장음표시 사용
41쪽
quicunque in jure positivo nihil reperit nisi qua
rumdam regularum collectionem, quae Plus minusve
ex arbitrio legislatoris repetendae sunt, et ex quibus complures nihil cum jure naturali hahent commune, ad aliud quoddam jus accessorium debet confugere, quod imperfecta suppleat, Vitiosa minuat, nec quidquam magis ei arridero potest quam ipsa juris idea. Qui autem ex nostra sententia jus positivum censeat jus naturale, tempori adaptatum, jus naturale applicatum, ei vel primo intuitu sibi non constare videbuntur, qui positivum jus ac naturaIe velint con jungere. Nonne enim absurdum videtur, juxta jus naturale tempori adaptatum ad aliud jus naturale, tempori itaque non adaptatum, juxta jus naturale applicatum ad aliud quoque jus naturale, itaque non applicatum, provocare I Nonne sibi ipsi obloquuntur,
42쪽
qui sententiam proferunt huc redeuntem: Populi voluntas unica lex est. Quod populus justum censet id positivo jure receptum est. Insuper autem populus obtemperare debet iis - quae ad jus pertinere non censeat, ideoque voluntate sua non complectatur 7 Si populus quidam, nondum excultus, polygamiam justam arbitratur, quis ei monogamiam quoque, idque eodem tempore, obtrudere poterit, ea specie quia
jure naturali praescribitur si)ῖ
Nec est dissicile ostendere, quantopere ejusmodi doctrina tum naturalis tum positivi juris natura negligatur. Si enim jus naturale nihil est nisi juris idea, ad hanc idealisticam ejus naturam non attendit qui
cumque in judiciis ad illud una cum positivo jure
s ij Ex hisce ei similibus quaestionibus, quales sunt de matrimonio
inter agnatos, de stupro, eaeteris, apparet, quantopere improinhalidae sitit antiquiores de iure naturali sententiae, et quam parum valuerint ad eertam conclusionem perducere. Bigamiama jure naturali repellere disseile videbatne. Libertas enim evisj metirine salva esse debuit, et si eum altera uxore contraetae essent nuptiae, quod contractum esset debuit tenere. Utilissismum tamen imo necessarium dueebatur legis vetitum. si hieillie a iure naturali eensebatur aliena, ad matrimonii e Iraestim provorabatur, quo perpetua fides erat promissa. Nee adulterium respuendum videbatur nisi eadem provoeatione ad eoniraetum. Contra stuprum autem nihil omnino videbat ne dicendum. Quis
enim sui ipsius eorporis dominio posset privarip Noe ullus hie impedit eontractus. De incestu quid sabulati sint plerique no- um est. Ex nostra sententia omnia saeile procedunt. Si snem, sibi propositum, homo assequi non potest, dum vigeant polygamia, ineestus, adulterium ae stuprum; si itaqua eorum eondem natio externa est eonditio, quae requiritur ut homo sat persee-ins: statim apparet, ea a iure naturali quam maxime esse aliena. eivitatemque, qua recepta sunt et sanetia, parnm adtine in iure pro eisse.
