장음표시 사용
12쪽
Lauca sunt, quae lectorem monitum velim, ne de hocce qualicunque opusculo sententiam serat in quiorem. Non enim mihi proposui naturalis obligationis vim, quam habet in judiciis, explicare et interpretari omnia Romanorum Ictorum fragmenta, quibus de hoc argumento agitur. Ad hanc tantum quaestionem respondere conatus sum: Quid sit naturalis obligatio, quomodo judici dijudicandum sit
utrum certa quadam specie exstet nec ne. Omnia enim, quae de hac re legeram aut ab aliis acceperam, plane incertum me reliquerant. Auribus quidem, et, si ita velis, animo inhaerebant juris naturalis et ae-Diuitiam by Corale
13쪽
qui latis nomina et facillimum erat ad hos sontes remittere; verum distinctam et accurate definitam notionem mihi proponere ac cum aliis communicare,
verbo, si in judiciis ad naturalem obligationem Pr vocaretur, litem dirimere, hoc opus, hic labor erat. Nisi veterum instituta nostris legibus fuissent abrogata, judicibus suasissem, ut sibi non liquere faterentur. Nec tantum aegre tuli, quod nullis limitibus haec notio esset circumscripta, verum, quod multis fortasse grave videbitur peccatum, maxime displicuit ista ad aequitatem et jus naturale provocatio. Etsi enim philosophia juris mihi maximi videatur pretii, nulla tamen ratio est, quare fines turbari sinerem; immo summum est juris principium: suum cuique tribuere. Quapropter ferre non possum, si in judiciis, ubi de scripto tantum jure agendum est, de re plane diversa disce'tetur. In rationem igitur inquirendum censui, quae juri naturali ac positivo intercedit, ut perspicuum fiat, unde repetenda sit naturalis obligatio. Nec cuiquam mirum videatnr, si aliorum omnium opinionibus reiectis eam non nisi ex positivo jure ducendam censuerim. Quod quum ex generalibus juris principiis probasse mihi viderer, indicandum restabat, quomodo cum juris romani principiis et effatis cohae-
14쪽
reret. De eo tamen hac Dissertatione exponere nolui, tum ne nimis ampla fieret, tum quia ex instituti regii annalibus acceperam, voLTIuM Vir. Cl. dispulationem habuisse de naturali obligatione in jure Romano, quae
ante hujus anni finem collectaneis Amstelodamensibus inseretur. Quid autem de eo jure censeam posteaque demonstraturus sim paucis explicandum est. Censeo nia mirum Romanos, qui jus naturale Parum perspex rant, non accurate illud distinxisse a jure positivo. Ea quidem loca, quae lari usum spectant, Plerumque
cum nostro systemate conveniunt, et naturalem obligationem non nisi ex positivo jure repetitam proponunt ; ea autem fragmenta quae magis disquirunt et explicant sine dubio remittunt ad jus naturale et pietatis causam. Quapropter ita existimandum est, nostram sententiam a juris Romani fragmentis longe discedere, ejus vero principia et fundamenta apud Romanos quoque inveniri, verum neglecta jacuisse. De ipso argumento plura Praemonenda non sunt. Solent autem qui Doctoris honores petunt gratum auiamum profiteri erga praeceptores. Quod si fiat noutantum ut moribus obtemperetur fortasse laudandum est, etiamsi parum valere videantur publica illa praeconia quae quasi consuetudine obtinuerunt. Qua-1
15쪽
propter ab ea diseedendum censeo. Per sexennium, quod in hac universitate versatus sum, me plurima iis debuisse, facile intelligitur etiamsi ipse non divulgem. Aeademiae enim alumnus quid professorum debeat tum institutioni tum benevolentiae non verbis declarare debet, verum rebus ipsis ac lactis ostendere. Disiliaco by Coral
16쪽
ARGUMENTUM. HISTORIA. CONSPECTUS.Λd gravissimas et dissicillimas quaestiones, quae in nostro jure possunt moveri. Si eam quoque retul rim, ad quam hac Dissertatione respondere conabor, non vereor ne quis nimium argumenti mei laudat rem me vocet. Et graVissima quidem est, tum qu niam cum plerisque juris locis conjuncta esse vulgo censetur, tum quoniam cum eorum sententia optime convenit, qui scripta lege haud contenti ad jus quod dicunt vere humanum et naturale confugiendum exi timant. Quum enim lex ipsa obligationibus, quae quin ex naturali jure ortae sint nullum erat dubium, maximam vim in judiciis concessisset, quasi disertis verbis aequitatem et humanitatem recepisse suaque auctoritate munivisse videbatur. Sin autem naturales obligationes ideo ex jure positivo repetendas esse pro
17쪽
6haverim, quod in judiciis ad jus naturale una cumegibus provocari nequeat, universa ea doctrina ceci
disse videbitur, quae juris fingit obligationes, ubi liberalitati omnia fuissent committenda, quaeque praejure cerebrinam colit aequitatem. Quorum sententiae majorem, 'quam Par est, auctoritatem tributam esse nullus dissilebitur, etiamsi ingenium Ictorum, ad lariusum praeprimis attendentium, et ipsis rebus quotidianis quid requireretur, quid innovari posset cernentium, impediverit quominus omnia sibi arriperet. Ex quiabus satis patet, nos grave opus suscepisse, qui doctrinae, talia statuentis, ipsa fundamenta tollere conabimur. Nec minus dissicile est. Quo plurium aucto-toritate Ustema quoddam probatum est, eo magis, Iicet principia forte falsissima sint, variae eaeque verissimae et indubitatae regulae ei immixtae sunt. Et quo magis ipsa illa principia recepta sunt, ita ut de nonnullis tantum conclusionibus ex iis petitis pugnetur, eo difficilius interrumpitur injusta eorum Possessio. Idque
