Commentarii Collegii Conimbricensis Societatis Iesu, in libros Aristotelis qui parua naturalia appellantur

발행: 1597년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

s er

Res operi subiecta.

I B R I .griRotelis, quos noErates Philosephipama naturalia, id est , parua de rebus nasarae

opuscula inscripsere supplementa quaedamsunt

Milibrorum de anima. Continent enim explicari nem quarundam assectionum , quae aut omnisus umentibus conueniunt,ut mors o wta:aut solis animantibus,mt --

gilia, λ- res ratio. Sequimur autem in hoc opere eandem methodum, O scribendi rationem, quam in L euoris ob eas causas , quas ibidem exposuimus. A dtamen ad libros defosis o sensiti auine in quibuι rinoteles de sensuum a gari eorumαobiectis potissmum disserit, aluimus nihil hue loco in eos commentari, quod tota ea disputatio abunia tractata, atque illorata a nobis sit in libris rianima, quos una cum libris de odiis , ct interitu propediem fauente Deo in lu

cem edemus.

INI A 1. γ

2쪽

ΙN LIBRUM DE

MEMORIA, ET REM I

E Moni A voeabuli significatu tribus a . m- modis , Philosophis accipitur, ut tradit partim bus m. a i M. Albertus in i imma de homine tractatu de VP memoria,partim alij variis in locis.Primum pro ipsa facultate, seu potentia, qua recordamur:s cundo pro recordandi actu:teri id aliquatulum improprie pro habitu,seu imaginibus, quaru interuentu memorandi actus exercetur. Quod ad primum attinet potentia recordandi nihil aliud est,quim vis animae,quae reru cognitarum imagines, tanquam depolitu recondit,ac seruar,ut eas,cum opus De- .rit,exhibeat .Quo pertinet illud D. Damasceni lib. 2. fidei ortho- D.Daviast. doxae c.2o. Vis ea quae meminimus,s memoria inc recordationis origo, promptuarium Scillud D.Augustini lib. io. Confcap. 8. Omnia D. Amp. recipit recole acam optu est 2 retradi adagrandinis memoria recesur, ct ne fio qui secreti Atque inessabilissimus eius , qua omnia, si is quaque frigus,intrant ad eam, ct in ea reponuntur, nec ipse tunc intrant, rserum starum imagines illic pratiosunt euitationi remissenti eas. PORA d ut praeter alios edisserunt Simplicius tertio de Ani-

stiua,quae in capite sedem obtinet: altera intellectiva quae in ipsa animi nostri substantia insidet. De sola autem sensitiua agit Aristoteles hoc in libro, cum doceat memoriam esse phalasmatum:& in ea tantlim animae parte sitam esse, in qua imaginatio consistit.De eadem loeutus est D. Damascenus loco ante citato statues memoriae organum esse posteriorem cerebri ventriculum,quem occipitium vocatiintellectivam tradidit Aristoteles 3. de Anima ii , .

3쪽

IN LIB. ARISTOTELI s

cap. text.6. cum docuit Inimam este locum specierum, non t iam, sed intellectum: de qua etiam tuterpretandus est D. Augusti- nus lib. Io. de Trinit.c. I i .cum ait memoriam, intelligentiam,&voluntatem unam esse mentem , hoc est,in una eademque mente inhaerere. Essa vero admittendam istiusmodi intellectiva memoriam ex eo constat,quia recordamur rerum uniuersalium ,& immat italium , quarum notio non in potentiam organo corporis assi-xam,sed in aliam facultatem nobiliorem, & ma etiae expertem cadit. Item,quia cum pars sensitiva habet thesaurum specierum ad memorandum, potiori iure eundem obtinebit intellectiva pars,quae exczllentior est. Praeterea,quia anima separata record

tur eorum, quae in hac vita gessit, ut assirmat D. Augustinus in qua in m a Psal. Io8.α D. Gregorius quarto libro Moralium capite quadrat D.

Negati pargesimo secundo, constato ue tum ex sermone Abrahami ad diuitem Luc. I 6. Recordare fili,quia recepisti bona in vita tua, Laz rus autem similiter mala: tum ex verbis ipsius diuitis, qui recordabatur quinque fratrum,quos ipter vivos habebat. Qv ARE minime audiendus est Avicenna, qui libr. 6. Naturalium pari. I. cap. 6.intelligibilium specierum thesaurum homiani denegat alens non conseruari in mente humana species intelligibiles , totamque intellectivae recordationis vim referens ad irradiationem illius intelligentiae, quam finxit coeleste quoddam lumen infundere in animam nostram, ut rerum notitiis imbu tur. Cuius erroris consutationem lege apud D. Thomam I. p. q. 79.art. 6. & libr. a. contra gent. cap. 74. Vide etiam Scotum in I. dist. 3. quaestione 6.

