De alliterationis usu Plautino particula prior ...

발행: 1884년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

conveniebat, vel quia, philosophiae gravi deditus, abhorrebat ab elegantioribus suae aetatis dicendi formis. In erentii sabulis alliteratio multo rarior est, quam in lauti

operibus. Cum iterae Graecae Romae magis magisque tractarentur, cum simplicitatem quandam, frugalitatem, rusticitatem elegantia et urbanitas sequerentur, usus illius Bgurae orationis paullo decrevit. Recte monet Lochius v. qu. Scr. de usu alliterationis apud poetas latinos . . et 3.)eam deflorere apud Ciceronem, Catullum, Vergilium, fere Omnino evanuisse in poematis exeuntis reipublicae primorumque saeculorum P. Chr. D.

Si paucis huius commentationis summam constituere Volumus, nobis dicendum erit, in lingua latina alliterationis studium insitum esse priscae aetati sermonis popularis, inveniri eam in proverbiis formulis consecrationi et precat,onis, in iuris normis, sive illae orationi pedestri, siVe poeticae addicendae sunt, vigere in operibus priscae artis Poeticae, neque minus picae, quam dramaticae Paullatim more mutantur: Cum doctrina Graeca ad literas L tinas quodammodo elegantius Apolitiusque educandas arcesseretur concentus ille vocum rugalis a scriptoribus

doctis iam non adhibebatur, certe non adhibebatur ab illis, qui varietatem et urbanitatem sequebantur. Usu8 illius sormulae, quem diximus artificiosum, arti rhetoricae cultoque cogitandi et dicendi generi gratu et acceptus est; at evanescunt consonantiae simplices et naturales. Scriptores quidam, velut Quintilianus, ab hac orationis figura plane abhorrent, quia auribus illius aetatis iniucunda et vel multo artificiosior, vel multo simplicior videbatur Fronto, Apulejus, Gellius, alii alliteratione utuntur, Vel priscae aetatis usum imitati, vel ex antiquis depromentes monumentis eiusmodi dictiones. In poesi vulgari tamen nescio an illius schematis usus

diutius viguerit, pariter in carminibus lyricis in versibus

22쪽

Saturniis antiquo more compositis, quam in hexametris, distichis, similibus. Cuius rei testimonia tales Versus sunt,

qualis est ille: C. I. L. IV. 1824. uuisquis amat, veniat veneri volo frangere coatas Fustibus et lumbos dabilitare deae. Si potest illa mihi tenerum pertundere pectus uuit ego non possim caput illae frangere fuste sit illo l. l. 1516. Hic ego nunc futue formosa m forma puella m)Laudata m a multis, sed lutus intus erat. Vel in medii aevi operibus poeticis alliteratio satis con8picua est. De qua re disgeruit Hiieme in libri, quem scripsit Untersuchunge liber die alteste latuinisch-christ-liehen 'thmen mitisinem Antian vo Hymnen Wien 1879p. 52.-54. s. etiam eiu8dem auctoris Unter suchungen

p. 42. Ubi ex carminibus vulgaribus illorum temporum satis magnum numerum alliterationum collegit. Sed redeamus ad scriptorem nostrum, in cuius peribus frustra se levissimum illius alliterationis necessariae' vestigium quaesiveris. Abundat ille hac forma orationis, sed ubique ita, ut eam libertatis donum, non officium legis putare debeamus. Cum autem de alliterationis indole atque natura grammatici non consentiant, primo nobis constituendum

erit, quae sit alliteratio et quomodo fiat. Veteres grammatici tam raro et obiter de ea disputaverunt excepto Servio, qui in adnotatione ad Aen. III, 183. facta paullo uberius de hac luculenta priorum temporum hereditate disseruit), ut ne nomen quidem, ab omnibus aeceptum, ei indorent

23쪽

Primus Joannes Jovianus Pontanus commemoretur, qui, ut nomen rei proprium reperit, ita uberius rem illustravit. Illud igitur, cum melius, quam cetera ei imposita, Virtutem eius comprehendat, usque ad hoc tempus ei significandae adhibetur definitio, qua eam complexus est Vir ille doctus, quamvis non omnino plane persecteque totam eius imaginem exprimat atque effingat, tamen huius quaestionis undamentum magna ex parte firmius olidiusque comstituit. A qua prosecti latiores illius regionis fines circumspiciemus. Ad literas, non ad verba spectat alliteratio, Fit enim', ut dicit Onianus, in dialogo Actio, p. 235.