43쪽
provocandum putet. Sit licet ad perfectam rerum
speciem omnia nostra accommodanda sint, certo tamen quodam tempore eam recipere atque omnibus rebus imprimere non valemus. Imperfecta, qua vivimus, conditio, plura, quibus assecti sumus, vitia, historiae progressus quo continemur, haec omnia efficiunt, ut non nisi lento gradu ad jus naturale tendere possimus. Si de juris idea cogitamus, non quaerimus quae nunc nostra conditio sit, quia eam pra terlapsuram esse nobis constat; verum finis nobis ante oculos versatur, quem infinito tempore assequi debemus, et externas delineamus conditiones, quae ut ad illum finem accedamus necessariae sunt. Non mi juris naturalis, ut animum ad imperfectam conditionem advertat ac rationem, qua ad ideam possit
conformari; hoc est munus politices; est enim jus naturale ipsa illa juris idea. Et si vel unum duri- taxat gradum profecerimus in via, in quam jus naturale nos vocat et quam politica nobis indicat, illum tamen locum jam reliquimus, unde progressi sumus. Si jus naturale jure positivo persectius est, populus, si vel aliquatenus tantum juris naturalis emtis obtemperatiisque essectum praebet, ab imperfectiori conditione, a positivo itaque jure, jam recessit et ad majora
progressus est. Systema autem, quod impugnamus, conjungit retardationem et progressum, imperfectam conditionem et persectionem, iisque eodem tempore eundem locum assignat. Ad jus naturale provocat, sed juxta jus positivum; hujus plunam vim agnoscens, una etiam illi effectum concedit; Dissilirco by Corale
44쪽
imperfectioribus plane deditus noc ea abrogare lenistans simul meliora introducere conatur. Nec perspieitur, ita pugnam exortam esse, quae tolli nequit. An quis putat, imperfecti a pedententim esse abroganda, et quidem persectiorum una receptorum vi ΤAttamen jam aliquatenus illa evanescere debent, ubi haec vel minimam, dummodo aliquam, vim exercent; et tamen adversariis nostris hoc proprium est, ut plenam juris positivi vim ne minima quidem ex parte delendam censeant. Et attendendum est civitatem, si ea legum mutatio et abrogatio sine legislativa potestate fieret, ab eo loco, ubi scriptum jus requir tur, ad inferiorem locum retrocessisse, ubi jus consuetudinarium aut prudentium satisfecerat. Sed etiam positivi juris natura hoc systemate plane tollitur. Si verum est quod probare conati sumus,
judicem in jure positivo nihil reperire posse nisi jus
naturale, tempori adaptatum populique voluntate reinceptum ac perspicue Pronuntiatum, quomodo juxta illud jus aliam quoque suarum sententiarum normam agnoscere posset y An vero ipse legislator hanc facultatem ei concedit 7 At ea ratione sibi ipse obesset, ipse se tolleret. Legem suam ita fert uti sese habet, quia existimat, juris ideam nulla alia ratione cum suo tempore ejusque conditione reconciliandam esse. Sin autem juxta eam lagem vim tribuit juri naturali, ipse fatetur, juris ideam cum suo tempore alia ratione reconciliari non tantum posse, sed etiam debere. Ipse igitur agnoscit, legem suam, etiamsi pro iure habeatur, injustam esse, et etiam formalis
45쪽
34juris partem tollit quam in aliud jus formale trans-Drt. Itaquo sibi ipsi suisque civibus pugnam di
tincte ostendit, quae in suis legibus exstat inter jus reale et formale; nec tamen eam pugnam tollere ulla ratione conatur, quod facile potuisset id scilicet quod est realiter injustum etiam formaliter injustum declarando. Ab omni igitur parte suum ipse opus tollit ac destruit. Nec magis legibus suis satisfacit ei Pro sito, quo ut perveniatur, unice jus scriptum
existit. Et mandatum est, ut certum jus crearet; verum quod una manu aedificaverit altera destruero
conatur. Ambitus juris naturalis et positivi juris idem est, et, etiamsi quod ad plenam persectionem
disserant, circuitu tamen conveniunt. Utrumque systema est conditionum externarum, quae ut homo finem suum assequatur requiruntur. Ut hoc systema omnibus civibus probe innotescat leges Po tulantur, quodvis jus et quamcumque obligationem suis limitibus circumscribentes. Sed hoc prorsustollitur, si juri naturali quidam essectus ipsa lege
tribuantur. Τunc enim termini iterum n moti sunt, nec ullum est discrimen, nisi quod, antequam l gra insent compositae, omnes. nunc autem nonnulli
tantum, eique probe indicati, essectus incerti sint. Sin autem accurate lex proponat, quid significet jure naturali, id est non definitione, quae in compendiis quidem, at non in codicibus usu venit, v rum diserta explicatione et descriptione cujusvis juris ac obligationis, quae juri naturali inniti censet, et quorum receptionem suo tempori idoneam arbi-
