장음표시 사용
21쪽
10rum nihil traditur. Generalius fuit principium quam ut multum apud nos valere posset l). Ad speciales
autem regulas ubi tendebant juris auctores latere non poterat, eos aut plane sibi invicem contraria recepisse aut in ipsis principiis errasse. A duabus maxime partibus Ictos stetisse contendo; ab una parte Glossatores quique deinde de hac re ad WEBERuri usque egerunt,
ab altera parte ipsum WEBERuri. In eo autem Omnes consentiebant, ex naturali jure repetendam esse naturalem obligationem. Secundum illos autem ejusmodi obligatio, naturali jure nitens, nullam in foro civili vim exercere poterat, nisi ipsa lege expresse ei concessa esset. Ubi jure civili tota erat agnita, actionem producebat et exceptionem. Α lege reprobata nihil valebat, ne exceptionem quidem dabat, quaeque
ex ea soluta erant repetebantur. Sin autem lege non omnimodo reprobata, nec tamen confirmata erat, naturalis dicebatur obligatio haud reprobata, quae non quidem actionem, at tamen exceptionem suppeditabat. Ut vero dijudicaretur, ad quam nam speciem naturalis quaedam obligatio esset reserenda, in ipsa lege erat inquirendum, utrum soluti retentionem concessisset
22쪽
necne. Ita autem existimantes, vinculum juris, naturali tantum jure nitens nec civili lege probatum, plenam obligationem, quae jus agendi tribuit, nullo modo essicere, et tamen naturalem obligationem haeratione definientes: n obligatio est, quae non quidemn confirmata nec tamen Penitus sublata est, ' vel :n quae omni effectu haud destituitur, ' sibi ipsi obloquebantur. Sin enim obligatio ex naturali jure orta haec enim unica censebatur naturalium obligationum origo si ) haud penitus erat sublata, aliquatenus sautem sublata videbatur; et si non omni e tu destia tuta, aliquo tamen effectu destituta erat. Quum igitur non nisi jure civili sublata esset vel essectu privata, aut prius in jure civili subsistere debuerat, nec igitur ex mero naturali jure repetita esse 'uod negabaturi, aut in foro civili jam ob eam causam vim exemere, quod ex naturali jure profluxerat, ita ut juris civilis requireretur auctoritas, qua tolleretur illa vis squod item negabatur . Nec dudum subsistere poterat quod seipsum evertebat. Una alterave nostri dilemmatis pars recipi ac defendi debuit, et quidem, ut sert historia, utraque. Posterius, quod diximus, obligationem nimirum vel eam ob causam, quia ex naturali jure orta erat, nec in foro civili essectu destitui, WEBEsto placuisse notissimum est. Iam in naturali jure, ut putabat, duo erant obligationum genera; unum earum quae exactionem admittunt; alterum earum, quae sin
t in obligatio, ut ait sosuta, dititur naturalis tantum, quae soIo vinculo Iesia naturae uititur.
23쪽
12gulorum hominum animo relinquuntur. Illae ipso jurcvalent in foro civili, cumque habent essectum, ut vel actio inde prodeat; ad has autem nisi directa legis auctoritate munitas in judiciis provocari non potest. Si vero Iex reprobaverit obligationem juris naturalis ad
illud genus pertinentem, nihil apud judices valet; sin
autem eam non nisi restrinxerit et actione tantum privarit , caeteri subsistunt essectus et integra est exceptio. Alterum systema ubique erat incultum; hoc contra quaqua parte elaborabatur. Quod autem ad ipsa principia attinet, unice fere certabatur de juris natu .ralis obligationibus in universum earumque vi in foro civili. In obligatione naturali reprobata et haud r probata, licet ubivis in singulis speciebus dissentientes, magis tamen de ipso conveniebant principio, et hoc saltem sibi invicem concedebant, eam ex naturali jure
Post H ERUM alia deinceps Proposita est sententia.
lem obligationem nullatenus cum civili conjunxit aut juxta eam posuit; contra, nihil ei videtur interutramque commune, et vel obligationis generali nomine naturalem, quae dicitur, obligationem indignam censet. Nulla est, ut ait, in jure obligatio, quin exactionem admittat; hujusmodi autem obligatio non nisi ex civilibus legibus nascitur. At vero, si naturalis obligatio ab obligationis notione plane aliena est, unde tandem soluti retentio 7 Quia libera voluntate solutum est; qui solvit indebitum praestare voluit. At quomodo libera consistit voluntas, ubi
24쪽
qui solvit ideo tantum praestat, quia se obligatum
esse errore existimat 7 In qualitate tantum causae praeteritae versatur ille error, ita ut nullius momenti sit. Naturalis enim obligatio aeque ac civilis causa est praeterita, non quidem juridica, verum tamen naturalis. Ratio censenda est, qua obstricta est voluntas, si non jure, at Saltem naturaliter. Haec autem ratio nec intra fines constitit Ueberianos. Apud wΕapnnu illae tantum obligationes, quae in naturali jure exactionem admittere cenSebantur, naturalibus obligationibus annumeratae Sunt; plures autem
relinquebantur quae nec in jure naturali exactionem patiebantur ideoque nihil cum naturali obligatione commune habebant, nisi disertis verbis lex praescripsisset. Hic vero nulla erat obligatio, quae ex communi hominum sensu nobis imposita censetur, quamque implere etiamsi nulla lege jubeatur honestum ducitur, quin naturalibus Obligationibus annumeraretur. Plura de hoc Vstemate deinceps videbimus. Hoe loeo indicasse sussiciat, illud in eo cum WEagRr
doctrina convenire, ut secundum utriusque sententiam ad quaestionem , an certa quaedam species naturalem contineret obligationem, non ex jure civili, verum ex jure naturali esset respondendum. At superest altera pars dilemmatis, quod supra commemoravimus, naturales nimirum obligationes mianime ex naturali, verum unice ex positivo jure esse repetendas. Et ea est sententia, quam exponendam ct defendendam censuimus. Ius naturale, aequitatem, humanitatem, ut verbo dicam, quidquid ipsis
25쪽
14 Iegibus non est receptum et statutum, a judiciis profligare, iisque unicam, qua se tueri possunt, auet ritatem surripere, hoc est munus, quod suscepimus. Ex philosophiae juris principiis ad quaestionem Do tram respondendum esse facile perspicitur. Inquirendum censemus, quid sit jus naturale et positivum 7 quae inter utrumque ratio 7 De quibus si viderimus, sponte sua, quid de naturali obligatione existimandum sit, appariturum esse confido.
26쪽
EL JΠS NATURALE ET POSITIVUM. Non opus est, ut fuse explicemus, quid sit jus. De juris notione ab antiquissimis inde temporibus acerrime disputatum fuisse constat. Nobis autem, L RAUSIO accedentibus, STstema videtur externarum s conditionum, quae requiruntur ut homo periectior evadat. Finem, sibi Propositum, ut vivat secundum rationem ac Deo fiat in dies similior, assequi non potest, nisi tum internae tum externae conditiones adsint , quibus in progrediendo possit adjuvari. Internarum ustema ad morum doctrinam pertinet, externarum jure continetur. At quidquid tandem de ipso jure censeatur, qualis sit ratio inter jus naturale et ipsam juris notionem, de eo magis inter se conveniunt philosophi ae Icti. Duae quidem seruntur opiniones aeque improbandae, at jamdudum earum possessio interrupta est, nec Diuitigod by Corale
27쪽
dubitamus, quin mox causa cadant. Sunt enim, qui, ne vires suas nimis intendant, simplicissima ratione agant, sibique hanc quaestionem Proponant: quid in jure quo utimur non ex legislatoris arbitrio petendum est, verum, ut ita dicatur, per se ipsum patet 7 Hoc autem juri naturali accensent. Et ita lata fuit lex Francica, qua iis qui mortem civilem subierunt jura civilia adimuntur, quae autem ad jus gentium et naturale pertinent intacta relinquuntur si). Recte enim observat sΑvisius, hic jure naturali et gentium ea significari juris positivi instituta, quae facile per se ipsa intelligi censentur 2). Certa autem principia, quare hoc naturae consentaneum, illud arbitrarium dicatur, plane iis desunt 3). Nec tamen dubito, quin apud omnes, qui in animum suum
inquirunt, constaturum sit, id saepius tamquam naturae consentaneum accipi, quod etiamsi injustum sit consuetudine munitum est. Nihil est quod vere pers in periet de c. c. I. I. a. 30. a iis soni prives des avan ages dutioit esuit propremoni dit, ' et a. al. viis dem urent rapabies de tons Ies artes qui soni da droit naturet et dea gens. 'ia) Datem II. 155. ωΓnuermerkt hat man dem Bomischen Gegensataden davon verachi edenen Gegensaia der mehr positiven and willia
s3ὶ quousque in exeludendo jure naturali processum sit et quam leviratione, patet ex s 6 IO system V. 393. . Der Untergang derobligation durch conlation giundet steti hios aus das subtile ci
vi trecht. quare enim subtile nee naturae consentaneum videatur , quod idem creditor et debitor esse nequeat, non intelligo. Anaeresisti autem sphilos. dii Droit p. 260. J eam sententiam amplexum esse demiror.