squ. d. Basil. 1538 halliteratio, quotie dictiones continuatae, vel binae vel ternae ab iisdem primis consonantibus, mutatis aliquando vocalibus, aut ab iisdem incipiunt syllabis aut ab iisdem primis vocalibus. μItaque non est concedendum, quod quidam ibi persuaserunt, sicut in lingua nostra, omnes Vocale promiScue

alliteratione coniungi. Quod inter alios arolus art8ch contendit in libri, quem scripsit de saturnische Versund die alid euische Langguilo. Loipgig 18674 29 Inde deuischen Poesie altiteriore auch die Vocate uniereinander d. h. de Spiritus lenis, it elchem Vocalissianiautende W6rter beginnen Daher hommen Och ingu: alternei- advocapit C. Arv. . argenteo - aureo LiV. . amplocten8- oraret 21. Quem sequitur Rich. lotet Alliteration und Symmetri eae Plautus aitta 1878, qui in ii.

Hor. V. 12. aequiperare ad , 33. , omnes has aerumnas auribus , 53. uno ictu occideras ut alliterationes Vult accipi. e ria' seo , Vel au : a quidem alliterationem faciunt, quod olfiuin libo die altiterierenden Ver-bindvnge de lateinischen Sprache nobis probare ludet. Qui alliterationem audiri putat in vocibus, quales Sunt, taurum et argentum auctor et adiutor, alit et auget

24쪽

Νam etsi in linguae nostrae carminibus, ubi alliterati necessaria est, eam Vocalibus promiscuo coniunctis constitutam debeamus accipere, nisi Orte verborum seriem carminibus intersertam 88 putamus, quae Versus O O-nendi rationi atque legi subiecta non sint, tamen confitendum erit, vel in lingua nostra aliam delectationem ex iis hauriri, quam ex Versibus, qui consonantium alliteratione contineantur. Hic est eorundem sonorum iteratio, quae aures permulceat, ibi harmonia Variorum; hi est, quod dicimus Gleichhlang' ibi, quod dicimus Accord*. Sed in lingua latina, ubi alliteratio, - quoad ex monumentis, quae

nobis sunt servata, percipere pos8umus, - numquam erat necessitas, ubi multo maior Versuum umerus ea caret, in

talibus versibus, quale Sunt Pseud. 128. Omnibus amicis notis edico meis Pseud. 157. tu qui urnam habes, aquam ingere lac plenum ahenum sit cito Pseud. 399. nequo exordiri primum unde occipias, habesalliterationem non invenio. Quod Wolfflin . l. p. 21. de pronunciatione hau VO-calis confirmat, eam in lingua quotidiana Festus p. 182.)non aliter atque o Vocalem auditam esse, concedendum est, itaque aurum orichalcum auratum ornatum ,

omen auspicium lauti temporibus alliterationem constituunt.

Itaque in sermone Latino a modo cum a s Vocali, Hi cum ,i , seu cum seu , non cum et v alliterationem faciunt. Etsi saepe vocalium alliteratio non ita acriter auribus impingitur, tamen in his versibus eam satis pro conspicuam confirmaVerim V.

25쪽

Bacch. 471. atque ea acerrume aestuosa absorbet, ubi quemque attigit

ibid. 487 ut illi illius inspectandi mi ibid. 17 igitur mi inani atque inopi ibid. 544

sibimet ne invideatur ipsi ignavia,

ibid. 61 quid istuc est quid est misine ego ad 4e ex Epheso

epistulam 578. ad actutum ad laris 719. .lteram illo amat sororem ego alteram ambas Bacchides Persa 222. offirmastin occultare quo to inmittas 250. kbi et ego abiero ambula 672. Deo atque argentum adsero

Merc. 73. adulescenti amanti amicam eripere emptam argento Neque magis consonantes diversae alliteratione coniungi possunt, tenuis modo cum tenui, media eum media. Apud Plautum etiam : qu p ph, c ch, quia pariter Sonuerunt. Cum complures consonantes in initio singularum Vocum positae exsistant, pares modo cum paribus alliterationem efficiunt, velut m sp, ori se, si si, Pr ar, similia.

ratione coniunguntur.