46쪽
tratur l), necesse est ut alterutra ratione sibi obsit , acque perversa. Si enim jus positivum, quod jam constituit, revera sit jus naturale, quatenus ei suo tempori convenire videatur, iterum facit quod jam antea fecerat ac bis eadem repetit. Sin autem jus naturae, quod nunc expositurus est, a positivo jure quod antea sancivit, disserat, duabus rebus diaversis, imo inter se pugnantibus, eadem jura concedit , incidit in illam pugnam, de qua supra jam monuimus , nec minus, quod certe a Iegislatore non e spectabitur, actatis adhuc futurae jus recipit. Quae hucusque disputavimus, ad hanc conclusi nem ducere videntur: Ius positivum et jus naturale simul in judiciis valere nequeunt. Iure autem naturali remoto, non Opus est, ut etiam ethicen, humanitatem et aequitatem excludere conemur. Sin enim nec jus naturale hic valere potest, multo magis illis nulla vis concedenda est. Imo, si concedantur quae supra indicavimus, jus scilicet externas, ethicen autem internas conditiones spectare, etiam hoc concedendum
est, ad ethicen, quidquid tandem de jure naturali censeatur, in judiciis, ubi de externis duntaxat quaeri
potest, nulla modo provocandum esse. At si quaeratur, quae tandem sit ratio inter jus positivum ac naturale, respondendum censemus, duplicem esse hanc rationem, ita ut jus naturale jus positivum tum agnoscat tum reformet.
1 Nee enim eo perveniet, ut jura et obligationes agnoscat, quorum agnitionem suo tempori non consentaneam censeat.
47쪽
Ius naturale debet jus positivum agnoscere, et quidem ob simplicissimam hanc rationem, quia quod Sempiternum est aut inane est abstractum, ita ut proprie sempiternum, id est id quod vere manet, non sit, aut agnoscere debet quae sunt temporaria, quibus quovis temporis Puncto se manifestat. In jure positivo se ipse conspiciat necesse est, nec aliud quid in eo reperiat nisi temporariam aeternae suae essentiae lammam. Quapropter, nisi se ipsum evertere cupiat, juris positivi vim numquam minuat, sed Potius summam obedientiam legi praestandam a quocunque civerequirat. Quod adeo in promptu est, ut vel adversarii nostri primum censeant juris naturalis praeceptum, civilibus legibus obtemperandum esse. Eos autem sibi ipsi constitisse, quum nihilominus ad jus naturale una cum jure positivo in judiciis provocandum censuerint, ex praecedentibus assi ari non potest. Ad juris naturalis naturam adeo pertinet, ut solummodo agnoscat, ut nec ipsa lex alios essectus ei concedere possit, nisi sibi ipsa obloquatur. Nec alia est ipsius nostrae legis sententia, quod optime Patet ex praecepto, quo consuetudini vel minima
vis denegatur l). Tale praeceptum deesse sine dubio nequit. Ius consuetudinarium, quod viget in populi actionibus, lege expressum est. Obstringit quia
illud ex essentia sua exprimit; an et quatenus re ρο- Presserit parum interest. Num autem in praesentis
48쪽
dun taxat temporis usum exprimitur 7 Supervacuum lioc esset. Τempus futurum spectatur. Nec quidquam
mutare Potest consuetudo. Legislator enim qui quid populo de jure persuasum sit accurate proposuerit rem mittere nequit neo mutandi supplendive facultatem aliis mandare. Qui contendunt, leges quidem a I gislatore serri ac promulgari, consuetudini autem caetera Omnia relinquenda esse, doctrinam proserunt haud meliorem antiquiorum philosophematibus, qui Deum mundum quidem creasse censebant, deinde autem sibi ipsi aut fato aut certis, quae dicuntur, Iegibus reliquisse, ita ut locum sibi inter spectatores quaesiverit. Porro, si consuetudini jus tribuatur leges mutandi, supplendi, abrogandi, quaestiones m vendae sunt: Num quaevis cura Iegislatori erepta estῖQuamdiu omnia mittere debet 7 Quando iterum agere ac praecepta dare ei licet 7 Quodsi igitur apparet, ne ullum quidem Iegislatorem consuetudini ejusmodi
facultatem jure tribuere debere, nostrum autem e
pressis verbis denegasse, de jure naturali idem multo magis valet. Qualis enim inter consuetudinem et jus
naturale ratio intercedit 7 Ius naturale est essentia, idea juris, Vstema eorum omnium, quae ex hac e sentia repetuntur. Consuetudo est systema eorum Omnium, quae ex hac essentia populus repetenda a bitretur, sive verum viderit sive erraverit; convenit
igitur cum populi indole; est ut brevi dicam juris idea, jus naturale, quale populo videatur l). Scien-
si Lex autem irecta aut erronea rationet juris essentiam exprimit, . qualis ea essentia treete aut perperami a populo percipitur.
