Nicolai BurgundI ... Historia Belgica, ab anno 1558

발행: 1633년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

HIs T. BELG. LIB. III. 32'cum universi se prostraverunt in terram,geni

busque Egmondani advoluti , per illius genium veniam precabantur. Sed ne tum quoque Noircarmius flectebatur. Catenis igitur adferri jussis, contumeliae metu in oppidum com Pulit. Timebat enim ne vel invitos retinuiste crederetur, vel molioribus oppido abstractis insanae multitudinis studio cuncta re gerentur. Nam in omni seditione tutissimum

esse remedium, si & boni in partes secesserint. Quod & legibus stiis sanxit Solon. Vt sempere sient,qui inconditam multitudinis ferociam finioribus consiliis imbuerent. Oppidani e go desperata venia, ad defensionem se convertunt. Multi in civitate veterani erant. Qui-l busserocissimus quisque ex plebe permiXtUS,

de corpore suo ducem eligunt, dc Cardonia porta in stationes erumpunt.Prielium acriter, nec ut cives sumpsere. Multi ex Noircarmianis cadunt, plures pavore amentes in fugam conjiciuntur, & ingentem trepidationem castris inferunt. Jam terror quoque ad pretessectos pervenerat, in suspicionem lapsos, non civium hanc aciem esse, sed externorum militum auxilia ferentium. Ad primum tumultum Noircarmius contra lcgiones instruxit. Cum parte equitatus victoribus incubuit, &non sine strage in civitatem compulit. Hujus vcro cladis dedecore admonitus, intentior

disciplina suos habuit. Militibusq; distributis, X s ad

342쪽

33o Nico LAI BVRGVNDI qui ad tormenta consisterent, quique vallum tuerentur, Mansveldicam legionem secum aD sumpsit, δc qua extrema desinit fossa, vallum promovet. Deinde porta Montensis suburbia, nullo suorum desiderato , intempesta nocte Occupat. Ibi vero aggerem erigi curat, prope aequantem portarum fastigia. Quo intra secundum diem absoluto, machinas attrahi, dc in summitate ejus constitui jubet. Vnum dc viginti tormenta erant. Quibus ingens globorum vis fuit cxcussa. Turris S. Nicolai, in quo oppidani machinas aliquot locaverant, in primis dejicitur. Sub cujus ruina non pauci oppressi sunt. Mox in eminentiores domos tormenta diriguntur. Tunc plura undique funera, & semivivorum hominum amputata, dc adhuc palpitantia membra,ipsis funeribus propemodum tristiora. Ejulatus quoque, &rectorum cadentium fragores per totam urbem passim audiebantur. Questusque mulierum praecipue,dc puerorum aliis maritos, aut liberos,aliis parentes desiderantium. Jamque muri civitatis crebro verberati, ictibus cesterant. Portae quoque nudaverant latera; clim

obsessos ingens desperatio incessit. Jam non ambigua bonorum voluntate, iis quoque qui

ferocius egerant consensu multitudinis victis, IX. Cal. Apr. caduceator mittitur, condi-- ciones petiturus. Sed majora per contumasiam deliquisse videbantur , quam quibu

343쪽

HI s T. BELG. LIB. III. 33 ignosci posset. Deditionem sine exceptione sacere jubentur. Haec vox non sine consternatione audita est. Sed si adversarentur cogi poterant. Itaque ut petebastur, Regis potestati se permittunt. Ingressus urbem miles, per custodias dividitur , ne quis exire aut dimitti posset. Noircarmius civibus arma ademit. His qui seditiosius egerant , catenas injecit. Eos deinde Gubernatrix ad terrorem omni

um publicae paci immolavit. Bona publica privatorumque in fiscum redacta. Insignis calamitas singulorum fuit. Nec multo post Michael Helinus,cum filio, simul Guido Bres.seus, &Grangius Ministri , ex fuga in urbem retracti, tanquam principes seditionis . damnantur. Helini pecunia, potentia, M. auctoritate; Bresseus 8c Grangius turbido ingenio , & virulentia linguae primum ad coeptandam seditionem , mox ad obsidionem

