Nicolai BurgundI ... Historia Belgica, ab anno 1558

발행: 1633년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Hi s T. BELG. LIB. III. 3I'spendebatur . Hi qui domi quieti consederant , Calvinistarum pervicaciam extimescebant; incerti quo tanta Vis tandem erumperet. Calvi stas econtra anxios habebat, ne ulcerata caeterorum civium patientia , ad Regias. partes subsidiaque respiceret.. Ur ta luce, in pontem Merium tormenta trahuntur. Quamvis nihil in commune turba retur,non defuere tamen qui sacerdotibus &monasterijs , potentiorumque civium sortunis illuderent. Crederes urbem ab hostibus insessam. Suspecta tumultuantium ava ritia , pari metu omnes concusserat. Nec deerat Auriacus, aequis condicionibus iratos

componere. At Ministris immodica cupiditata te flagratibus,nulli satis leges placebant. Animi u seditione creverant. Quibus rebus per motus Auriacus, residua plebis parte & ipsam

armatam, furentibus opponere costituit. Coaeto igitur domi senatu,tribunos simul plebis, atque optimum quemque in concillum adhibuit. Et ii pacem habere vellent,ostentandum

esse bellum edocuit. Arma armis copescerent. Neque enim turbulentos illos spiritus rabiem posituros, quam si contra paratos aspexerint, qui opes suas posset defendere.Nemo erat cui non placeret haec sententia. Missi sunt clanculum per civitatem, qui catholicos atque externos omnes citaret armatos in crastinu. Lu-.

theranos quoq; Ministri spodebant venturos.' Multi

332쪽

3ao NICO LAI BURGUNDI Multi enim in civitate catholici,pluresLutherani erant, juxta Calvinistis infensi, qui in omnes scmper imperium usurpant. At hi, tametsi validiores singulis, ab omnibus tamen numero supcrabantur. Caeterum Lutherarii genio sectar quieti, nec catholicis distordes, hactenus in Kilio pago pari jure divina se erant. Et haec quoque inter reliquas sectas a magi stratu potissimum fovebatur.Non odio pristinae religionis ; verum ne in tanta novarum

opinionum dulcedine, Romanisque ritibus in fastidium versis, omnia ad Calvinistas verge rcnt. Quorum factio regnantibus gravis Lu- therani civilium patientes, nec adversi sceptris habebantur. Et hinc magistratus aequo animo acceperat, vocatos ab his e Germania plerosque doctores, &inter eos Math mFlaccum Illiri cum Spangenburgicum, hominem non ineruditum. ut discordias exerceret cum Calvinistis, haut dubie in utriusque sectae perniciem instruCtas, quoties secura professione, segnique pace aluntur. Postridie igitur Lutherani, ut constitutum erat, in forum

equinum frequentes conveni mi, & Ministri in partibus. Simul ad delubrum S. Michaesis ingentem planitiem multitudine complent. Catholici autem Oosterlingorum diversori

um occupant,atque una cum his Itali, Hispani, Lusitani, caeteraeque externae gentes. Nemo omnino erat,qui in partes non secederet. Non

333쪽

Hi s T. BELG. LIB. III. 3 2Itam studio reipublicae, quam privatarum rerum cura , & Calvinistarum formidine spoliis inhiantium. Sed in eo discursit occupati, cum alijs alii occurrerent, invicem suspeeti,&quam religionem colerent interrogantes,non sine mutuo terrore ferebantur. Triste momtalibus spectaculum datura videbatur civitas,&sub mutuis ictibus vapulatura ; cum Auria cus, cunctis sollicita exspectatione suspensis,&quid futurum esset invicem quaerentibus, dandum adhuc poenitentiae spatium Calvinistis censuit. Misit itaque ad ministros, qui

significarent , usurum se promiscua caede nisanioribus 'consiliis flecterentur. Neque multo post a Calvinistis ingenti metu correptis , venere delegati. Ministri una aderant, tanquam ex ossicio sequestres pacis , quam

nimia ferocia concusserant. Illic agi de concordia coeptum. Consensiumque in condiciones,quas pridie reiecerant. Paucae omni 'no erant. Pacta mensis Septembris rata sunto.

