ut illa apto modo forent conspicienda. Fig: I7. E. F. G. H. I. Κ. .indicat totam internam
