장음표시 사용
21쪽
stanter a Timet: si enim ita esse oporteret remedia ad conciliariadum somnum non capiti, sed cordi applicare , quod , communi
medicae artis praescupio,& consuetudine abhorret. PORR o obstriiunt ut ad somnum sensus eommunis ostia vaporibus potissimum e ventriculo in caput ascendentibus iisdόm que opplentur membranae circa cerebrum & venae, unde de spiritus graues pigri,& torpidi redduntur. Atque hoc inodo externi sensus ligantur,id est, nihil operis moliuntur, nec auditus quicquam audit,nec aspectus videt, nec olfactus odoratur. Quod Dia
Gregorius Nyllenus in libro de Hominis opificio, ea i 3.in huc
fere modum edisserit. Quemadmodam ex terra irrigua vapores ab
imo attrahuntur maxιmei cum Sol radios ealidiores largit, ita in nostri opificiν Flo euenit,cibis intra nos per innatum calorem ebullientibus: cum i vapores natura sursim tendant,fit ut non aliter ac fumus per ipsis membrorum quasi parietum commissuras penetrent, ct insuperiora capiatis evadant. Inde vera ad meatus organorum βημι delati passim sese Pemmiscentsici sensum omnem otiosum reddi necesse est. inv o D ut planius intelligas aduerte cum quis se quieti dat refrigerato mox aliquantulum cerebro otium namque frigiditas comi latur addensati,& c Ocrescere in eo vapores: eo modo, quo halitus coit & in aquam vertitur, tum in operculo ollae ad ignem feruentis,tum iis pyramide seu cuspide valis illius: quod quidam sublimatorium vocant,vulgo alam bicum.Sic igitur exhalatio addensata i terumque inferiorem locum suo pondere capessens abiurat meatus per quos spiritus animales ad externorum sensuum
domicilia effundendi erant. Sed enim istiusmodi obstructio non solum impedit descensum spirituum animalium e cerebro, sed
etia ascentum vitaliti e corde ad idem cerebru , cuius commercij interstitiu,&seriatio quandiu durat, tamdiu somnus perseuerata
Oportet autem praedicta obstructionem haud nimiu pertinacem est e,sed mediocrem,qualis fit vaporibus elatis e succo utili. Nam qui e succo v.g.vltra modum crasso,& mgido excitantii u ligationem sensuum praeter naturam, ac minime salutarem inferunt. CAETERvM A uen-roes 2. Colle a. ra. de Galenus I .de causis Symplomatum cap.vit.& 3.de causis pulsuum cap. 9. arbitrantia r causam somni non prouenire ex evaporatione alimenti, sed
quod ipsa anima reuocet , colligstque in cerebrum spiritus animales ad eorum reparationem: & ad quietem , salutemque animantium. Vnde ex horu placito somnus di finitur impoteκtiast sicum propter naturam Ipiritus retrahentem: suffragat hirque his auiactoribus Avicenna i 3. tract 4rdum inquit somnum esse reditum spirituum ab organis sensuum propter naturam spiritus reum cantem:& Plinius lib. 1o.cap.7 s.ubi ita somnum desilit, Somnus
est animi in medium sese recesim. Qv o D igitur somnus non fiat obstructis meatibus vapore cibi, probant ex eo,quia lassitudo,& suauitas cantus, & tenebrae,
22쪽
& silentium inducunt soporem , cum tamen nullum horum cxhalarionem alimenti contineat. Item quia non quoties a cibis abstinuimus, negat somnum natura, nec quoties eosdem cepimus, somnum largitur : sed saepe accidit, ut exinanito stomacho dormiamus : pleno vigilemus. Postremo quia cum natura tantum momenti ad tuendam vitam in somno posuerit, non debuit munus hoc & vici Isitudinem vigilandi committere sortuitet alimenti exhalationi,sed potius,inquit Auemroes, alicui certae facultati totius animalis rectrici, quae mole prudentis patris similias uniuersi corporis quasi domus communem curam gerat,& pro temporum opportunitate nunc animales spiritus retro agat, & condat, nunc promat,effundatque in sensuum officinas, & arbitrari j
NIHILO Mi Nus asserendum est cum Aristotele hoc libro DUEM, Vcap. I. de 2.de Pars .animal .cap. 7. somnum induci evaporatione, A de obstructione meatuum, per quos spiritus animales excur- runt : sunt enim huius rei non obscura argumcnta. Primum