28쪽
17 se ipsum intelligitur nisi quod solido suo fundamento
Alii autem sunt, nec rari inter ICtos apparent, qui nondum reliquerunt futiles antiquorum sententias, qui jus naturale quaerebant extra fines civitatium, et abstrahendo, ut dicitur, assuefacti, procedere non poterant, nisi antea societatis vincula divulsissent. Status quidam fingebatur naturalis, injustitiae potius quam juris status dicendus. Quod non nisi in civitate valere poterat id naturali juri
tribuere temerarium videbatur. Sin autem perspexissent, in civitate demum jus vere manifestari, ita ut, missa civitatis notione, ipsius juris natura tollatur, ipsi systema suum reiecissent, quod solido corpori abstrahendo et amputando ipsam vitam eripiebat. Cui bono jus naturale, quod nec nostris temporibus certas regulas praescribit, nec de futura aetate agit, cui appropinquamus, verum de temporibustahulatur, quae, Si unquam adfuissent, nunc certe diu praeterlapsa suti tyQuaproptor in jure naturali non do incerto tempore praeterito, sed de aetate futura agendum esse merito agnoverunt alii. Perfectam exponit juris speciem, a qua non recedimus, ut deteriores fiamus, sed ad quam tendimus, ut perfectionem a sequamur. Omnia, quae homini imposita sunt, non nisi infinito tempore perfici possunt, ita ut absoluta eorum species proponenda sit, quae fines, quibus certo quodam tempore circumscriptus est, non curet. Quum autem ethica et jus eorum omnium
29쪽
quasi larmas et conditiones suppeditent, idem de his quoque valeat negesse est. Quemadmodum ethica homini non proponitur impersecta, sed integra et
persecta, ita de jure quoque eadem ratione est agendum; uti ethices idea delineatur, ita juris quoque' integra species, idea absoluta tradenda est. Sunt enim inter se quam conjunctissimae; utraque cae-- terarum omnium societatum, quae homines continent, quasi forma dicenda est; utraque vim suam in omnes exercet; eo tantum disserunt, quod ethica ad internas, jus ad externas conditiones pertineat.
Haec igitur juris idea uon in eo tempore quaerenda est, de quo nulla ad nos pervenit notitia; imago potius existimanda est, quae continuo nobis ante oculos esse debeat, quam contemplari debeamus per omne tempus futurum, ut jam hoc ipso tempore, quo nune vivimus, magis ad eam consermemur et perficiamur. Nec inter hanc juris ideam et jus naturale ullum est discrimen. Ius naturale ad imperfectam rationem non attendit, qua Certo quodam tempore jus ab hominibus agnoscitur, verum ad primum ejus lantem adscendit ei usque notionem puram et integram sibi proponere studet. Nec aliter fieri potest, quin, ut in caeteris omnibus, sic etiam in jure scientia inveniatur, quae nihil admittit, quod temporis vim debet subire, sed aeternam solam et immutabilem veritatem in se recipit. Progrediendum nobis esse quis dubitat 3 At quomodo et quorsum tendemus, nisi alia quaedam conditio nobis os-
30쪽
tendatur, quam quae nunc nostra est quaeque pluribus vitiis laborat 7 Et eum hac notione nomen quoque Optime con- ivenit. Quid enim aliud est jus naturale quam jus
hominis natura innitens et ex ea repetitum Τ ΗΟ- minis autem natura non informatur, si praesens ejus
conditio delineatur. Haec enim effugit; quae in
ea non sunt vera ac sempiterna evanescunt, et I
cum cedunt majoribus ac melioribus. Idea potius existimanda est hominis natura, quam semper ante se conspicit, ad quam autem quotidie accedit; perfecta species, quam vel hoc tempore, licet impersecte, omnibus suis actionibus exprimit. vera est hominis essentia, qualis in variis eius ac diversis conditionibus sempiterna est, qualis id est quod homovere est et fieri debet. Qui igitur naturales obligationes ex naturali jure repetunt, non tantum jus positivum in judiciis valere censent, verum ad ideam quoque juris provocandum esse existimant. Quod num fieri possit, num simul exsistere queant, patebit, quum indicaverimus, quid sit jus positivum.
Quemadmodum enim non uno ictu fructus ad maturitatem perveniunt, nec Saltus facit natura, ita homo quoque, licet ratione praeditus, infinito domum tempore ideam assequitur, quam continuo sibi proponere debet. Procul ab ea remotus, Omnes tarimen vires intendit ut eo perveniat, et quo magis indolem suam vere excolat, eo propius ad finem suum accedit. Si in una vitae suae periodo ad eam por-