Discutitur num memoria intellectiva proprie memoria sit, an non.

V AE R i solet etiam inter eos,qui intelligibilium specierum thesaurum in nostris animis dari confitentur, utrum memoria intellectiva simpliciter ac proprie memoria dicenda sit. Nonnulli partem negativam amplectuntur eo potissim lim argumento, quod ad memoriam requiratur perceptio determinatae differentiae praeteriti temporis : si quidem non nisi rei praeteritae recordamur. Ea verδ Perc ptio , cum non sit abiuncta a singularibus conditionibus, non

videtur spectare per se ad intellectum, sed ad sensum. Cui opianioni haud obscure adstipulatur Diuus Thomas libro secundo,

contrassent.capite 7 . hisce verbis. Memoria in parte festiua ponitur, quia est ab cuiasserout cassit sib determinato tempore: non enim est

nisi praterui, cr cum non abstrahatur a singularibus conditionibus

4쪽

DE MEMORIA ET REMINIS C. ue

non pertinet ad partem intellet Euam 'a est uniuersilium. Sed per hoc non excluditur, quin intentam possibilissit coseruatimu inte Pigibilium, quae aba ahuntur ab omnibus conditionibus particularibus. Haec D. Thomas: quibus similia docuit M. Albertus in summa de homi

P RoposiτA dubitatio ita expedienda est. Si dicamus ad S ou. rationem eius memoriar, quae absolute ac proprie memoria vocatur,requiri,ut eadem potentia habeat in se species, quae res singulares,& determinati temporis dii serentias repraesciitent; tunc iuxta eorum sententiam, qui arbitrantur hoc vitae statu non dati in nostro intellectu imagines rerum singularium, allerendum est memo iam intellectivam , quae animae in corpore existenti conuenit,non esse absolute proprieque memoriam. Quod placet M. Alberto,ge D.Thomae loco citato α Ferrariensi in commentariis libri a .contra gent.c.7 . Si autem statuamus vel dari spectu illas rerum singularium in intellectu nostro: vel ad rationem praedictae memoriae non oportere, ut in eademmet potentia eiusmodi species haereant.& conseruentur; sed susticere ineste illas in phantasia a cuius actu intelligendi vis ad singularium notitiam determinetur; pronuntiandum erit memoriam intellectivam proprie& absolute memoriam esse, quod allirmat Scotus in . distin. s. qu. .Vtrumlibet horum, probabilitatem habet, ut constat ex iis,

quae de cognitione singularium , & de speciebus intellisibilibus In MIinieci partim in a. Physic. partim in 3. de Anima a pbilosophis in

ueni. x ebas utramque partem disputari solent. Quae non est cur a nobis in praesentia aut repetantur, aut anticipentur.

ERIT etiam qui petat,quo pacto anima separata recordetur singulatium, cum ad eiusmodi actum non possit iam determinari. ab ipterno sensis. dubitatio locum habet apud eos qui putant in intellectu, dum est in corpore, non imprimi species rerum singularium , ac proinde nec eas inde acceptas animam seeum DP 'i deferre. Respondendum cum D.Thoma I. part .qu. 99. art. q. animam separatam cognitione naturali cognoscere, meministeque

singularia per species sibi inditas in abscestu a corpore; eiusmodi enim species determinate illi repraesentant singularia cum suis conditionibus, si non omnia, saltem ea,ad quae peculiarem obtinent habitudinem,uel ob antecedente notitiam, vel ob aliquam affectionem, aut aliud quid ex diuinae prouidentiae ordine. In sententia vero illorum, qui arbitrantur nostrum intellectum in hoe vitae statu haurire e sensibus imagines rerum singularium , nullam ingerit difficultatem proposita quaestio: cum anima a corpore abiuncta per eiusmodi species recordati possit rerum singularium; quae iis repraesentantur. Qu*d ad finem librorum de Anima in tractatu de anima separata planius disseremus.

5쪽

I AE .. partis

IN LIB. ARIs TOTELI sc emoriam intellemuam non esse facultatem re, aut

essentia ab intellectu distinctam. C A P V T III.