contumacius tolerandam populum erexerant. Et Ministri quidem patibulo sustiguntur. Helini vero gladio percussi.Sed non aliud supplicium spectantium oculos majori misericordia affecit , praeteritae fortunae magnitudinem recordantium. Quippe tanta Vani

tas inerat illis hominibus ; ut Egmondano se potentia sustinuerint aequare. Coepta' veritne seditionem multitudo ad supplicii spectaculum conglobata , an coeptare crediata fuerit, haut i satis liquet : miles tamen

Di illa

344쪽

circum theatrum positus, ut in tumultuantes impressionem secit,paucisque interfectis universos discussit. Valencenensium deditio quanto tristior,eo velocius audita est per provincias. In unius hujus civitatis fortunam intentis omnium animis. Hoc initium Gubernatrici fuit reQ- mendae potentiae. sectarii enim contemni passim coepere. Calvinistae Cameracenses de

salute sua soliciti urbem fuga destituunt. Ad eam deinde componendam Archiepiscopus processit cum militari praesidio. Magistratus

illi obviam venit. Magno plausu a multitu- dine excipitur, honoratius reVocante, quem contumeliose expulerat. & hanc ille populi benevolentiam clementia pensavit. In neminem gladio saeviit. Profugorum bona fisco addixit. Reddita ecclesiasticis dignitate religionem restituit. ΦHunc finem annus habuit, Gubernatrici haut laetus, multis vero exitiorum causa. In quorum scelera superveniens Albanus acerri- . me postea quaestionem exercuit. Fatalis quaedam rabies fuit. Clus causam haut aliam prudentiores inveniunt, quam amentiam nobilium , de clementia dissidentium. Praeteritae insaniae veniam, quam Rex, suopte ingenio ad consilia tardus,cottidie diffore bat,per seditio nes,& crudescentem armorum libidinem extorquere nitebantur, Donec omnia in com

345쪽

HIs T. BELG. LIB. III. 3ususionem venirent. Tum justa iri accensus Rex,militares copias ad ultionem instruxit. Et hinc metus quibusdam Proceribus,conscie

tit stimulo pulsatis ,quia sectariis indulgentiores fuerant.Ex metu vero dissidentia nasci co pit,non habentibus fidem verbis Gubernatri- 'cis quam suis detraxerant.Quoad ad ultimum Auriacus , ut vel invito Rege incolumis esse

posset,a sceptro defecit. Quem statim secuta est frequens Nobilitas.deinde& populus.Nam ut postea trademus ) utriusque patientiam

Albanus juxta exas eravit, cum alteruter tantum plectendus fuerit, ut multitudini eriperet capita, quae sequeretur in Regem: vel capitibus multitudinem, quam Regi opponerent. In summa, tutissimum fuerat,suppressisstumultus in pace relinquere, non adeo inhonestis sopitos conditionibus,nec diutius ma suris, quam Regi libuisset. Nunquam enim Iraetextus desunt dominantibus,ut a tranquiuis repetant,quod rebelles expressere. Haec illius temporis sententia fuit. Quam nec assirmare,nec refellere sustineo. Gubernatrix victoriae potita, non modica

laetitia ferebatur. Quidquid virium sectariis fuissot,illa deditione videbat prostratum. Bre-derodium, & si qui praeterea in armis erant, audebat despicere. Nam quid posset, rebelles

admonuerat, claves se civitatum invenisse jactitans.Itaque uillium in Hispaniam delegat,

