장음표시 사용
11쪽
H i s T 'BE L c. LIB. I. 3principium narrandi facturo,pauca explanare convenit de statu reipublicae. Nam & exteris me scribere memini,qui aliis, atque aliis con ditionibus regnantur.
Belgica omnis longe, latύque, per Gallias, Germaniamque diffunditur. Cujus non una gens; sed propriis nationibus, provinciis, nominibusque discreta, in commune Belgae vocantur , aut inferioris Germaniae populi. Olim in singulis provinciis imperium fecerant. Imperium dominicum ; inde regium, hoc est ; legitimum ; quoad vim domina tionis privilegiis frangendo in semiam principatus concessit. Sumina imperii penes snguloS , quos nascendi sors , & promistita 1uccesso non aura popularis , vel ambitio rebus praeposuit. Licentia principum stipra leges. post insanis castigata privilegiis,
multorum motuum causam dedit. nu quam satis concordi potentia, quae ad unum, vel plures, aut omnes tota non pertinet. Insurgentibus enim principibus, populus contra niti coepit; non passiis vim dominorum intendi, quorum jugum jam eXuere coeperat. Brevique ostendit, nullum maius esse privilegium, quam carere omni privilegio, cujus umbra' publica tranquillitas saepe illuditur. Sed haec ipsa Principes ab initio benignius indulserant, ut immunitatis dulcedine animarent multitudinem ad opificia, dc exterarum A a gen-
12쪽
NIco LAIBVRGVNDΙatium commercia. elicerent. Nec fefellit. c moderatio dominationis magnum quO-que incrementum dedit. Quippe ibi populusin divitiae, ubi & libertas. in tantum brevi potentia crevit,ut etiam formidolosa haberetur Principibus suis, nec iisdem artibus quibus erat elata, deprimi posset. Post multos deinde per ordinem successionis dominos, universa Belgarum sceptra in Burgundicam gentem felicitas transtulit,nuptiis,pactis, sec- cessione, & fortuna ad omnia prodiga. tunc cum sub uno spiritu, unoque rectore, ad terrorem Europae circumferrentur Belgica signa, statim quoque popularis licentia cessit, magnitudine potentiae debilitata, & timore compulsa ad reverentiam obsequii. simul ad imaginem regni adunatae provinciae, in unum
quali reipublicae corpus formamque coaluere. Status autem habitusque talis erat. Porro titulo alio,atque ali omnes tamen unius nutum intuebantur. Penes eundem pacis, bellique arbitrium, dcadministratio erat. Militiae nomina dabant, non lecti, aut jussi: sed voluntarii.Namque populus olim ad pacem mitigatus, stipendiorum collatione Vacationem redemerat. Laetis Principibus,&augmentum potestatis libenter retinentibus.quippe sordida adulatione exoluti,nec alibidine,vel ingenio plebis pendentes, vim armorum, hoc est; materiam facemq; seditionum turbidae multitudi-
13쪽
titudinis audaciae eripuerant. Subsidia dc tributa ordinibus imperabantur, non promiscuo jure veluti in silutis regnis: sed consensu civium , hoc unum ex imagineo libertatis retinentium, ut peteretur, quoci negari jure non potest necessitatem aestimantibus. Ordines autem constituebant delegati cujusique provinciae,quos ex ecclesiasticis, nobilitate dc civitatibus suffragia elegerant. AErario principis senatus praeerat. Finantiarum nomine designabatur. quem duo praesides vulgo capita nominantur cum therauratio & pr fectis aliquot constituunt. patrimonium, &domesti cas principis opes, simul & ingentia tributa curabat. Judicia magistratibus permissa. -- cubi tamen Iustitia gemeret, provocatio placuit ad supremas curias provinciarum. Vnde ad Mechliniense tribunal a plerisque recurriatur. Gentis proceresprovinciis praeerant, gu bernaculis urbium admovebantur, legionibus imperabant, populum in obsequio principis; & subinde principem in metu tenebant benevolentia populi diuturnitate victa. W-norum gentium nobilitas per urbes sparsa,atque diffusa cum plebe magistratus implere, suae quisque patriae operam dare, praesidio eLse,incrementum quaerere. Populus suis vivebat legibus , pace adultus, commerciis po tens,obsequium principi, inter libertatem, Mservitutem. Caeterum Carolo Caesare in to
14쪽