V a s TI o est, num memoria intellectiva dc intellectus differant inter se tanquam duae potentiae. Putant nonnulli, quos commemorat Richardus in 1. distinctione i . quaestione a. circa secundum principale, quibus ipse etiam libentius assentitur, videturque haec pars disterationibus concludi. Mens humana dicitur ad sanctissimae Triadis imaginem diuinitus efformata; quia ut in una essentia diuina tres sunt personae, ita in anima tres potentia, intellectus, memoria voluntas. Non igitur memoria de intellectus eadem saeuitas sunt. Item memoria tendit in rem cognitam,ut cognita est,intellectus in rem absolute spectatam: ergo cum diuetia ratio obiecti, potentiarum distinctionem arguat , diuersae potentiae erunti tellectas, & memoria. Tertio eadem causa distinctionis videt esse in viribus sensitivis,& in intellectricibus: sed in vitibus sensiti uis alia potentia apprehendit, alia conseruat: quae enim per communem sensium apprehenduntur, seruantur in phantasia, quae per imaginem,in memoria; ut alibi ostendemus, traditque Avicenna 6. Natur.libro quarto,capit. I bon est igitur, cur intellectus a memoria intellectiva non distinguatur. Accedit testim nium Diui Augustini i o de Trin.cap. II. ubi tria in mente comstituit memoriam , intelligentiam de voluntatem, additque horum unum, nempe intelligentiam oriri ex memoria. Cum igitur nihil ex se ipso oriatur, patet memoriam,& intellectum non ean

dem esse animi facultatem,sed aut re,aut saltem essentia inter sedistingui.

Assa RENDv M tamen est intellectum, Ze memoriam intes- lectivam , unam eandemque esse animi facultatem, nec re, nec

specie diuersam. Primum quia eiusdem est seruate habitus de iis uti: at intellectus seruat habitus memorandi, id est, species intenligibiles;vt docet Aristoteles lib. 3.de Anima cap text.7. ubi intellectum patientem appellat locum , seu thesaurum specierum. Quare idem intellectus, eademque facultas erit, ouae iis utitur intelligendo, de memorando. Secundo , quia simplex rei cognitio , de recordatio non inueniunt in obiecto discrimen per se, sed accidentarium tant vivi illa enim sertur in rem ab sollite; haee in re,ut antea cognitam: quae rationes non per se variant obiectum. Tertio , quia siustra ponitur facultatum multitudo, ubi sat est una eadόmque potentia: sat est autem una potentia ad intelligendum, de recordandum, non minus , qu un ad apprehemdendum, de iudicandum: stabiliturque argumentum, quia remianiscentia, qua rerum immaterialium recordamur , constat ex

discursu

art. 7.

6쪽

MEMORIA ET REMINIS C.

discursu circa res immateriales, qui necessario ad intellectricem vim pertinet,cuius est circa talia discurrere. ARGvMENTA verbquae oppositum suadebant,pamone. gotio diluuntur. Ad primum dicendum rationem imaginis, &umilitudinis,quae in nostra anima comparatione Dei inuenitur, spectari praecipue secundum actus verbi amoris, ut declarat D. Thomas prima parte, quaest. 93.art.7. & Durandus in I. distinct3. parte χ. quaest. 3. quia videlicet ut pater in diuitiis peractum

notionalem suae intellectionis gignit Filium; & Pater simul ae

Filius per actum amoris utrique communem spirant Spiritum sanctum: ita noster animus cogitando interius format concc-ptum, seu verbum : & ex hoc in amorem rei cognitae prorumpit. Verum quia principia actuum sunt potentiae, atque habitus: de unumquodque virtute in suo principio continetur, monet ibidem S. Thomas posse etiam Trinitatis imaginem in nobis attendi secundum potentias , prout in eis actus virtute existunt. Non tamen oportet praedictam similitudinem in eo cerni,ut quemadmodum in una essentia diuina tres sunt per ita realiter distincit: ita in nostra anima tres sint potentiae intellectus, memoria,& voluntas te, aut specie diuersae: susscit enim numerari utcunque tres potentias:& si earum aliquae essentiali & reali discrimine distinguantur,nimirum voluntas de intellectus, itemque memoria de voluntas: aliquae accidentario tantum , videlicet intellectus de memoria. Lege D. Thomam in quaestionibus de Veritate quaest.