quia ideo quaedam edulia & potiones, ut lactucae, bu glosae, flores nypheae, amygdala dulcia,dactyli,seu palmulae, mandragora, papauer, lac, vinum, aliaque eiusmodi somnisera dicuntur, qudd ἀμη se nuplurimum vaporem furtum efferunt de humenti suauique halitu cerebrum irrigant.Secundo,quia iccirco infantes , & phlegmatici somniculosi sunt,senes vero, de melancholici peruigiles, quia illi humore sumeo hi siccitate abundant. Tertio, quia multi ob
inediam insomnes noctes traducunt :& e contrario post cibum facile somnum ineunt, id vero non nisi, quia vapores suppedi- tat cibi copia,negat inopia. Non videtur tamen inticiandum con currere simul ad inducendum soporem reuocationem spirituum ad cerebrum : si enim per solam viarum obstructionem illorum communicatio imperetur,non tanta suauitate, sed quasi per vim somnus adueniret obsistentibus ad ostia sensus communis,& conantibus, qua data porta, erumpere more suo spiritibus. Vt vero quomodo talis reuocatio fieri possit intelligas, aduerte spiritus vitales e corde , & animales e cerebro dispensari opera virtutum expultricium,&atir hentium t nec enim aliter huc illucri-te,ac rect promouerentur saltem dum E cerebro desiliunt, namaseendentes leuitas incitat. quia scilicet virtus expultrix emittite corde,& cerebro praedictos spiritus ad vitales & animales sunctiones obeundas, similiterque virtus attrahens membris, defensoriis insita eosdem ad se prolectat: sicque ipsum cor spiritus, quos in membra diffuderat , si urgeat necessitas , iterum per attractoriam vim ad se colligit, ut in vehementi trepidationein mentis ditiquio inde est enim artuum tremor, 3c oris pallor deserente videlicet extimas partes calore, de spirituum ministerio,ac vehiculo in praecordia abeunte. Sane hoc modo potest virtus attractoria cerebro incidens, ad conciliandu seiunum, naturali
23쪽
tiirali instinctu, spiritus animales introrsum reuocare, siue apud se retinere. Atque ita causa soporem inuehens non videtur sola meatuum obturatio, sed spirituum detentio,seu reductio. Quam duplicem somni causam constituit praeter alios Fracastorius. lib. 1.de intellect. Alensis quoque. I.part.quaestion. 8 Mnemb. 3. inter alias somni causas numerat reuocationem caloris, siue spirituum a Galeno positam. i i a
sunt. Arru. ARGv MENTA Vero,quae meatuum obturationem a causis
somnum in ducentibus omnino remouere videbantur, sicilem hibent explicatum.Ad primum dicendum ea, quae animam couligunt,& a sensuum distractione abducunt, qualia sunt,quae in argumento recensentur,magnopere somnum iuuare, quia applic tio sensuum remissa, & ad pauca se porrigens, ut minori conatu spiritus euocat, ita facilius patitur eos intus reuocari, detinerive 5: vias,quibiis spiritus soras traiiciunt, occludi. Ad secundum,si ventriculus, aliae partes , e quibus vapores in cerebrum feruntur,ita inanes sint, ut nihil omnino exhalent, peruigilium dari, non soporem. Pleno autem stomacho interdum non capi sem-num,& sit opportuna hora captetur, quia subsunt impedimenta, quae vel in ventriculo evaporationem, vel in cerebro vaporum concretionem inhibent A D tertium, si natura animantium vitam ex alimenti haustu dependentem feeit,quid mirum si eandem ex alimenti evaporatione dependere voluerit λ praesertim cum talis evaporatio post haustum cibum nisi quid obstet necessario consequatur. De virtute Q v o D autem ultimo praedicat Commentator de sua illa vic- refrace ς' - tute remice commentitium est, si aliam ad spiritus administran-
'' dos facultatem ponat s ut re vera ponit in praeter attrahendi de expellendi vires quas diximus. Sed hac de re I. de ortu & interitu plura.
Fimiis causi somni, i multiplex militis modoratus sit commoda se immoderatus. C A P v T II I.