6 NICOLA IBvRGUNDI gliriua abstracto , tantum imperium a Maria lsorore videbatur apte regi non posse, quam si
cum multis communicaret consilium. Senatum igitur excitat, qui de statu rerum,hoc est; de bello, pace,foederibus Principum,p sidiisque& munitionibus deliberaret, &ob id Concilium Status appellavit. Proceres gentium ut plurimum citra numerum assumebantur. proceres, quod commilitio Cassaris assileti, tamen procul illo agente ab administratione non exclusi, absentiam & desiderium principis per speciem fallerent. gen
tium Vero , ne peregrinorum odia sn seditionem rumperent. an quod imperia patientius popul9s ferat, quae a suis proficiscunturpHuic Concilio Princeps p erat , aut Guber- . natori Rebus quoque civilibus curiam ape ruit. Plaesidem ei imposuit. Concilium Sanctius, aut Privatum nominavit. Privatum e uim cum Principe expendit arcana imperii. Allud Graecos olim apocleti vocabantur. Per hos provinciarum, urbiumque querelae , at
que discordiae plerumque dirimuntur, diplomata edicta, dcrescripta,abolitiones quoque.& indulgentias, ut & alia quaHam suprema in .pelgio Concilia expediunt, atque Omnia ea quae supra loges,cura tamen injuriam pri ceps potest. Nec ea potentium dignitas fuit. sine cespectu generis , sine cura ambitionis, duodecim primo assumpti sunt, quos fama,
15쪽
Η I s T. BQ G. LI B. I. I& virtus , legumque studium supra vulgus
evexerat. nunc pro regnantium arbitrio numerus constat. Interjedio Caesar tempore provinciarum habenas in filium transtulit, onustus senectute, aegroque corpore,& sessus longa potentia. Philippus ergo inter initix imperii, Vim omnem principatus ad se revocavit. salutati more potentiam repetenS, qua subinde proceres assuetudine imperandi ix navis dominis totam eripiunt. Bellum ad versus Gallos supererat, assiduos hostes, & ut ita dicam prope hereditarios.sed quo interim Vacuum foret de pace agere, annorum quinque inducias condixit. Quas paullo post Gallus ειψε ,& manifestius quam ut a scelere excusari possit. Ingenio velox, poenitentia mobilis, ad pacem , ad bellum perinde subitus. Et nunquam postea aperto Marte , nisi infeliciter dimicavit. scires cine esse Deo utitionem. Sed mutuis vulneribus fatigati,cum uterque sibi confideret . neuter se geretur ad tranquillitatem respexere; ultimum semper lassis , vel exhaustis refugium. Hinc a pace mihi initium historiae. sine amore, sine odio partium. quibus hactenus vitiis maxime laboratum est. Multi sterilitate litterarum , plerique institia genii tam regionis, quam populi & reipublicae ; plures tamen religionibus vel insensi nimis, vel nitriis obnoxii. Mihi sacrorum cultus, quem a majO-
16쪽
8 NI cro LAI BVRGVNDIribus accepi, non adimet libertatem , quam felicitas temporum promiscuam fecit. luia. Gallus ergo praesentium rerum fastidiumor ab conceperat Laeto amoribus, venustisque stu .. , . diis ingenio, & horum loco adversa fortuna armorum statim taedium fecit,&pacem quam bellum malebat. Similis querulo, quod tam frigide a Paulo Pontifice exceptus fuerat cum
Guisio exercitus. Nec eundem videbat in bellum instruetiim, cujus impulsu causaque, pa cem ruperat. E t suae dubio Pontificis cervicibus vires Hispanorum graves erant: at si frangerentur, Gallorum mores suspecti. Proinde ut fertur non cauta , non studiis parti
um ; sed nec amori reipublicae bellum dedetarat. contentus inter se commisisse reges, ut utroque lassato,& ad pacem respiciente, Etruriam ipse, tanquam adhuc incertae possessionis sibi aufer . Et hinc promissa extrahere coeperat; satis gnarus, non bello magis, quam mora belli Gallos consumi , qui victoriam
Omnem in impetu constituunt, cujus statim obliviscuntur, ubi in externos exundant. ει inde Gallis tam ingentes conatus in Italiam1-stra expertis,postremae duae clades cum inteT', necione nobilitatis,de supercilio eorum muti tum detraxerant. Sed praecipuus concordiae auctor Annas Monim orancius, Magister equitum,seu Franciae Conestabilis, regii exercitus praetor. Sancto-Quintino praelio in Belga
17쪽
HIs T. OEL G. LIB. I. 9Belgarum manus venerat. dein convento .
pretio remissus,spem,& fiduciam pacis,quam captivus fecerat, liber non abjecit. Huic uni
viro bellum adversiis Philippum semper dis. silicuit. selus omnium suaserat, Regi, ne sera ἀem Gallis repeteret Italiam, equites se transituros Alpes,ut pedites inde reverterentur es firmans. Nec econtra Philippus abhorrebat a concordia. ingenio ad tranquilla promptiore , & alienis magis armis , quam pro pria voluntate , ad bellum compulsus. Nam& Carolum patrem extinctum accipiens, animum cogitationemque ad Hispaniam appulerat. Et hinc proclivior ad tranquillitatem temporum , cujus ante desiderium conceperat. Sed in pari Regum voto, nemo erat qui prior loqui vellet. Pudebat
confessione propriae infirmitatis victorem hostem facere. Inerat magnus utrique animus. & accessione Italicarum virium , par jam victori victus exercitus. Cunctantibus ergo publicam calamitatem extinguere privata verecundia , Christierna Lotharino vidua concordiae mentionem injecit. Prudens , & virilis animi mulier. Alteri regum sanguine , alteri per conjunctionem filii annem erat. ac tum quidem per finitimorum rabiem exposita injuriis, haut aegrὰ e pugnavit , ut consentirent in colloquium. Actumque ut circa Idus Octob. Cericam-
18쪽
' pum convenirent. Coenobium est Cisteriaciensis Ordinis, inter terminos utriusque regni. Cardinalis Lotharingus, Ioannes MO vellerius Aurelianensium episcopus, Annas Monim orantius Conestabilis, Iacobus Albo Sancto-andreae, tribunus militum sive ut dicunt Mareschalus, & Claudius Albaspinaeus Secretarius, ab Henrico rege praemissi.& ut cupidiores pacis viderentur, Philippi caduceatores paullo diutius exspectavere. AΡhilippo autem hi succedebant , Antonius Perenottus Granvellanus Atrebatensium episcopus , Ferdinandus Alvares a Toledo, dux Albanus , Guillelmus Nassovius princeps, Ruygomes de Sylva Melitae comes , &Vtricus Viglius ab Ayta Suichemus praeses Privati Consilij. Ante omnia caduceatoribus placuit*dimitti utrimque exercitus. ne
proximus armorum strepitus , tam salutare turbaret commercium. At ne tunc quoque
dilationem Gallus fecit. equitibus domum remissis, pedites in praesidia distribuit. curam
deducendorum Germanorum Nivernio tradidit. Nam & Philippus jam in Atrebatibus
exercitum dis luebat. Magna pro Saba u-clia contentio fuit. Gallus per successionem aviae ad se trahens, & quod omni iure potentius est,praemio victoriae retinebat. Multum ex adverso Thoma Langusco Stropianae cormite , ae Praeside Astens1 pro Phileberto ni
19쪽
HIs T. BELO. LIB. I. Hientibus ; non armis in hoc contendendum esse ;, sed forum ex more, legesque respicerent. Nec displicuit Gallis resumere cognistionem. allonge aliud poscebatur, ut paucis civitatibus pignori relictis, sua Phileberto restitueretur possessio. Sed hoc ipsum a Gallis contumaciter negabatur. Nec aliter quam in gratiam Margaretae sbroris Henrici Regis Philebertus postea obtinuit, quam se in uxorem ducturum spopondit. Tota igitur concordiar moles circa Caletum fuit. urbem in Gallico littore positam, multis aetatibus Angli insederant.quq longa possessio effecit, ut veluti suam constantius vindicarent. Gliscebat inter partes certamen, & neuter re
missurus aliquid videbatur de pertinacia: cum Philippus,& ipse de pace desperans,Comitem Feriae dimisit in Angliam, ad percunctandam uxorem Mariam,an mercari pacem vellet,quq sine damno ejus componi non posset: si bellum haberet in animo , nuptiis Elisabethae sororis in spem successionis regni sui Sabau dum adoptaret, ad quem jam potissimum detrimen tu omne armorum perveniat. Sed medio tempore Maria decessit.cujus mors colloquium foederis in tempus dissolvit. Elisabetha ero sceptrum adepta,& semper per dissimu lationem dubia tanquam alicui nuptura, pri naum externis , deinde & domesticis,postea omnibus imposuit. seque & regnum hac arte
20쪽
H Nico LAIB RGUNDI egregie tutata, ubi invidiam superatam vidit, nuptiarum aemulos sensim sustulit. tantasque gentes, Vix hodie patienter uni viro obedientes, semina, quod mirere, tot annis inprofundissima pace continuit. cui nihil dulcius regno unquam fuit. quod ne alteri trad ret, omne matrimonium despexit. Sunt qui . velint ad nuptias ejus intendisse Regem Philippum. Cujus rei certum auctorem non habeo. nisi quod Gallos acceperim, sellicitasse
si immum Pontificem ne gratiam affinitatis Philippo faceret,vel disturbaret consilia ejus.
sed inani suspicione correptos existimo. nec
enim Reges alio affectu saepius peccant; qui bus semper formidolosa est aliena felicitas. Caeterum post Calend. Febr. resumtae sunt conditiones foederis. Et jam prona omnia fortuna fecerat. Elisabeth consilii ambigua, sed ad stabiliendum sceptrum recens partum
convenire pacem rata, simul metuens offensam Philippi , quod sub initia regni libertatem religionis vulgasset , cum Henrico ipsa perlegatos de Caleto transegit : nt in annos octo Gallis cederet. restituerent deinde ; vel quinquaginta aureorum millia penderent. in hol legitimi obsides traderentur. Restabant ergo Genuenses , Cosmusque Medicaeus. involuti & ipsi contagio alieni belli. quia secietatem Hispanorum palam induerant. alter eorum Senas tanquam suas , illi Corsi-