Fidem Regi magistratibusique praestanto. Externi

milites, iust constentiente populo,intra moenia ne ad mittuntor. Iurata privilegia serpantor. Cujusique religionis homines concordiam fovento. Claves cinvitatis e furiacus obtineto. Nocturnia, diurnaeque vigilia , nullo religionum descrimine habentor. Tor menta bellica manibus redduntor. Cavabatur pra ter ea , ut Auriacus , cum magistratibus, ct collegi'

quadringentos equites legerent, napes ad .ellicos

334쪽

3ra Nico LAI BvRGUNDI in flumine instruerent. In hanc rem Ecclesiastici cum civibus endia conferrent. Publicatis legibus primi omnium Hispani atque Itali arma posuere. Eos mox Calvinistae secuti sunt. Deinde Catholici, & ad ultimum L

therant.

. Civitas quidem magno discrimine exemta videbatur. At non Gubernatrici jucunda haec erant. Movebatur praecipue praesidi

riarum navium, equitumque mentione foederibus illata. Et quam vis magistratus fidem

. faceret,non sua voluntate conditionem hanc

adscriptam legibus ; sed ut aliquo blandimenso amentiam civium ad quietem deduceret: - Gubernatrici tamen ad insidias vigilanti m- specta omnia erant. Siquidem Auriacus Hornanus in verba Regis detrectabant jurare. Trajectenses ad Mosam, & Silvaeducenses novos delectus agebant. Nec multo laetiora ex Hollandia nunciabantur. Amsterdammum a Brederodio militibus insessio. Praesidiarias naves a tumultuantibus exstrui. Contractis igitur inconcilium Proceribus , quid ' de his facto opus, consultat. Quorundam . suffragia ferebant; si rendum ab Auriaco ans cramento fi aedem obstringicuperet. Huρd id ipsium detrectaret,propincias eo flatu redderet,quo a Rege acceperat. 'Merdamum ab amicis ejus occupatum esse.

Ac ni concepti sceleris conficius foret, non dimissurum suisse Antrivia Mederodium sim tanta multitudinei legiis

335쪽

HI sΤ. BELG. L IB. III. Di legibus prosicripta. Quippe iesiat eum publica paci illu- urum.Haec lai ven ut cumque excusaripo int:purgare certe non posse, quod haut ignaro ipse rebelles in Holatandia classem instruerent, militem scriberent, palam bellum tractarent. Iam quidem ipsium scribere laratumst renuntiare provinci's. Nempe utexcusandum non haberet,quod ibi peccaretur. Simulationem dumtaxate se,utpro amico facilius imponeret callidisiimus reterator. Nams provincias dimittere petit, cur id protenus non facit, ut stilioribus, quam ipsis tradip sint3Cur referrat Mi gubernaculum Burgundiapcur Antraviensis civitatis Z Fastidientem beneficia Regis,alia ex his retinere, alia remittere non posse proflua libidine. Denique contra morem facere, quod ordinaria turma praefecturam injuratvi postideat. In hoc pol imum sacramentum exigi: ut Regi sirpiant sui milites , O eosdem amicos inimicosique habeant, quos ipsi habuerit. At non idem consultioribus probabatur. Nihil adhuc aperte agendum, censebam. Cum vulpe pulpinandum esse. Pari arte parisimulatione,qua ipsos cogitaret pervertere, fallacem eluderent. Hortandum esse blandioribus litteris , ut ab inceptis

Mederodium avertat, vel contumacem Amflerdamoeistiat. In hane rem Hollandiampeteret, ct accepto Regis Sacramento provincias curaret, aut aperte denuntiaret,quid de his feri vellet.Sine rectore diutim relin qui nonposse. Ex hac sententia secretario Be rio ad Auriacum misso , Torrius simul ad Bre- clerodium destinatus est, cum mandatis quae juberent eum Amtardanio cedere. Inter haec X a Gubem ν

336쪽

4 Nyco LAI BVRGVN DIGubernatrix Hermannum & D Athenum Ministros proscripsit. Ingenti pecunia promissa,si quis vivos ad se retraheret. Sed exitiabiles homines, siua ipsorum solertia supplicio subduxit. Dei ira in rempublicam, quam post

aliquot annos no minus atrociter concussere.

