Dissertatio juridica inauguralis de naturali obligatione : quam ... ex auctoritate Henrici Guilielmi Tydeman ...

발행: 1845년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

20tigerit persectionem, quo illic perveniri potest, eam

relinquit ut in aliam transeat, ubi idem processus denuo incipit. Nec aliud quid valet de jure. Iuris idea homini semper ante oculos versatur; Semper Plura vitia ei indicat et ad emendationem eum adhortatur, nec tamen umquam perfecte ab eo exprimitur si). Nihilominus ei appropinquare censendus mi , et quotidie, licet forma propria ac nullatenus absoluta , eam actionibus suis manifestat. In quacumque vitae, ut ita dicam, juridicae periodo, id est in quacumque ci*itate, ad certum quemdam persectionis gradum pervenire debet; sin autem in ea civitatis ma amplius procedere nequit, ad aliam formam necessario confugit. Quamobrem imperfecta illa ratio, qua juris ideam percipiat suisque factis exprimat, non extra jus naturale, sed potius intra rius fines invenitur. Haec autem ratio jure positivo exprimitur. Ad persectionem suam homo tendit; ideo secundum eas

Lebens Gottes und der endliel en Femunsi Wesen. Fateor enim haee mintis plene et aeeurate conscripta esse. Quid vere de nostrare sentiat xR Pnns, reete videmur exposuisse, et brevissima, verum optima ratione indiealum est in: AsaE's enura de phil. II.

309. Addatur sibi id dor Metischheit p. 5a I sqq. System det Silioniel re p. 436 sqq.

32쪽

notiones agit, quas sibi de ea perfectione, do fine sibi proposito, informaverit; quae quo clariores et puriores evadant, eo Praestantiora erunt quaecumque moliatur. Quapropter externas quoque conditiones constituere conatur, quibus in progrediendo adjuvari Possit; secundum jus vivere studet. Quemadmodum autem Omuia ejus conamina ab iis pendent notionibus quas sibi de fine in universum sibi proposito in-krmaverit, sic etiam quod in jure perficit melius erit aut deterius quo persectiores aut impersecti res de ipso jure notiones receperit, id est quo magis juris ideam, jus naturale, perspiciat, eo meliore jure utetur. Scientia quidem jus naturale delineat purum et absolutum , populus autem eo usque procedem nequit. Fabulis potius quae de aurea a late seruntur, pellaciam illam speciem annumerat,

nec Vitam suam secundum aliam normam comPO-nere potest nisi secundum impersectam illam, quam ipse receperit. Jus itaque, quo populus utitur, qui- buscumque tandem vitiis laboret, mero arbitrio ad- scribi nunquam potest. Intime cohaeret Cum unim j verso persectionis gradu, quo in omnibus vitae suae Partibus pervenit; nullus autem est, qui quod tu doctrinis populus praestiterit mero ejus arbitrio imputet; quapropter nec in jure, quid de eo populus sentiat ac recipiendum existimet, ex ejusmodi lante

repetendum est. Iuris positivi lans uberrimus ac, primis saltem lem Poribus, naturae maxime congruus, conSuetudo eSt. 4

Si quis quid populo persuasum sit velit perdiscere,

33쪽

22 ad facta attendat, quibus eam persuasionem exprimit. Qui quid de jure populus sentiat velit cognoscere, generales juris regulas quas receperit, ad speciales casus animum advertat et videat qua ratione eos dijudicet, ad specialem enim quamvis speciem generales illas regulas applicat. Si emtio venditio non tantum illud spectare populo videtur, ut emtori habere liceat, sed etiam ut res ei detur, id est ut ejus

dominium transeat, sine dubio vetabit ne res alterius vendatur, nec ut actionem emti concedat o spectabit, donec evincatur. Si locationem conductionem bona fide niti censeat, contractui, antequam solvatur, opportune renuntiabitur. Quae decisiones, non verbis sed factis et rerum judicatarum auctoritate expressas, Si saepius iterantur, ita ut nec imprudentiae nec quorumdam contrahentium arbitrio tribuendae appareant, sine dubio id, quod in iis generale est, in jus consuetudinarium ut certa regula recipi potest. Eaque juris regula singulos cives obstringit non ideo, quia plurium annorum usu munita est; hic enim valet quod ait nEreTinus, injuriam nimirum longaeva consuetudine firmatam numquam tamen juris habitum induere si); verum ideo tantum, quia juria regula est, quia quid populo de

jure Persuasum sit ostendit. Communi autem populi voluntati singulorum civium voluntas Obtemperare