G 1 M v s de causis somnum inducentibus, proximum est ut de eius fine disseramus.Finis, ob quem
Somni eneσ- libro de Anima,cap.4 3. hisce Verbis Soninus est recreator corporum,m- π aridi redintegrator virium probator valetudinum, Dacator operum medicus
' - ludibrumaeui legitime fruendo dies cedit rox legem acit, a rem rerum
N i M i R v M dum somni tempore sensus externi vacationem quandam
natura somnum instituit, fiunt,commoda,quae illius
beneficio animalibus obueniunt.Haec quam multa sint silmmatim complexus est Tertullianus in suo
24쪽
quandam, seriarum vice, impetrant; collecta ad internas functiones anima, & auocato intus calore vis cerebri animalium spirituum dispendia resarcit; vitalis potentia in laeuo cordis sinu spiritus vitales exactius elaborat; saeuitas naturalis in alimenti decoctionem impensus incumbit, caeteraq; suarum partium munia expeditius absoluit. V T i Qv L somni & vigiliae reciprocatione, vitae salutiq; animantium mirifice natura consuluit. Non solum quia isthaec vici Lstudo, ut in caeteris fere naturae rebus , iucunda esst , ut Tertullianus in lib. de Pallio,& Seneca in lib.de Tranquillitate vitae c. I s. luculente ostendunt, sed quia eius beneficio apta corporis constitutio seruatur, viresq; instaurantur, & reficiuntur, debent tamen haec duo pet alternas vices,mutuo attemperari. Namque inprimis vigilia, si modum excedit, magnam asscrt corpori noxam, ut probat experientia, docetque Hippocrates lib. 2. Aphor. 3. quandoquidem immodicae vigiliae, & intempestiuae lucubrationes spiritus exhauriunt, consumpto vitali lucco maciem inuehunt, cruditates pariunt, vites labefactant, sensuum functiones debilitant, ac nonnunquam etiam nimia siccitate delirium & infiniam,& denique mortem afferunt. Qua de re consulendus Galenus comm . r. ad primum Porrhetici, text. 29.& lib. . Aphoricco m. i 8. 5 lib. 7. Meth. med. & 3. de sanitate tuenda. Si Mi L 1TxR somnus nisi moderatus sit, & tempestiue adhibeatur , non parum officit valet udini,ut monet Hippocrates a. Aphor. 3.3c Auen roes 6. Colliget cap. . laXat enim membra, calorem natiuum hebetat; grauat caput, stupidos, socordes,obliuiosos, ad vitia procliues reddit, atque ad subeundos labores, resq; libero homine dignas siuscipiendas, pigros,& inutiles. Maxime vero somnus immodicus indigna res eth iis, qui se bonarum attium studiis dediderunt, tum quiae non iacet in molli lecto sapientia; tam quia non decet sapientiae amatores meliorem vitae partem, quae in vigilia consistit, mortis imagine commutare, & vitam, quae homini tam breuis contigit, breuiorem reddere. P R AE a v I T certe vigilandi exemplum Philosophis eorum princeps Aristoteles, qui, teste Laertio in eius vita, cum se adquiescendum componeret solitus erat aeneam sphaeram tenere in manu, pelui subiecta, eo consilio, ut cum dormientis manu excussum pondus in subditum vas aeneum decidi siet, sono illius excitatus studium repeteret. Sed quid mirum fecisse id Philosophum , cum simile quid passio obseruet gruum Respublica, viscripsit Plinius libro io. Naturalis historiae cap. 23.& Plutarchus
in libro de animalium industria. Dum enim caeterae capite subter alam condito quieti, somnoque indulgent, unaquaeq; earum per vices nocturnis temporibus excubias agit lapillum pede sustinens , qui laxatus somno , & decidens indiligentiam
25쪽
I L L v D hic adiicimus, clim salubris somni ratio multis constet rebus,nihil ad id tantopere curandum, quam ut temporis ratio habeatur. Est autem aptissimum somno tempus nocturnum, propterea quod ipsum ii octius lentium quietem aduocat, & cir- consu si aeris frigiditate innatus calor sacilius sese colligit, & ad somnus alit, interiora reuocat,cum somnus,ut A ristoteles cap. 3. huius libri aD risto et ' serit, anti peristas s quaedam sit naturae conueniens. Nec inscite Naso poeta lib. trans sermationum ii. regiam semno aedificauit prope Cimmerios,quorum regioni fingitur nox atra perpetud incubare ; reserente Tullio A. Tuscul. quaestionum,& Strabone lib. I. Geographiae. Itaque recte Seneca lib. La. Epist. epistola r23. eos reprehcndit,qui ut quidam in eadem urbe Antipodes noctestis Oia. Vigilant, dies dormiunt, quos appellat lychnobios, id est lucet-
Lucernariam nutos, aitq; eiusta odi homines contra naturam viuere. Quod
Viram factitasse Heliogabalum Romanum Imperatorem testatur L - pridius in eius vita.