hae in re accidit. Ipsum naturalitim obligationum nomen suadere videbatur, o naturali jure eas esse
repetendas; de specialioribus sententiis disceptabatur; ipsum illud principium intactum manebat. Plures reperiebantur in jure Romano regulae juris, quac huic
doctrinae favebant: inquirere, nonne apud Romanos quaedam tamen adessent quae ad alia omnia duc rent, plane negligebatur. Iuris Romani praeceptis imbuti iisque summam obedientiam Praestando assu facti, quaestionem mittebant, nonne propria ejus instituta ad aliud inter jus scriptum et jus naturale vin-
18쪽
culum duxissent, quam quod a nobis recipi possit; imprimis num ipsa rei natura niteretur. Tandem longe diversa de jure naturali sententia invaluit; quod Romani obscure tantum perceperant, quod vulgaris doctrinae vi erat quassatum, id distincte perspiciebatur et propugnabatur quam acerrime. At quid factum 7 Reconciliandi studium contraria tuebatur, et juri Romano aut obtrudebatur quod ab eo alienum est, aut ejusmodi adscribebatur auctoritas, quae quod ipsa ratione est praescriptum plane tollit. Nec philosophiae nec juris historiae illud fructus ferre potuit. Ex ipsis rationis principiis efficiendum fuisset quid unice verum videretur, et deinceps ostendendum, quatenus Romani quoque eadem agnovissent, quid autem impedivisset, quominus Plane eandem proferrent sententiam. Quod autem antea neglectum est, id hodie suscipere, difficile certe censendum est. Qnod ne ita dixisse videar, quasi ipsa disputatio intricata sit et impedita, quae contra recta ac plana via procedero videtur. Receptis autem plures fidem habere solent, de eo parum solliciti, an alia fortasse Via progrediendum sit. Nec eatenus tantum grave et dissicile videtur quod nobis proposuimus, quatenus cum loto jure cohaeret, verum etiam si ad specialiorem quaestionem attendimus: Quid sunt naturales obligationes 7 Quae in patria nostra de ea re scripta sunt nullo nituntur sundamento, et ab omni parte indefinita apparent. Si hic illic de fontibus quaeritur, ex quibus hauriantur, ad jus naturale, ad aequitatem
19쪽
8Imo ne Prima quidem principia, quibus intra juris
naturalis fines superstrui possit obligatio, exponuntur; judicis arbitrio criusvis speciei judicium committitur. Arbitrium enim dicendum est, quod nullo principio,
humana ratione probato, fulcitur. Nec eo usque alii Procedunt; quaedam exempla sussicere censent. At vero si exempla afferre possunt, quidni generalem regulam commemorant. ex qua petita sunt 3 Sin autem generalem regulam tradere nequeunt, quo jure ea exempla ventilare audent 7 Nec cuiquam generalis videbitur regula, quae a VE Enro ad a. 13s5. C. C. sic proponitur: Naturales obligationes in universum eae
sunt obligationes, ad quas implendas quis jure cogi non potest l). Quid enim Τ Num obligatio ex turpi causa, in qua certe nemo cogitur, naturalis dicenda est y Et, si nulla hie adesse censeatur obligatio, nonne
explicandum fuisset quid sit obligatio, et quo fundamento niti possint obligationes, quae nullam exactionem admittunt, et tamen magnam vim exercent in foro civili 7 Et si quis ad ea exempla attendat, valde dubito num generalem quamdam regulam invenire possit, ad quam singula referantur. Unde enim petita sit obligatio ad solvenda defuncti debita, cujus hereditatem repudiavimus, parum mihi liquere confiteor 2 . Nec in Germania, ubi plures copiose et
20쪽
9 docte do hac re egerunt si), meliora docentur. Quod
ab antiquioribus erat receptum: B natura debere etnjure naturali obligari idem valent 2),'' id recenti res quoque probaverunt. Si quaerebatur an certa quaedam species naturalem contineret obligationem, semper primo loco disceptabatur de jure naturali; tum demum an civili quoque jure naturalis illa obligatio probata et munita esset, inquirebant, idque plures statuendum censebant nisi ipsa Iex expressis veris bis ei vim suam ademerat; alii contra naturales obligationes non nisi eatenus valere putabant, quatenus jus civile certam et distinctam vim iis tribuisset. Omnibus persuasum fuit, naturalem obligationem ad obligationes juris quidem esse referendam, verum, juxta civilem obligationem positam, minus tamen Valere et maximo inprimis essectu, actione esse privatam. At vero sic non exponitur quid sit obligatio juris in universum; Maturalis Obligatio, quae, ut ostendemus, species est civilis, juxta eam ponitur; num adsit ex eo emitur quid valeat in judiciis; quo autem nitatur fundamento, unde Oriatur, quae Sit ejus natura, utrum ex jure naturali an vero ex jure civili hausta sit, ho-