Stich. 460

quom tr0na in obscaevavit, spectatum hoc

26쪽

quin tum flans obstrusero aliquid strenue Bacch. 429 saliendo sese exercebant magis quam scorto aut saviis ibid. 1000 non prius salutem scripsit nusquam sentio ibid. 1023 estne istuc istic scriptum e specta, tum scies. Pers 123l5- oportet parasitum probe ampullam strigilem, scaphium, soccos, pallium marguppium habeat inibi paullum praesidi

gine respirare me tibi, ut respondeam vir summe populi stabulum servitutium, scortorum liberator, suduculum agri

ibid. 452 sic es procedunt postprincipia denique ibid. 732

ita mihi supellex squalet atque aede meae Pgeudol. 72 haec, quae ego conscripsi, ut scires curavi omnia. Sed redeat, unde abscessit oratio Pontanus igitur nomen rei proprium invenit. Quibus enim alii, qui huic orationis formulae indagandae, constituendae, illustrandae, operam dederunt docti, significationibus eius naturam vobri et quid sibi velit alliteratio, comprehendi posse putaverunt, illae vel aliena quaerebant, vel nimis ambiguo erant sensu, Vel species modo quasdam, ad eam pertinentes, continebant. Ac primum quidem annominationis sive paronomasiae vox asserenda, quam Quintilianus VI. 3,53 nominum fictionem vocat), quam a Julio Rufiniano videmus

27쪽

acceptam, non satis apte, quid sit alliteratio, demonstrat. Nam cum παρονομαοὶ in oppositione verborum vel idem vel simile sonantium, diversa sequentium et significantium constet, alliteratio, quamvis saepe annominationi respondeat, saepe cum a conVeniat, per se non spectat ad verborum sensum, sed in litori versatur, per se neque oppo8itionem contrariorum neque appositionem similium expetit, tota reserenda est ad captandam aurium benevolentiam.

Neque rectius neque accuratius Quintilianus IX, 3, 75)propriam alliterationis vim appellatione ,sinsilium cillustravit. Nam etiamsi praetermittimus illud, quod creberrima alliterationis forma ubi una liter in duorum vocabulorum initiis iterata efficitur simile ab illo neglecta est, acile concedetur, Omnino illa notione rem Ase parum definitam. Alia nomina a Nachio l. l. p. 327. expo8ita iuvenimus: παρίσωσιν dicit Victorius Var. Leci 27, 11 geminationes Gilanius coli. Lucr. V. geminat.), παρήχη J. Gulielmius Quaest in Plaut. Amph. . 1 G. I. Vossius instit orat. lib. IV. 2 et V 5, 3, Ges8nerus ad Quint. IX.

Νostra aetate F. aehius primus explicatius et summa industria de hac figura orationis egit - relictis, qui hic illic editionibus, adnotationibus, emendationibus suis inseruerunt singula grammaticis ex quibus anto alios indo-

mannus nominandus St, V. u. Scr. ad Plaut. Capt. II,3,49 - libro, quem scripsit de alliteratione sermonis latini mus rhon. 1829 p. 324-418. Qui vir amplissimus,

quamvis interdum minutiora secutus sit et nonnumquam ' do qua re askius scr. in libri do alliteratione sermonis latini p. 326, nomaoquitur Lochius . . . . '' alia addidit ahly uber Allitoration v. ouo schWolgorisclio Μns. 1864 p. 217 sq. et oissi in Sitgungsborichto dorhon l. atriaehon Ahadomi de Wissensch. philol. l. 188l Bd. II, Dp. 25 sq.

28쪽

plura viderit, quam quae alii videri posse censeant, M. quae Luc. Molle de eo iudicavit in disputationis, quam

habuit de ει metrica p. 452.), tamen summa dignus est reverentia Becensuit, emendavit, expendit priora et novis luminibus totam rem collustravit. Post hunc non pauci' de alliterationis indolo et in lingua Iatina et in graeca egerunt. Commentationem, quam Henricus Ordan de hac re composuit, iam supra commemoravimus, qui alliterationis originem in antiquissimis et rationis pedestris et posticae reliquiis expendit, eius vim atque rationem in lingua latina constituit, quomodo paullatim novo dicendi generi inpositarum peribus cesserit, demonstrat. Ex ceteris hoc loco Lochium commemorem, qui dissertatione, quam de alliterationis usu apud posita Iatinos conscripsit, dissert.

inaugur philol. Acad. Alb. MDCCCLXV hoc modo disputat, ut v. p. 4. Plauti et Terentii tabulis, ex quibus

Νaehius ad rem suam tenendam praecipue copias sibi paraverat, praetermissis, omnium positarum opera vel reli

' Prastor alios R. Buch hol do allitorationis indolo atquo natura usuque Homerio lineamenta. . Thoobald do annominationiso alliterationi apud Ciceronem usu Bonna 1852. A. Soh luter veterem Latinorum allitoratio eum nostratium alliteratione comparata Monari Guestsal. 1810. Carl Zis Wa dio surythmiseho schni des Catullus Rich. tot Allitorationis Symmetris ei Plautus itisu 1878. . and grat tymologische Figuren act. smin. Erlang. Πp. 1.-69. Pro uas de dissoluti bimembris apud seriptores latinos usu soliomni Edonhobon 188 p. 50. Obitor do allitoration ogorunt in libris Enis, quos scripserant Carolina Michastis Studio gn r manifehon orisoboplang 1876 p. 26 Aug. Fuch d. romanischen Spraehon tu thro. rhalinis gum Latoinisehon. Uberius rem metaverunt Mahly l. l. qui graecorum praecipue usum expendit et Wolfflin. v. etiam Thiolman Anxolgo do Vortrag vo Wolfflin

Blatto su das vor Gymnasialweson 1882 Host N. C. Botueherde allit apud Romanos vi et usu Berol. 1884.