Euod somnus omnibus animalibus competat se num a b eo, an a vigilia vitam austicemur. C A P V T IV.
ONvENi RE autem Gmnum omnibus animantibus persuadet tum communis eius necessitas,tum authoritas Philosophi hoc in lib. cap. 2. &q. de Histor. anim. cap. io. idem allerit. Ac de aquatilibus id confirmat Plinius lib. io. Natur. historiae cap. 71. quia ipsa etiam quiete cernutur placida, seu soporata, neque aliud, quam caudas mouentia, & ad tumultum aliquem expauentia. De thynnis id confidentius affirmatur , quia iuxta ripas dormiunt ; itemq; de balenis, & delphinis, qui stertentes etiam audiuntur. Scribit Plutarchus in lib. de Animalium industria , cum Delphinus sine motue ite non valeat; sest enim, inquit, i , idem vita, moti situ sinis, ubi semiro indulgere vult, subleuare in summam aquam sese, ac supinum corpus demittere per maris alta, aestuq; deferri, tantisper dum in vada impingat, ubi excusso Amno, ronchoque edito ad summum rursus meat, ac pronus labitur motu ad quietem miris fice composito. Ponno docet Aristoteles lib. s.de Generat. animalium cap. r. hominem primae aetatis ingressu plusquam caeteros animantes seiuno deditum cine. Namque intra parentis viscera, totum sere tempus dormiendo consumit: si mihi corque a principio , cum in lucem prodiit partem maiorem temporis ita degit. Cuius rei causam este ait, quia imperfectissimus omnium persectarum partium exoritur, & incremento partis superioris exuperat, atque adeo vaporibus in capite astiuit. Habet autem pro magnitudine
26쪽
sui corporis maius cerebrum, quὶm caetera animantia ut liberius ct absolutius in eo perficiantur internorum sensuum operationes , quae ad intelligendi munus obeundum necessariae sunt, ut alibi dister uimus. Qv AE R I solet utrumne homines a somno,an potius a vigilia vitam ordiantur Quod a somno,argumentum est, quia natura non nisi gradatim, ac per medium ab uno extremo ad aliud peruenire consueuit: somnus aurem vivendi, ac non vivendi interliminium est, ita ut qui dormit neque omnino vivere, neque non
vivere videatur: si quidem vivitur potissimum vigilia propter sensum. Huic dubitationi occurrendum est, cum non dicatur proprie somnus, nisi a quo quis expergisci potest, ut Aristoteles loco, quem paulli ante indicauimus,& hoc in lib. cap. . docet &infantes intra matrum viscera ptimis diebus propter humi litatis assi uentiam organi imperfectionem , sensuumque hebetudi- .nem , expergisci nequeant, non dici eos propriὰ tunc dormire. . proindeque hominis vitam nec a vigilia, nec , somno proprie accepto inchoari , sed . torpore illo, per quem ad vigiliam quasi per medium transit.
Non fuisse a satu innocentiae allegandumsomnum. C A P V T V.