Α o secundum dicito rem in se, & rem ut cognitam, non includere rationes,quae per se vatient obiectum, atque essentiae discrimen invehant. AD tertium, organum memoriae exigere temperamentum, quod obseruiat diuturnae conseruationi: osticia vero sensus communis,& imaginationis eam qualitatum compositionem requirere,quae tantummodo apta idoneaque sit ad facile recipiendum:

hane autem 1 priori necet sarib diuelsim esse, quia mollia promptE recipiunt,male retinent: dura pertinaciter seruant, aegre recipiunt. Vnde est quod sensus communis , eiusque thesaurus in diuersa parte cerebri debent consistere, similiterque, imaginatioci eius Promptuarium t si tot sensus interni constituendi fiat, qua de re alibi. Ex quo sequitur has potentias ut situ, ita&re ipsa inter se disti ngui. In intellectu autem & memoria intellectrici longe diuerta ratio est. Nam cum in corpore non haereant, haud quaqua ad se iactiones suas obeundas organorum & temperamenti diuersitatem exposcunt. Ad ultimum , cum D. Augustinus ait intelligentiam oriri , memoria,nihil aliud velle, quam intelligendi actum elici a specie residente in intellectu . qui prout imaginibus recordationi obseruientibus consignatus et , memoria,& intellectus tacundus vocatur. Aduertit etiam D. Thomas

I. parte

7쪽

8 IN LIB. ARISTOTELI s

I .parte,quaest.79.art. 7.cui dem D. August. in lib. io. de Trinit. c. I l. de Ia. ponit in mente memoriam, intelligentiam, & voluntatem non haec accipere pro tribus potentiis, sed memoriam pro habituali animae retentione, intelligentiam pro actu intellectus, voluntatem pro actu voluntatis.

racemoriam sensitivam conuenire etiam brutas,

o si non omnibus. C A P V T I V.

V o D ad memoriam sensitivam attinet,eam brutis quoque animantibus conuenire palam est; licet noomnibus. Huius allertionis priorem partem tradit Aristoteles in lib. de memoria & reminisc. cap. I. δίlib. I. Metaph. c. r. de lib. 7. Et hic. c. 3. D. Augus Uib. Io.Confessi cap. i 7.& lib. I . Musicae, cap. . alij que auctores communi allensu. Eamque satis probam manifesta memoriae indicia, quae brutis deprehenduntur; quale est,ut alia omittamus identiadem certa loca, nidos,latibula repetere; & sobolem suam dipn Armot. scere. Item quia,ut tradit Aristoteles lib. . de historia animanum cap. io.& Plinius lib. io.Natur.histor. c. 71. compertum est praeter hominem, somniare etiam equos,canes,boues, oues,capras &denique genus omne quadrupedum,& viui parorum. Quod priuatim in canibus declarat iplbrum latratus per quietem. Non somniatent aurem bruta, nisi haberent in somniis occursantes praeteritarum rerum imagines, asseruatas in interno sensu; haud dubie ad memoriae munus. PosTERIOREM partem assertionis,videlicet memoriam non omnibus brutis conuenire, tradit Aristoteles lib. de mem ρο- -M Iia dc reminiscentia,capit. I.& I. Metaph.capit. I.probaturque ex L m -- eo quia quae solo gustu de tactu praedita sunt, acres praesentesmρ -- tantum dignoscunt, memoria carent,veluti conchylia, caeteraque eiust nodi marinis scopulis adhaerentia. Nec enim indigent memoria; cum hanc ob id potissim uiri natura brutis concedat, ut locum antea cognitum adire possint, noxium aliquid fugiendiant iucunduna consectandi gratia. Vnde est etiam quod nec om-ma quae locum mutant memoriam habent,ut lumbrici,cochleae,& alii quidam vermes, qui huc illuc vagantur, nec ad certa loca redire deprehenduntur. Sunt tamen qui omnia, quae quoquo modo mouentur loco memoria pollere existiment, ut D. Thoosis o mas I. MeIaphylech. I sunt,qui non omnia, quae ad easdem se-IG, . de S remeant,memoriam Veridicare putent, ut M. Albertus tractii .eiusdem operis cap. 6. ait enim muscas, quas constat eundem cibum importunὸ repetere, non habere memoriam : quod ex eo

suadet, quia flabello repulsae identidem se ingerunt. Non enim id facerent

8쪽

DE MEMORIA ET REMINIS C. '

id facerent si plagae acceptae recordarentur. Neu tr tamen harum opinionum placet. Non pruna,quia sola mutatio loci non est sunficiens memoriae argumentum, cum videamus quaedam animantia ubi primu in lucem edita sunt confestim ab uno loco ad alium progredi; quae tamen memoriae ductu non dum agi queunt, ut planum est. Non secunda, quia muscae non ex obliuione plagae eo redeunt,Vnde abiguntur, sed quia ob stoliditate, urgente praesertim rei delectabilis appetitia, minus sibi consulunt. Quin potius illa eiusdem loci repetitio signum memoriae est: nec enim eodem redirent, nisi loci memoriam haberent.

Non esse negandum competere piscibus memoriam.

V AE R i solet,num memoria piscibus insit, an non. Ratio dubitandi in eo est, quia animantia aquatilia sunt deterioris notae, qui in terrestria. Vnde Philo Iudaeus in libro de Mundi opificio ait propterea Deum animalium creationem a piscibus inchoasse, quia eum seruare ordinem voluit,quem in suis rebus secutura enset in posterum natura,quae quidem vilioribus incipiens desinit in praestantissima omnium : at aquatilium generi despicatissima

inertissimaque obuenit anima, adeo ut prae terrestrium comIaratione quodammodo sint animalia, & non animalia, videaturque eis anima pro sale indita, ne putrescerent. Cum igitur nonnulla pi in Lia ex iis, quae in terra vivunt,careant memoria, consequens videtur, anima pos ut eam piscibus natura denegarit. mois PM S E c v No b idem confirmatur,quia in praemolli & fluxa ma- ' teria, qualis est piscium, nequeunt typi,& imagines impresset conseruari, sed cofestim defluunt & extinguuntur,ut si quis annulum in profugum amnem imprimat.Tum quia memoriae, ut & caeteris functionibus animalibus non parum officit algor, quem tam cin natatilibus frigidissimi elementi indigenis abundare oporter, docente Galeno libro 6.de usu partium,c. 9.& Aristotele lib. 1. de Partibus animalium c. 2.& in lib.de Respiratione c. 6. contra Em- tedoclem falso putantem ex animalibus calidissima es Ie aquatia. Hisce argumentis adducti sua re ad tuendam partem negatiuam nonnulli, quos refert, refellitque D. Augustinus libr. 3. de Genesi ad litteram cap.8.k- a. SED huius sententiae salsitas ex indiciis memoriae, suae in Dalaia me- piscibus deprehensa sunt, palam conuincitur. Constat enim, re- m. Psi pisci--- 3- serente Plinio libr. io. Natur. histor.c.7 o. pisces in quibusdam vi- cro ' i in uariis plausu congregari solitos isse ex consuetudine , immo &ζ' rians ad nomen vocatos aduentile in piscinis Caesaris, non consertim solum, sed quosdam priuatim. Quod certe non nisi ex pla Ias, Con. Comm. in parua Nat. B

9쪽

pisces otii pari sunt, sed tu

io IN L I B. ARISTOTELI s

nominumque u pabuli memoria saciebant. Quo etiam pertinet id quod idem Plinius lib. V c. 8. narrat de Delphino,qui quocura que diei tempore inclamatus , puero, quamuis occultus , atque abditus, ex imo aduolabat, pallii sque praebebat astensuro dotium, receptaimque per mare in ludum portabat,ac revehebat.Secundo idem ea ratio persuadet, qui memoria , uti superius diximus, ob id maxime a natura tributa est, ut animantes ad definita loca commodi alicuius gratia se conserant: certum vero est pisces in ea dein speluncas, cademque domi ei lia, statis temporibus sese abdere indeque egre flos eodem rursus commeare. Hanc opinio nem, quae Philosophorum comunis videtur, secutus est D. Thomas l. p.q. 2. art. I .cum D. Augustino loco citato , etsi aliter visum fuit D. Basilio hom. 8 in Genesim. ARGUMENTA vero, quae in contrariam partem adduximus, sic erunt explicanda. ca primum fate iam aquatilia generarim loquendo tam volatilibus quam tetrestribus deteriora esse,ut astruit D.Thomas i. p. q. i. art. i. de quaest. i. artii.Cui rei vel id argumento est,qubd haec pluribus & absolutiotibus organis ad operationes suas obeundas instructa sunt. Secundo, quod sensias habent acutiores,earumque nonnulla disciplinam capiunt,quod piscibus non conuenit. Item quia nobiliorem pro eadi modum vendicant:pissees enim maiori ex parte oua tantum generant, e que impet secta,qiii ginnendi modiis despectior est: Diximus maiori ex parte,quia non totum piscium genus est ovi parum ad est, non animal, sed ouum pariens, elim quidam sint vivi- pari, id est non ovum sed viuum animal parientes, ut pistris,balena, vitulus. Quod testatur D. Basilius hom. 7.in Genesim, Plinius libi. c. 13.& c. s i . Rondeletius lib. . de Piscibus c. s. post Aristotelem tertio de Generatione animalluc. s. de s. quam qua uniuersum piscium gemis eatenus oui parum dici possit, quatenus omnes pisces aut intra se, aut extra, oua pariunt. Ex dictis tamen non necessatio concludit ut omnia, quae in terrestrium, & volatilium generibus