29쪽

quia adhiberet, qui usque ad Vergilii tempus floruerunt, tum maximam partem Ovidii deinde, ut transiret ad positas quarti quinti, sexti saeculi, cum in positis aevi Augusti

primorumque saeculorum . Chr. n. nullum sero alliterationis vestigium invenisset. Certe ea, quae de quatuor aditerationis generibus, a Naehi constitutis, dicit, alterum tertiumque se mittere, cum saepius aures oculosque saltant, mea quidem sententia ei concedenda sunt; in ordinem alphaboticum, ad disponenda singula, alliteratione ornata, a aehi optimo propositum

atque adhibitum,' suis artificiis postponit, v p. 8.) ' mihi

non laudandus esse videtur. Credo equidem, Lochium de rectavia deductum esse ad tenebras et difficultates, cum sensus similitudinem quaereret, ubi soni similitudo maioris est momenti, cum animorum cognationem admiraretur, ubi corporum cognatio satis est iucunda, denique cum secundarium

illud, quod dicit aekius, pro primario acciperet. Accedit, quod alliterationum distinctiones ordinesque

a sensu petita plane non possunt continere omnes speciosalliterationis, semper aliquae rosistunt, de quibus dubitari possit , utrum his an illis addicantur classibus, tam quae agmina illa et ordine perrumpant et perturbent. Tum non negandum est, etiam alia causa adiuvari placitum nostrum. Si enim quis utitur dispositionibus illis, vel a Verborum structura et compositione, vel a principii grammaticis, ut ita dicam, prosectis, velut si colligantur loci, in quibus alliterationem laciunt aut duo nomina aut duo Verba, aut Verbum cum suo adverbio, cetera, quae aekius l. l. p. 401. proposuit, Ochius accepit - saepe dirumpenda sunt alliterationes plurium vocum, eisdem literis factae, quae in uno versu Vel in compluribus continuis con' es. Qi l. l. p. 208, Wolfflin I. l. p. 6. ' L Nask. l. l. p. 401.

30쪽

iunctam so erigunt, illustrant. tuentur: debilitatur acies expeditionibus, distrahuntur vires. Itaque partitio, qua ochius materiem suam disponit,

non ita apta rei atque accommodata videtur. Nobis tenendum est, quod iam supra commemoravimus, identidemque revocandum nobis in mentem, quamvis alliterationis Vis augeatur, acuatur, corroboretur quodammodo paronomasia, quamvis, i Synonymorum societas, ut ita dicam, arctiore illius vinculo sit ornata, aure magis permulceantur Voluptateque persundantur, tamen alliterationem non universam confici illa appositione sententiarum vel oppositione engus, nisi qui partem pro tot vellet ac cipere, neque omnino e iis pendere, iamen alliterationem vel externa locorum vicinitate nasci posse, una illa

corporum con Sociatione, i. e. Verborum in agmine sermonisse sequentium, quae non nisi paribus initiis sibi inter sodestinentur, etsi eorum velut animi vel non consentiant vel plane diversi sint. Sin altera ex parte quis in consideranda alliteratione annominatione neglegi vel plane praetermitti posse putat, nobis angustioris animi videtur a disputatione igitur nostra

locos, in quibus eo modo ornata atque illustrata alliteratio nobi Occurrerit, non Secernemus, quia vel illarum estivitatum, ne dicam, anima 8 alliteratio, at certe necessaria pars, et quia cultiore illa specie ad declarandam tenuiorem, artificio8a ad percipiendam naturalem nobis non parvum adiumentum videtur asserri. Cum enim altius percutiantur aure8 8 sono illo ornante Verba Sengu O-

gnata firmius quasi et arctius confarreentur , vel si inter Se repugnantia et opposita velut invita et vi coacta atque conducta hoc simili gestu incedant, credo, eas, 88uesactas ad delicia eiusmodi conspicuas, et intenta novis percipi endis vel Minore, illo concentus Verborum, quam is

SEARCH

MENU NAVIGATION