L L v d scitu dignum,an A damus, eiusque posteri
in statu innocentiae somnum capturi essent. Nonnulli, quoru meminit D.Thomas in a. d. I s . q. I. arr.3 .negat qinbus ea ratio adstipulatur, quod somnus docete Arist. hoc in lib.c. 1 anstitutus a natura sit, adquietem viriumque reparationem, homines autem felici illo statu nec laborem , nec dispendia ulla sensissent. Nec obstat quod sacrae paginς aut horitas Geneseos a. asserit immissiim fuisse Adamo soporem , cum ab eius latere diuulsa est costa ad corpus Euae exaedificandum. Non inquam,obstat, quia sopor ille Ecstasis potius suit,quam somnus,ut assim at D. Augustinus s. de Genesi c. D. AMI A is Quod ex eo etiam planum videtur, quia tunc Adamus secretio te caelestis numinis assa tu incarnationis mysteria cognouit. Quod utique significauit illis verbis, Hoc nunc es de ossibin meu sic enim ea interpretatus est D. Paulus ad Epheseos 3. cum dixit, sacramentum b c magnum e loe. VERvM D.Thomas loco citato probabilius censet, & in a. p quaest. 94.art. .& quaest. 9 r. art. 3. diserte affirmat , & quidem merit b, etiam in statu innocentiae fuisse dandum somno locum, non et,qui ex lassitudine, aut morbo oriretur : is enim defectum argueret, sed quem duntaxat pura, & suauis alimenti vaporatio alliceret. Est enim haec genuina , & naturalis affectio ad totius. D a.
27쪽
animantis persectionem attinens. Itaque licet somnus in nostra hac mortali vita comparetur, obserui atque ad vitium iacturam resarciendam; in illa tamen felicitate, in qua homines multis diuinis mulieribus supra naturae conditionem seuerentur, ad solam oblectationem & lynceram voluptatem obdormiscerent , cum vellent. Nec concreti vaporis colluuio caput degrauaret, sed moderata purioris halitus copia ad quietem, hoc est,ad exiernarum functionum cestationem ineundam blande inuitaret, ae delini-
reci igitur sopor ille primi parentis re vera somnus fuit , ut est
communis Patrum, aliorumque auctorum interpretatio. Vnde& D. Thomas ex eo loco Geneseos colligit I. p. quaest. 97. art. 2.
Adamum in statu innocentiae dormiisse idque indicant verba illa,immisit Deus soporem. Vbi vox Hebraea,tardemach,non quemlibet somnum , sed grauem significat: pro qua vertit Aquila κατα .ορὰν , quasi totius vigiliae lapiuna, Symmachus μακρὸν, id est Orofundunt somnum. Fuit tamen is somnus a Deo iniectus : & quia in eo mens Adanai supra naturae consuetudinem , modumque ad diuinorum my steriorum contemplationem evecta est,Ecstasis sina ui fuit.
uomodo animal expergiscatur,o a somno cessit. C A P V T VI.
VPLICITER celsat animal P sonano. Videlicet
aut sponte sua tuncque proprie dicitur expergisci:
aut aliena vi,& interpellatione. Prior cestatio tunc datur,ut explicat Themistius hoc loco cap. 23. suae paraphrasis,ex doctrina Aristotelis in extremo huius libri. cap. cum primum absoluta & profligata concoctio est, cumque intimus calor, qui ambientis frigoris metu in angustum se contulerat, tandem victis difficultatibus , & superior factus elatebra emicat, quod no ante accidit, quam sanguinem faeculent um,& turbidum a puro disere uerit,est enim tenui is mus , qui in caput mittitur,admodum vero crassus, qui inferioribus partibus mandat tir. Igitur quandiu sanguinis ex cibo indiscretus est, sopor insusus durat, nec ante cessat, quam syncerus ad superas partes, ad inseriotes autem crassior euadat, quod cum factum est,animalia, quassi onere, quod cibis afferebatur,depulse,excitantur & vellicantur e somno.