346쪽

nunciaturum Regi de victoria, δί ut in provincias maturaret sine exercitu. Sectariorum res plane accisas. Nulloque se negotio totam

brevi provinciam sub imperio , legibusque

habituram. Deinde religionem erigere ador fa,conventiculis & concionibus, sectariis undique interdixit. Universos cives pro Rege ac

religione obstringi jussit. Vulgi affectus cum

fortuna mutabantur. quod non aliter Principes, quam ex successibus aestimat. Et semperii meliores creduntur , quorum Virtus tim Crimeruerit. Sectas quas tanto plausu populus exceperat, pari fastidio detestabatur. Pauci in Flandria, nisi sectariorum pervicacissimi , jurisiurandi condicionem repudiavere. Praetor eis arma ademit. Ministri praerepta fuga Antverpiam se contulere. Percule rat animos eorum Valen cenensis exempli a-ci ocitas. Et quod ipsis timendum foret , exspectare non audebant. Gandavum, Alde narda, &Iprae novis cohortibus firmatae. Et apud eos , qui sacramentum distulerant hospitia jus e sunt accipere. Duae aliae cohorteSAxellam missae , quarum opera in doman dis Antverpiensibus uteretur Gubernatrix, &circumjecta regionum a novitatibus abstraheret. Ecloa, Rotnacum, Deliasse,&si quae alia opulenta municipia, ad Praetores Me tropolitanos arma deferre jubebantur. Sectariorum templa eversa. Ac ne quod vesti-zium

347쪽

HI s T. BELG. LIB. IV. 33 gium sceleris relinqueretur,ipsa etiam fundamenta eruebantur. Certantibus aemulatione populis, ne externus miles hanc laudem incolis praeriperet. . : . .

In hac rerum facie, Auriacus quoque timida sollicitudine pulsabatur. Egmondanum itaque rursus sollicitare constituit in partes; magnum indole virum, armisq; clarissimum. Qui Gallicanis expeditionibus ita se semper gesserat, ut Albani providentia laudaretur magis,audacia Egmondani timeretur. Cum Auriacus contra civili prudentia, & consilio insignis,armisque timidiorumperatoriis artibus utrique concederet. Dicta est colloquii dies in mille broechiopago , non adeo pro cui Antverpia sito , qua Bruxellensis alveus Scaldi committitur. Ibi rursus Autiacus Eg-mondanum hortari coepit,ut nunc altem admoneretur adiutiora consilia imagine periculi.Et occupata aliqua insigni ovincia, conjunisu νiribus Albano regiferen in utriustperniciem accincto. Arma ct co- sua in expedito esse. Populi mobilem animum.Non d futura auxilia,si duce e partibus seruserit.Principe praeteritis rebus infestum,ctvindice nunc quidem s-cta benevolentias ciemfacere. Sed ubi provinciab ex ercitibus insiderit, non illi, non Albano securitatem reditura, nisibublatis capitibus,quibus prateriti furoris in am imputant. Hac si crebris litteris ex Hi starius admonitum, is de salute ejus sollicitum, non dubitasse ut tire et ης νθ tantin infami caderet exitu,

348쪽

336 Nico LAI BURGUNDIO ut piacularis 'MIima Regis ira immoletur, stiritumque,quem per Virtutem retιnereposset, per contumeliam essunderet. Eas voces Egmondanus segnius quam ante accepit.Neque tantam Regi ira- cundia=n, referebat,ut non magorem inclementis ita ius duciam poneret. Penepeta re Auriacum,quod in

animum induceret tam nefandam perfidiam. Si quid justmodi moliri Rex vellet, nemini suis proditurum. De osticio Procerum queri non posse, qui contionandi licentiam proterris ademerint, Iconomachos judiis seu

pliciis assecerint oroci mos quosique si uterint. Hae esse benescia in Regem si , quibus vel gratiam sterare

meruerat. Quod alioqui tantum fluum delictum, ut in corpus suum peccaresustineatὶ Si tamen illeperseveraret irasti ad ultimum sepro fide moriturum. Paullatim inde Auriacus ad indignationem prolapsus ; age ergo, inquit, fidem eι ut volas serra, qui te persilia flua decipiet. Vter 'rum nimia cres ita-