In hac religionum tempestate, III. Idus Mart. primus Gandavi Iesulta sermonem instituit. Quippe Iesultarum societas surgente Luthero exordium coeperat. Quasi praeca- ruentibus fatis,ut essent, qui effraenam licentiam , quam ille pristorum haereticorum vestigia ingressus, torpenti iaculo induxerat, severiori distiplina exemploque corrigerent. Igitur ad excipiendum concionatorem recenSa lvectum,magno concursu populus amuxit, ut ferme solet ad nova omnia. Multitudinem templa non capiebant. Christianae religionis rudimenta magno plausu exposuit. Resa prudentioribus nactenus desiderata , nec frustra cecidit. Multi illo auctore revocati sunt ad ecclesiam. Ut facile appareret, non tam suo , quam doctorum ingenio laborasse provincias. Ministri coeptis ejus aemuli, ac paucitate auditorum contempti, & ipsi acri

US concionari coepere , necnon sordidisti

mum quemque ex plebe donis illicere. Quibus cognitis senatus interdixit , nequis sub eleemosynarum specie pecuniam publice distribueret. Caeterum ut ad ordinem historiae

redeam,

337쪽

HI s T. BEL Q. LIB. III. redeam,varia legatorum fortuna fuit. Τorrium a Brederodio contumeliosius exceptum, Conjurati captivum faciunt. Comment rios & mandata intento mortis metu tradere

subigunt. Ac ni magistratus tanti viri cessemitate motus, clam emisisset portis civitatis, haut multum aberant 4 caede Iegati, cujus etiam summa semper reverentia valuit apud barbaros. Auriacus autem Bertium benigne habuit. Pari quoque humanitate ad ea quae rogaretur, in haec verba respondit. Renuncia Gubernatrici,qua hactenus fecerim, omnia contuli seu salutem imperis Cur ergo de fide mea dubitare debeat, non intelligo. Multis honoribus a Rege exsultus um. At in ossicist singulorum sacramentum dixi. Quod in hunc quoque diem illibatum fem

vi. Iam vero revocare non possum, nisi ut N-

nise ridear in susticionem perfidia. Ex quo guberna

culis admotus sum, privatis necesitudinibus rempublica emper antehabui. Brederodium Antrevia abire permisi, cum incondita multitudine , qliam scripsi est dicebat in ordinaria turma supplementum. Neque enim, quod iam, Gubernatrix eι praefecturam ademit. Proinde si in Hostandia hostilla coeptarerit , fuerit ejus ista excusettio. Scito me perinde falli potuisse , inc ipsim Gubernatricem. Eadem solam ita utrisique imposuit. Facturum hoc eum divinare

non potui,cum quo conssia non communico. o ut primum licuit, qκieta turbidis anteposivi. Esseratμm hanc civitatem p4capi, non ne disicrimine piis meae.