ITA QI E huius sententiae summa est, tunc expergisci animal cum decoctio vi naturalis caloris,qui se ad id colligerat, peracta est, tunc enim calor, & spiritus robustiores effecti ad externa organa diffunduntur. Quod intelli endum est de celebri, & maxime naturae conuenienti expergetactione, ut aduertit hoc loco Buridanus quaest. 6. Contigit enim non raro expergisci animal etiam
28쪽
etiam sirin te sua ob alias causas ante peractam coctionem imo &interdum, cum non praecessit propria alimenti decoctio , ut cum excitatus fuit vapor ex recrementulis humoribus, qui ventriculo insidebant. Verum enim uero uniuersalior & communis causa, ob quam expergiscunt ut animantia, est, quia panduntur meatus, per quos spiritus animales transmeant, panduntur autem ordinarie, lianimal recte, ac probe se habeat, postquam vapores,qui eos Occludebant,calore cerebri consumpti sunt. Quo D vero attinet ad eam cessationem a somno, quae exterius pr, curatur, ut cum quis alium clamando excitat, dubitarit
quis quonam pacto id fieri possit. Nec enim qui ita somnum rumpit aliter excitatur, quam clamoris perceptione, non apparet autem quomodo clamorem percipiat, cum audiendi ossicina destituta sit influxu celebri,& spiritibus, quorum ministerio sensiones perficiuntur. Respondemus tamen cum Buridano , Thoma a Vega in suis commentariis super tertium Galeni de locis affectis,& Vallesio lib. . Controueis medicarum, Philosophicarum , & Fracastorio libro x. de Intellectione, instrumenta externorum sensuum in dormientibus non omnino priuari influxu cerebri, nee ita deseri , spiritibus animalibus, ut non eis aliqui suppetant, quorum opera saltem vehementia sensibilia percipere valeat. Itaque cum quis dormientem inclamat, anima appulsu soni & auditoriae imaginis stimulata ad audiendi actam concurrit , somnumque dignoscit primo quidem obscure, & quasi per Vmbram, mox clarius ae distinctius, subindόque expultrici vi eo- natum faciens maiorem immittit spirituum copiam quorum irruptione sensus communis aditus, viaeque ad sensoria, pariter reserantur atque ita qui antea consopitus erat,euigilat. Sunt tamen nonnulli, qui aegre a somno excitati consueuerunt, ita ut etiam ulisti vix sibi reddantur, cuius rei causa est,quia pauciores, vel ebetiores spiritus in organis sensuum retinent,aut obstructiores
Deit qui dormientes obambulant. C A P V T VII.
I R c A eos vero, qui sopore affecti e lecto surgunt,& hue illueraberrant; quaeret aliquis num simpliciter experrecti dici debeant, an dormientes. Cum enim sui compotes non sint, dormire utique videntur. E contrario tamen quod non dormiant suadet ea ratio: quia si ij virtuti motrici musculis insidenti, animales spiritus e cerebro communicant ad membrorum motum exercendum: cur non etiam eosdem spiritus organis sensuum impertient ad sua obiecta dignoscenda ὶ Atque ita versabuntur pet id
29쪽
tempus sensus externi in opere,& vigilia. H V i V s C E controuersiae dilutio haec sit: cum ad somnurn requiratur omnium sensuum ligatio, & ad vigiliam sessiciat vel Vnius solutio, ut a nobis ante declaratum fuit, censendum erit, iis, qui praedicto modo e lecto surgunt non simpliciter ineste somnum , sed modum quendam somni imperfectum , & quasi
dimidiatum , quandoquidem non est negandum eos tactu & si obscuro, uti. dum terram pulsant, dum se vestiunt, dum forest indunt,dum arma corripiunt aliique faciunt eiusmodi quς non sine aliqua tactilium perceptione exhibentur. Neque resert quod interim sui compotes non fiat, ad usuili namque rationis requiritur internorum sensuum solutio quae tamen non arguitur ex eo , quod aliqua externa facultas euigilet, & in opere versetur. Cauia vero , cur ij , qui dormientes ambulant, & si nullo sensu externo petsecte viantur, nihilominus actum virtutis motricis gnauiter perfecteque exerceant saepe enim longa spatia haud aliter, quam vigilantes conficiunt,& ut caetera huius rei omittamus exempla , narrat Galenus a. lib. de Motu musculorum cap. q. aliquando se integrum fere stadium dormiendo peregii leὶ causa inquam , est quia, ut Vega in Galeni de locis affectis animaduertit, Via per quam cerebri secultas ad motum pectoris & a ctuum influit, alia est & laxior, quam