tepeccaveτιt,tempud aperiet .Hoc unum scio, acturum

te aliquando poenitentiam strati consilii mei. Trunco corpore pontemsiubsternes, per quem Hi stant calcaturi sunt propincias. Post haec mutuis isomplexibus functi, invicem valedicunt. Adjecit Auriacus eum se posthac non visurum , nisi amplecteretur saniora consilia. Et sic in praeparatam descendens navem, ad Antverpienses, quibus potissimum fidebat, rediit. Egmon-danus in curiam regressus,& futurorum sollicitus, Gubernatrici blandillime adulabatur.

Convivia comiter instituebat , quibus ipsa

349쪽

. HI s T. BE LG. LIB. IIL 337 quoque Gubernatrix frequens intererat,ut ex animo ejus eraderet dissidentiae cicatricem; insigni dissimulatione intimos senses, verbaque recondenS.

Interea Noircarinius paucos dies Valencs nis componendis rebus infamens,& accepto Gubernatricis imperio,Trajectum adMolana traduxit exercitum. Duodecim tormenta simul trahebantur. Quorum conspectu cives, deseerata urbis tutela delegatos misere ad Gubernatricem,potestati ejus omnia permit tentes. Nec ingratus Gubernatrici adventus

fuit. Quippe & hujus urbis obsidio magni o

peris videbatur.Itaq; facto veniam dedit,sple- dido exemplo caeteras civitates invitatura ad deditionem, clementiam ejus doctas. Mini . stri tamen& seditionis auctores tradi jussi.Sed illi hoc ipsum metuentes intempm excesserant. Praesidio Trajecti relicto, Noircarmius Tornhautum movit;quo propiore metu An verpienses Silvaeducense'; percelleret,& temrore virium reduceret ad reverentiam majestatis.Nam in omni populari tumultu plus se

ma,quam vis potest. Megemuscum Frisica sua. legione eodem contendit,Noircarmioq; junctus magnum terrorem cunctis injiciunt. Inter hos dies gravior motus Silvaeducenses concusserat.Cives ex edicto Gubernatriciscitabantur ad Sacramentum. Et erant qui prς- starent. Cum Bombergius suorum agmine sti-

350쪽

338 Nico LAI BvRGUNDI patus processit in forum, clausasque curiae λ-

res vi perfregit. Nemo violentiae obstabat. Diuturna tyrannis reverentia pepererat. Ergo senatum ingressius supercilium suum verbis ulciscitur ; & quid hoc rei esset, quod injussu

populi conscientias obstringerant, interrogat. Senatu contra fortiter loquente , Utrimque clamor oritur. Et concursus vulgi ad certa men instructi,fiebat in curiam , cum senatus

furori cessit, jussa multitudine ad sua quem-Que redire opificia. Sic per aliquot dies quies stetit. Donec pavidi agrestes , adventum

Noircarmii in urbem referrent ,.consternatumque fama populum, majori terrore assi cerent. Quippe Noircarmius popularium animorum haut nescius, lento agmine Torn-hauto movebat, ut contumacibus daret poenitentiaupatium, atque ex seditiosorum manibus sine sanguine tela excuteret. Tum Oppi dant versare animo coepere, quanto suo cum discrimine exspectarent exercitum. Neque mox parem conditionem habituros, si mora deditionis perseverarent irritare victoreS.Valencenensium supplicium in oculis erat. Et Bombergiani passim marcebant deposito supercilio. Facilique impetu, ut sunt vulgi stum dia, a multitudine destituebantur. Plurimicum senatu sentire coeperant; cum Bombergius, dc ferocissimus quisque,urbe excedunt. Nulloque factionis duce iam reliquo , tota resPM .

SEARCH

MENU NAVIGATION