X 3 Nullum

338쪽

326 Nico LAI BURGUNDI Nullum obprivatum restinum. Sed ut in obedientia

Regis contineam. Et hac causafuit,cur in Hollandiam non conceserim. Arctius hic detineor, inconstantia ciνium,bona de pacem non colentium. Nec me paenitet obsequii. Ouod in obedientia huyus civitatis magnam partem tranquillitatis positam esse videam. Gubernacula vero refignare nonpoisium, nisi volente eo a quo accepi. Per me nonstat, quo minus Gubern trix provincise consitit,prout expedire ipsa duxerit. Ego omnino manum subtraho. Unum tamen monitum velim, solidam pacem haberi non posse, nisi ex tota gente Concilium contrahens Rex, aeteritarum rerum gratiam Jonte fecerit. Quippe eam nemo petiturus sans ut ex propria confestione nocens es ustineat. His in aulam relatis, multiplici sollicitudine Gubernatrix tangebatur. Centum & amplius nobiles Conjurati cum Auriaco pacti ferebantur, halit aliter se cum Rege in grati am redituros, quam si & ipsos, S . civitates, decreto suo absol ret. Antverpienses quoque hoc ipsum oraturi , libellum curiae obtruserant. Adhaec prope tertius mensis erat ex quo Valencenen sies obsidione pressi, pertinaciam non consumpserant. Nobilis &potens civitas dest Chione su a reliquas attraxerat. Eaquci dedita pervicacillimorum animi redituri rursus videbantur ad respectum imperij.In quam proinde justa ira stimulabatur. Sed in obsidi One persevcrando graviora timebat. Ne forte ad Gallorum auxilia oppidani respicerent. In

339쪽

quorum studia Ministri accendebant. Dein

de pudebat haerere circa muros uniuS civitatis,aliarum opportunitate relicta. Omnia igitur circumspicienti optimum visum , oblatis condicionibus deditionem exigere. Ad tentandos obsessorum animos Egmondanus Arscholanus mittuntur.Valencenensium.de- legatos Beuvragium evocant. Eos Noircarmius protinus adduxit , ut leges acciperent admonens, quas Gubernatrix praescripserat. Vrbem dederent. Praesidiarios reciperent. Iis quibus

placeret,integrum e set proximis diebus quindecim θ' pido cedere. Intra quos bona diDahere,vel transtortare possent. Ceterimestaude in urbe agerent In liciose continerent. Edicta de religione acciperent. Aboleretur. memoria rerum prateritarum.Integram cuique

sore innocentiam siuam test cari coram Rege, coram Status aut Privato,aut Mechliniensi Concilio. Anxi js ad haec delegatis, Egmodanus magnopere suadebat, ne vim, quam clementiam Regis experiri vellent. Nullam spem in armis reliquam.Rebellium copiaου ad internecionem caesas , cum Tholoufio duce. Nullam opem restare. Solos in contumacia perfflere. Reliquas fere civitates majestatem agnositare. Dum liceret,voluntate siua facerent, quod coabi moxfacturi sent cum pernicie omnium. Inductas in triduum Ρxe. Intra quos restonsium opperirentur. Ea postquam Valen cenis au dita,magis optimatibus, placebant, quam multitudini. Seditiosissiminuique cum Ministris plebem stimulabant ad

340쪽

318 NIco LAI BURGUNDI bellum. In procinctat stare subsidia. Falsaque esse quae de Tholousio traderentur , Optimates autem in contrarium tendebant. Nec interim multitudo se continuit, quin crebra tormentorum explosione in inducias peccaret. Patrum precibus ad ultimum victa, ita

legibus assensa est ; si crimine laesa majestatis cires absolverentur. Edictum quo hostes judicati essent irritum seret. Utrimque dimitterentur captivi. Bona in cum redacta aut ab eodem distracta, restituerentur. Praemiari' ara Regis mererent, me molestia pelincommodo civium. Vrbem non intrarent, priusquam tu, qui discedere vellent, sortunab suas extub sint. In hanc rem legitimum tempus praestitueretur. His perferendis , duodecim ex Optimatibus delecti sunt. Proceres infesto vultu ad se venientes excipiunt ; fortunae eorum non convenire intonantes, victoribus leges praescribere. Clementia vero indignos vi deri , qui sanctitatem induciarum polluere sustinuerant. Proinde ni civitatem, seque deditum luenissent, uti sine mora decederent. alioquin vinistis post tergum manibus in urbem propulsuros. Diriguerunt illi ad hane vocem, dc de multitudinis genio multa questi , Ministros substituebant in crimen. Ad ultimum id modo petebant , ut sibi saltem mitigati esse vellent , ac bona eorum pace extra oppidum liceret persistere. Surdae erant Procerum aures ad has preces; cum

SEARCH

MENU NAVIGATION