34쪽

debet. Consuetudinis vis eo tantum cernitur, quod probare possit, populi persuasionem in hae Mave specie vere esse solidam ac firmatam. Unum tamen est in consuetudine quod valde nociturum videtur. Sit licet uberrima et primis temporibus maxime consentanea, attamen eo incertior eva- --dit, quo magis vita humana ab omni parte extendatur, id est quo magis proposito suo appropinquet. Quo ulterius cujuscunque rei in societate perficiendae fines proserantur, eo magis omnes hominis vires efflagitat eumque impedit, quominus caeterarum rerum, quarum Populus curam gerit, particeps fiat. Quid autem de jure censendum sit distincte et conjuncte sibi proponere quum inprimis dissicile sit, hoc saltem toti populo, aliis rebus intento, relinqui nequit; auctoque specierum numero, quae jure d eidendae ac dirimendae sunt, juris ipsius ambitus latior fit, ita ut gravissimum sit verum qui inter quascumque regulas intercedit nexum reperire. Inde factum est, ut certo cuidam civium generi hoc opus mandatum sit, qui vitae tabernaculum in eo

Ponendum esse censuerunt. Iureconsultorum ordinem signifieo Ili enim totum jus amplectuntur; ubi unus locus alteri obesse videtur cique damnum minatur, reconciliationi et conjunctioni operam dant; ubi caeteris pugna apparet, ab iis plena singulorum praeceptorum concordia reperitur. Hac igitur ratione existit jus prudentium, cultiorum civitatium jus civile. Hoc jus, ut ait Pomponius, quod sine scripto venit, compositum a Prudentibus, propria parte

35쪽

aliqua non appellatur, ut caeterae partes juris suis nominibus designantur, sed communi nomine appellatur jus civile. Hoc autem jus, a prudentibus compositum, nihil est nisi jus consuetudinarium. Non eam ob causam valent eorum sententiae, quasi ipsi legislativa quadam

auctoritate essent muniti, verum ideo tantum, quoniam , dum ipse Populus congrue ac concorditer e

primere nequeat, quid sibi de jure persuasum sit, non nisi prudentes illud munus suscipere et rite implere possint. At quo magis a publica civium vita remoti sint, eo difficilius iis orit, quid populo

de jure videatur perfecte et plene in se suscipere, ut deinde contraria magis magisque tollant omniaque ad egregiam concordiam redigant. Accedit, quod traditionis vis quotidie magis appareat. Iureconsulti ad facultatem pervenire non possunt systematici totius juris vinculi reperiendi, nisi tum practica, tum etiam theoretica ratione erudiantur. Theoriae autem intenti summorum Prudentium scripta pertractant. Ac fieri non potest, quin horum sententiae, idque propter

magnam auctoritatem qua gaudet eorum nomen, et propter summa merita quibus vero excellunt, adhuc

vigeant et recipiantur, quum ipsi populo jamdudum

aliud quid persuasum sit. Sin autem alius Ictus populum processisse animadvertat et quod nunc ei persuasum est in se recipiat, ut illud tueatur eoque vincat quae ad praeterlapsa tempora pertineant, diMensus

oritur et pugna. Nec quidquam dixi de propria cujusque prudentis indole. Variae ubique dotes; ali

36쪽

25 una parte historia tantum, ab altera non nisi philosophia excolitur; illic theoria viget dum praxis negligitur; hic prae theoria in praxin duntaxat incumbitur.

Quaquaversus omnia fiunt incerta, nec cuiquam mirum videbitur, si jus, a prudentibus compositum, ipsa sua natura minime idoneum censeamus, ut civium facta decidat eorumque lites dirimat. Ex hisce patet, alia quaedam requiri. Cives, ubicunque quid agant, de quo in judiciis lis moveri po

sit, certi esse debent, quid de ea re civitas judica iura sit. Nec illud judicium tantum exspectare licet; priu-cipia juris, quibus nitetur, nota esse debent. Antequam judicis sententia pronuntietur, antequam negotia contrahantur, civitas quid sibi videatur distinete debet exprimere; et quod expresserit certum et ab omni vacillatione liberum esse debet. Necessariae fiunt leges, nec singulares tantum leges, hic illic jura sancientes, verum legum codices requiruntur, qui universum juris systema plene contineant. Vi civilis non hic illic, verum ubique certis principiis debet inniti. Plena codicum compositio finis sit necesse est, quo tendat civitas, ubi ad eum gradum pervenit, quo scriptum jus enixe emagitatur. Et specialis duntaxat ac temporaria populi conditio legislatori jus potest tribuere , ut non nisi partim huic civium desiderio sati

Eapropter munus quid de jure censendum sit pro

slὶ Ei ita sAvisti s quoque celebrem de eodieificatione quaestionem ii tellexit , nec contra eam universe egit, sed tantum disceptavit

37쪽

nuntiaudi, suisque effatis civium actionibus modum praescribendi, a civitate uni pluribusve mandatum est, qui potestatis legislativae nomine insigniuntur. Una autem cum organo non etiam Origo immutata est. Etiamsi alveum relinquat flumen et alia via fluere incipiat, eadem tamen aqua est. Societas legislatori numquam facultatem concessit, pro mero suo arbitrio fines ducendi, intra quos civium libertas contineatur.

et alumenta constituendi, quibus in progrediendo ad persectionem uti possint. Hus praecepta populum non ideo obstringunt, quoniam illi placuit talia statuere; sed quia voluntatem populi, id quod populo

de jure persuasum sit, contineant, cujus voluntatis ipse non est nisi organon. In legibus enim populi voluntas conspicitur; si ab ea voluntate discedunt eive contrariae sunt, non amplius leges sunt nec populum possunt obstringere.

At vero magna hic exoritur dissicuItas. Si lex id inprimit, quod populo de jure persuasum sit, unde explicandum est, quod Populi sensus plures leges quam vehementissime impugnet, imo adeo iis adversetur, ut tandem, etiamsi legislator nihil mutare voluerit, consuetudine quasi abrogentur si)7 Et si ideo tantum leges obstringunt, quia ex populi voluntate prodierunt, nonne cives, qui legibus obtemperare dea Vom Berus tinserer Zeit. v. s. .. ' Omnia autem turbata sunt, quum de eo nonnulli litigare inceperint, utrum eodices adesse debeant nee ne, nulla temporum habita ratione. s Notum est, quid de assignationibus sanetverit lex nostra , et quantopere ab eo desiectat mercatorum consuetudo.

38쪽

beut, earum judices fiunt 8 Et revera nullo modo haec pugna tolli posset, nisi distinctione adjuvaremur, quae optime omnia reconciliare potest. Distinctionem

significo inter id quod vere jus est quodque pro jure l

habendum est, id est, ut receptis utar vocabulis, inter jus reale et jus formale. Antiquam consuetudinem populus mittendam duxit, qua ipse suis actionibus duntaxat voluntatem suam exprimeret; probe

percepit, suam voluntatem singulorum civium adversam voluntatem numquam vere esse victuram, nisi generalis illa voluntas distincte esset manifestata, idque satis perspicua ratione, ut nullus in judice error praesumeretur, simulque intellexit, eam nec pure neo congrue expressum iri, nisi paucis tantum illud munus maudaret. Hos igitur ejus, quod sibi ipsi de jure Persuasum sit, quasi Organa reddidit. Haec autem Organa non esse perfecta nec plene civium desiderio satisfactura facile fuit praedicendum. Quapropter, etiamsi populus, nisi quod verum non sit verum reddere valeat, numquam Possit statuere, Suam voluntatem plene a legislativa potestate exprimi, hoc tamen Postulat, ut quasi plene expressa censeatur, id est ita a judice consideretur. Quum legislatorem organon constituerit suae voluntatis ejusque emta jus formale declaraverit, necesse est, ut quaecunque eo organo prodeant juris larmalis habeant effectum, quaecunque autem eo non pronuntientur extra formalis juris fines maneant. Usui hic venit quod scriptum est a M ERO, nihil scilicet reserre, utrum jus reale, realis veritas

adsit, quia certum jus postulat, ut Drmale sit jus et

39쪽

veritas formalis quodcunque ea auctoritate munitum

sit si j. Ex quibus patet, nulli ex civibus concedi, ut legum judex sit, quum contra ab omnibus non nisi obedientia postuletur, quoniam singuli quicunque cives totius civitatis voluntati obtemperare debent. Nec igitur quidquam refert, quid singuli cives aut judices

de legibus existiment; praeceptum est, quod deesse nequit, nisi incertum jus populus restaurare velit, quod nostra lege receptum est, judici nimirum secundum legem sententiam esse dicendam, nec licere ut legem dijudicet utrum probanda sit nec ne s2). Universo autem Populo legis judicium nullo modo denegari potest; nec tamen legibus vis sua eo tantum adimitur, quod populus ubicunque possit sententia sua eam improbet. Haec enim sententia non nisi jus reale spectat; ad jus formale nullatenus pertinet. Ut hoc quoque deleatur, necesse est, ut Populus eam

sententiam, quam verbis jam pronuntiavit realiter), etiam factis suis formali ted pronuntiet, quod fieri

non potest, nisi mandatum suum revocet, potestati Iegislativae non amplius concedat ut voluntatis suae

40쪽

organon habeatur, id est nisi publica instituta evertat. Antea autem quam ad tristem hanc publicae sormae conversionem pervenerit, lex formaliter populi volu tatem repraesentat; cui si realiter adversetur, pugna tolli nequit nisi ab ipsa legislativa potestate. Horum omnium summa est: Ius positivum illud exprimere censendum est quod populo de jure persuasum sit. Quum autem supra viderimus, hanc P puli persuasionem certo quodam tempore nihil aliud esse nisi notionem, quam sibi de juris idea, id est de jure naturali, informaverit, et quam ipso eo tempore necessario recipiendam censuerit, eam summam

sic mutare licet: Ius positivum non nisi temporarium jus naturale existimandum est, aut: Ius positivum organon est juris naturalis.

SEARCH

MENU NAVIGATION