ea, per quam in sensuum externorum ossicinas illabitur. Quo fit,ut non aequaliter potentia motiua; & sensitiva exterior , si iis functionibus somno imp diatur, praesertim cum imaginatio, quae appetitum ad motionem excitat, saepe in dormientibus sortior, ac vehementior sis,ut pote, cui nunc ratio non obsistat. DV o praeterea aduertenda hic sunt. Alterum,ui in loco motricem in iis, qui dormiunt, non sellim tune , cum obambulant operari, sed etiam cum decumbunt, haud omnino ossicio suo deesse,ut affirmat Galenus lib. a. de motu musculorum: quand quidem & tunc loquuntur & paritum aliquod corpus , flexis digitis prehensum seruant: & inferiorem maxillam discedere a superiori non sinuntini stadmodum defessi,ac torpidi sint:& aerem reciprocando attrahunt,reuocantq; quae omnia non nisi ministeri O,atq; Opera memori et virtutis exhibentur. Alterum, id quod diaximus superius,eos,qui inter dormiendum ambulant,v ti sensu tactus, non ita accipiendum, quasi interdum non aliquo alio sensa pariter uti soleant, cit Aristoteles s. de generatione animaliu c. I. eisdem videndi actionem tribuat: cu item it,qui inter dormiedum loquuntur, de ad interrogata respondent, audiendi sensu utantur. Nostra igitur sentetia est,semper eos aliqao tactu vit,licet obscvro,utcunque circa aliorum sensuum stinctiones sese habeat. Sun: autem magna ex parte huiusmodi ambulones, suopte ingenio ii . quieti, agiles & multis se negotiis immiscentes , quos ardetiones vocat. V nde ex nativa sensuum vivari tate cursitatio illa exorituru
30쪽
DE SOMNO, ET VIGILIA. 3Quid cause esse videatur, cur galli sato noctis tempore
expergesiant, ct canant. C A P V T VIII.
V A M habet in philosophia consideratione alitum' gallorum definitis intempestae noctis spatiis exper-
. rectio cum cantu. Hos in Plinius lib. io. Naturalis historiae cap. 1 i. excitandis in opera mortalib. rumpendoque somno naturam genuisse. Norunt, inquit,
sidera & ternas interdiu horas cantu distinguunt. Cum Sole eunt cubitum quartaque castrensi vigilia ad curas , laboremque reuocant. Nec Solis ortum incautis patiuntur obrepere, die inque venientem nuntiant cantu , ipsum verd cantum plausu laterum. Assirmat tamen idem Plinius lib. 19.cap. . si eorum collo circulusὰ sarmentis addatur non canere: cuius rei fides penes auctorem maneat. Licet vero id quod asserit de distinctione temporis ex gallinacei cantu per ternas horas fictiliu sit,ut experimento comprobatum elle docet Scaliger Exercitatione 23 9. in Cardanum. Nihilominus quid causae sit cur gallinaceus circa noctis medium canat, quod verum esse nemo ignorat, id inquam a multas quaesitum, a nullo forta illa hactenus inuentum. Omit sis aliorum placitis , quae videre est apud Scaligerum loco citato , Caelium lib. 16. Antiq. lectio. cap. is. Duae sunt hac de re celebriores sententiae. Vna Democriti ut refert Tullius lib. a. de Natura Deorum, aientis excitari tunc gallum de canere quod quiete satiatus sit, ac mirifice recreatus depulsis de pectore de in omne corpus distributo cibo. Altera existimantium gallum esse auem Solarem, in eumque peculiarit et Solem influere potissimum cum poli noctis medium ad nostium Orientem vergere incipit, idq; in causa cile, cur tunc gallus experrectus canat, quali planetae suo congratulatus. Ex his duabus opinionibus, & si prima ad veritatem proprius accedat; neutra tamen omnino satisfacit. Non prima, quia
non explicat cur caeterae cantatrices aues non eodem lcmpore excitentur Je canant: non secunda, tum quia libere consuetit ad c testem influxum; tum qu dd saepe galli ante mediam noctem cantum edunt ; saepe multo post. Dicendum videtur, ut singulis animantium speciebus conuenit peculiaris instinctus & inclinatio orta a certis qualitatibus 8c temperie unicuique speciei propria; ita gallinaceo ex vi natiui sui temperamenti quod praecalidum est ac facile cibos digerit competere, ut ei ordinarie circiter mediam noctem soluantur sensus; eodemque tempore eidem a proprio phantasiae instinctu cantum,& alarum plausiam imperari; atque hanc esse tum expergefactionis, tum cantus causam. Quare nihil mirum si non idem accidat caeteris auibus, cum non omnes codem temperamento ,& instinctu praeditae sint.
