Nicolai BurgundI ... Historia Belgica, ab anno 1558

발행: 1633년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

H I s T. BELG. LIB. III. 3 9 Dum haec Antverpiae geruntur , mima

mius interea cum tota exercitus mole conte

dit ad subigendos eos, qui aversabantur imperium. Arenbergius in itinere conjungitur ei cum sua legione,& non modica Germanorum manu,quos sub praefectis ejusdem gentis. ij quibus imperatum erat, paullo ante in Bel gium deduxerant. Brederodius multo armatorum praesidio Amsterdamum tenebat. Sed tolerandae obsidioni imparem se existimans, uxore atque omni instrumento , & pecunia navigio impositis,fugam adornat. Prosectio in Germaniam parabatur cum Conjuratis ρmilitibus vero jussis sibi quemque consulere. Pecunia in stipendium deerat.Necerat tutum tot armatos, & in illum fortasse peccaturos , sine stipendio dimittere. Circumjecta monasteria praedae data. Gaudebatque rapinis miles. Duces e Conjuratis erant.Qui & ipsi insania feroces, imparatos circa agrestes undique diripiunt. Lasciviebant ergo praeda graves, expilato per vim Egmondano monasterio , quod in illa regione habebatur lautissias mum. Sed in temporς supervenit .Mege mus. Primum exercitus agmen ducebat. Praegressusque cum parte equitatus, eos omnes qui occurrerunt , fudit.Incondita turba erat,non imperio , non disciplina instituta,

neque aliter quam in latrocini js fortitudinem exercere solita. Multi incomposite fugientes

362쪽

yso NICO LAI BUR 7NDI occisi. Alij refugiebant in civitatem. Plu

res longius terror abstulit. Centum &lius in aestuarijs maris uecure praedae incubantes , proteruntur ab equitibus,quosi adesse necdum perceperant. Quinque naves Amsterdami stabant in anchoris, quae ad fugam a Conjuratis conductae , exspectabant vectores. In has non tanNam Con-jurati , sed & Ministri & exules & flagitiosissimus quisque desiliere. Nulloque jam

partium duce reliquo, quia nihil magis Αmsterdamensibus , quam deditio placuerat, delegati ad Megemum destinantur condiciones petituri. Quibus impetratis,intra maenia recepere praesidium. Brederodius propitijs usus ventis Emdam appulit. Vnde se ip Ger maniam contulit. Vbi paullo post morbo ex

moerore contracto,extinguitur. Vna omnino navis erat , qua Veliebantur Conjuratorum

praecipui.Haec Hollandiam Frisiamque inter, pulvino deprehensa , haerebat in brevibus./ Quibus prora cumulis arenarum impedita, par esse non potuit. Casu id acciderit,an ira gubernatoris , ebriorum vectorum injuria' 1aucij, non satis constat. Et utrumque traditur. Caeterum Mutardus Arenbergij jussu fugitivos persequebatur cum quinque navi gijs. Quos cum mira opportunitate comperisset ijsdem brevibus occupatos,ad deditionem compulit. Jnditis vinculis Harlingar in

363쪽

HIs T. BELG. LIB. III.

3 IFrisia carceribus mancipavit. Superveniens inde Arenbergius,de singulis quaestionem ha buit. Eos qui arma in Regem tulerant,laqueo confecit. Nobilium sanguine abstinuit, Gu

bernatrici significans quid de his fieri vellet. Illa vero ad se perduci jussit. In septem gladio

animadvertit. Reliquos septem altiori fa guine genitos,arcta custodia Vilvordiae habuit. In his duo fuere Battenburgij,fratres admodum juvenes , Hermannus Galama &Sieurtius Bayma Frisij generis. octo&tria. ginta e captivis,aci machemij dominum, ea tempestate Zeelandiae praefectum vincti mi tuntur : ut de singulorum sceleribus ille cognosceret, traderetque supplicio. Flandri Omnes erant, aut fugitivi,aut proscripti. Apo- statae laqueo necati sunt.reliqui catenis constricti alligantur remigijs. Omnes jam provinciae in gremium Gubernatricis concesserant. Alianus tamen tanquam manente adhuc bello iter instruebat. Septendecim Hispanorum cohortes novis delectibus effecerat. Eas omnes Cartagini Novae imponit in naves. Quippe Andreas Auria triginta triremium classem in portum deduxerat. Rege deinde protenus salutato, V. Id. Maii soluit a littore. In itinere febricula correptus Nicaeam divertit. Ibi curandae valetudini quatriduum insumens, septimo demu, postquam navigare coeperat dieiGenuam appulit.