49쪽
38tia, quae juris ideam puram ae Plenam proponit, Populum longo superat et Plures errores in eo, quod pulus de jure sentiat, reperit, quoniam ad ipsam juris essentiam ejusque fundamentum, Dei notionem, adscendit et ex ea omnia deducit, nihil curans, quid
huic illive, quid plerisque videatur. Nonnulli igitur
ex populo jus naturale absoluta, universus autem ρο- pulus imperfecta ratione percipiunt. Si igitur legislator, cujus leges, quia populo inservire debent, cum ea juris ideae forma debent convenire, quae apud PO-pulum valet, huic viam praecludit, quomodo tandem eam formam valere Permitteret, quae apud nonnullos tantum ex populo occurrit et ab iis ipsis tanquam finis civibus suis proponitur, quem infinito tempore assequi debent, nec certo quodam tempore assequi possunt 8 Sic maxime sibi obesset, et turpiter negligeret munus sibi impositum. At vero ita juris processus videtur impeditus. Et revera nonnulli hoc existimaverunt, quapropter omni operacodicibus conficiendis advorsati sunt, qui totum jus
plene amplecterentur. Id summo jure agnoverant, una cum positivo jure consuetudinem valere non posse. Ubi autem consuetudinem, quae est jus naturale quatenus
populo innotuit, rejecerunt, multo magis ipsum illud jus naturale a positivo jure plane repellere debuerant.
Ad hanc tamen conclusionem non pervenerunt. Et
tu eo quoque errasse dicendi sunt, quod legum codicibus juris processum necessario impeditum esse putaverint. Quod nec cogitari posse alii contenderunt, qui provocarunt ad exemplum Romanorum. Legisla-
50쪽
tor quot velit, ut aiunt, leges componat, fori usus eas rejiciet, quotiescunque impedimento esse videantur, nec liber populi animus ulla vincula seret, quae non ipse probaverit. Quapropter codicum compositionem supervacuam inprimis nec magni momenti censueruui. Consuetudinem autem ubi juxta positivum jus nullo modo desiderari posse existimabant, ejus vim legitimam arbitrari debuerunt eique in jure positivo quo cumque effectus concedere. De jure naturali nihil adhuc erat decisum. In eo autem erraverunt, quod illum juris processum non uisi consuetudine perficiendum putaverint. Quod si ita esset, revera, quum jus positivum consuetudinem respuat neque eam juxta se Drre possit, aut codicum compositio perversa aut juris processus impeditus esset. Illud contendi non posse, supra apparuit, ubi indicavimus, quo magis jus excolatur, hoc magis legum codices requiri. At nec hoc concedi potest. Hic enim alterum juris naturalis effectum reprehendimus, et necessarium esse videmus, ut non tantum agnoscat jus positivum, sed etiam relamet. Nulla lex cogitari potest, quae certo quodam temporis puncto juris ideam plane receperit et opus per--crit, non nisi per infinitum tempus perficiendum. Ex quo statim sequitur quam necessarium sit ad meliora tendere ac recedere a legibus prius compositis. Lex quae nou mutabitur est absurdum quid, quod vix cogitare possumus. Etiamsi expressis verbis lege quadam sancitum esset, ne umquam mutetur aut ne generalis sit mutatio, non video, quomodo tale prae-Diuitiam by Corale