numerantur, excellentiorem naturam, quam aquatilia omnia r-tiri:alioqui muscae & vermes persectiores essent crocodilis, delphinis, balenis. N rc nobis omnino probatur sententia Philonis dum piscium genti usque adeo detrahit, ut eos vix animatium appellatione dignetur, tantumque eis pro sale animam det. Licet enim id verum sit de iis,que mari uis affixa scopulis stabilem sedem habent,& ad stirpium naturam prope accedunt: haud quaquam tamen de uni uersio piscium genere probe dictum haberi debet, ut facit E pe spiciet qui expenderit quae de eorum ingenio. stratagematis, vasticie,& quorundam adumbrata prudentia auctores prodiderunt. Aristoteles lib. 8 de Historia animaliu c. i 3.& lib. 9. c. 37. Plutarchus in lib.de animalium industria. Plinius libr. 9. Natur. hist. D. Palilius oratione 19. de Prouidentia, D. Ambrosius libro quinto,

Hexam.

10쪽

DE MEMORIA ET REM IN Is C. H

Hexam. cap. io. Opianus libr. 3. Rondeletius libro quarto, de pii scibus P. II. A D secundum argumentum dicito nimiam mollitudinis &ε frigoris,exuperantiam impedite concentum primarum qualitatum, Organo memoriae necessarium , atque adeo non posse ii eo V memoriam consistere,verum etsi pisces molli & frigida sint natura, non tamen in iis aded vehemetem esse eiusmodi qualitatum excessum, ut memoriae necessarium temperamentum labefactet.

De organo memoriae sensitio. C A P v T VI.

. OMMvNis Philosophorusententia est, quam tradit D. Nemesius in lib. de Natura hominis c. a 3 & D. Damascenus lib. i. fidei orthodoxae c. ro. D. Thomas in I.d. . q. .art. I .ad 2. M. Albertus in summa de homine, tractatu de memoria, Avicennalibr. 6. Natur. memoriam sensitivam,ut dicemus in lib.de Anima, sedem habere in posteriori parte capitis,quae occipitium vocatur. Id quod multis indiciis comprobant primum quia laesaea parte offenditur memoria,& eo loco percussos rerum capit oblivio. Secundo, quia eius parti, soliditas ob id potissimum videtur procurata inatura, ut tenacius haereant infixae species. Postrem δ, quia cum recordari volumus quasi natura nos docente occipitium scalpimus, ut memorandi vim quodammodo excitemus,& acuamus. Haec tamen de ea memoria intelligi debent, quae species proxime ab imaginatrice facultate sibi commisias reseruat.Nam quς sensus communis thesaurus est, anteriorem cerebri partem occupat.Nisi quis malit unam tantum dari memoriam lensitivam, quae tam rerum sensitarum, quam non sensatarum typos recondat. Cui opinioni proxima argumenta non parum afferunt probabilitatis.

De actu memorandi, se reminiscendi. C A P v T VII.

EMORIAE , seu memoratricis sa cultatis duo sunt actus; unus, qui accepto ὶ potentia nomine memoria vocatur; alter, qui reminiscetia dicitur. Memoria defi- nitur, Philosophis rei antea cognitae, ut cognita est, repetita cognitio: siue regresso ad notionem eius, quod suit ante apprehensu prout apprehensum suit. Etenim siquis eliciat cognitionem rei sibi antea prorsus ignor ,aut rei, quam prius nouit, sed omnino exciderat,non dicetiit recordari, quia non considerat

SEARCH

MENU NAVIGATION