364쪽

332 NICO LAI BURGvNDI pulit. Classis in portum appulsa exposuit militem. Ex his quatuor cohortibus Sardiniensi legioni in supplementum adiectis, caeterae per Insubriam in praesidia distribuuntur. Albanus

paucorum dierum intervallum Genuae traxir, prodagra invalidus: sed tolerandae morae impatiens numerum copiarum inirijussit. Hispanorum peditum octo millia , sexcenti δίOctoginta censi traduntur. Alfonsus de Vlca Neapolitanae legioni praepositus duo millia,

ducentos & trigintae habebat. Decem vexilla Iulianus Romero ex Sicilia traduxerat. Totidem Sanctium de Loudogne ex Insubria sequebantur. Octingenti ex Sardinia appulerant, quibus tyrones illi, ut ante diximus, permixti, mille sexcentos & viginti milites exple bant. Gonsalvus de Bracamont ijs praeerat. Haec pedestris acies , & veteranorum prope

tota. Mille Zc ducentos numerus equitum impleverat. His anorum cataphractorum duae turmae, quinque ex eadem gente levis arma turae. Itali tres, duas turmas Albani leviter armati explebant. In hunc modum recensitos,

Sancto-Ambrosium pergere jubet. Vrbs haec sita est in radicibus Alpium, Italiam a Germania Galbaque separantium immani fastigio, Albanus Turinam profectus, aliquot dies fuit cum Sabaudiae Duce. Inde ad praemissum ex ercitum se recepit, & per Alpium angustias iter instituit. Acies hoc modo processit,in tres

partes

365쪽

. HI ST. BELG. LIB. III. 363 partes distincta. Frontem Albanus tuebatur, speculatores qui explorarent iter subinde prε- mittens. Neapolitanicam legionem & cataphractos Hispanos sibi applicuerat. Quos Itali antecedebant leviter armati, simul itineri parati,& prcelio. Medium agmen curabatFredericus a Tolledo Albani filius. Insubricam legionem habebat, &Hispanorum equitum

quatuor turmas. In hoc impedimenta vehebantur. Tergum exercitus Sicula,& Sardinica legio cum Albanis equitibus. constituebant. Praeerat huic Chiapinus Vitellius Marchio Cotonarus, magni in Italia nominis, manu promptus, belloque clarissimus. Areta erat semita,& occurrentibus sepe rupibus inclemens, qui paucOS admodum caperet armatos. Viam tamen sic dispensaverant, ut in stativa, quae primum agmen habuisset, sequenti die secundum succederet. Post alterum diem tertium agmen perveniret, ijsdem stativis usii-rum. Hoc modo exercitus descendit in profundissimam vallem, exigua planitie procum bentem in flumen,cujus sons per prona magno strepitu aquarum decurrens, parvo alveo vehitur, donec Iserae commissiis, haut aliter quam ponte traijcitur. Latera utrimque asperis, praeruptisque rupibus clauduntur, cacuminibus in immensam altitudinem siugentibus, humano negatis vestigio.Hac semita nibalem Romanis bellum inserentem, pro-

Z rupisse

366쪽

3s NIco LAI BURGUNDI rupisse volunt in Italiam.Neque dubium, quin in his angusti js deprehensus Albani exercitus debellari potuerit, si extitisset, qui modica

manu resisteret in ulteriori ripa, transitu prohibiturus. Vbi non solum cum hoste, verum etiam cum iniquitate loci pzeliandum erat, qui tantam multitudinem redegisset ad paucitatem. Vnde sine pernicie, ac nisi victores recipi non poterant. Nam si reverterentur qua venerant, eos ibi deprehendisset inopia

rerum omnium, famesq; ferro acutior, cosumptis alimentis, quae sterilitas loci suppeditare non poterat. Quippe stativa sic 'instructa commeatibus fuerant, ut non nisi in unam noctem toti exercitui cibaria sufficerent. Sed continua felicitas exercitum decimis quartis stativis in Burgundiam perduxit. Ibi quatuor turmae, nuper conscriptae, Albano junguntur. Miliis tem sociorum terram permeantem, egregia severitate & disciplina continuit.Flagitiorum militarium insignis vindex,atque implacabilis peccantibus. Quod etiam inter laudes ejus a contrariarum partium scriptoribus numeratum est. Qui tamen ex odio, atque ira famam illius divisere mortalibus. Cogitaveritne Ge nevenses Calvinisticae sedita artifices & pr pugnatores ad deditionem compellere,& hoc ipsum cum Sabaudo agitaverit, equidem nec,

CiO. Vtrumque tamen caIumniatus est rumor.

. Nec Genevenses solum multo praesidio ur-

367쪽

HIs T. BEL s. LIB. III.' assbem compleverant: sed & Helvetij montibus suis egressi, ingenti multitudine fines insederant. Gallus quoque subitis delectibus multum militum effecit , Helvetiorum sex millibus mercede conductis. Quacumque incedebat Hispanicus exercitus, paribus ipse passibus obequitabat in confinio regni, laterique Albani suum admovebat exerciatum.Sic tandem in Lotharingiam, atque inde in Belgium per

Ventum est.

368쪽

CARI sTI M. D. LVIIL Nobilis at que Clarissimus vir, Dominus Nico LAVIBVRGVNDIus I. C. & Codicis in Universita te Ingolstadiensi Profestar ordinarius concinnavit; quia nihil Fidei orthodoxae, vel .

bonis moribus adversum continet; adeoque concinne ac eleganter conscripta est, ut Ic-ctu non utilis minus , quam jucunda futura videatur: typis & luce publica digna esse vi

detur.

Ita censeo Nomine atque loco Admodum Reverendi dc Spectabilis Domini Decani Theologici,

369쪽

Diuitiaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION