Chronographia regum Francorum 13801405. 1897

발행: 1897년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

quoniam exulatus a regno per decem annos ud octo patris sui et omnium baronum totius regni et unacum rege propter discentionem que fuerat inter eum et ducem Morinoldie citra terminum exilii sui contra voluntatem regis regressus est in

regnum.

Dico ultra quod idem dux pessime operatus este in quantum in regali solio presumpsit sedere, ubi nullus preter regem proprium coronatum hujus regni licet sedere. Dico ergo hiis premissis quod debetis

Vocare regem Richardum in presencia Partamenti ad audiendum raciones ejus et ad sciendum si velite annuere presenti duci coronam suam, vel non.

Cumque suis verbis finem dedisset, dux per mare callum suum fecit eum capi et duci in carcerem Sancti Albanii. Quo facto deliberatum est et conclusum per Londonienses nobilesque et prelatos regni Anglie quod Johannes de Burdegala, dictus Richardus, rex Anglie, perpetuo carceri manciparetur, tali conditione quod quandocunque propter ejus redemptionem insurgeret congregatio hominum armorum, ipse primo et ante omnia moreretur, quodque tercia decima die mensis octobris proximo sequenti dux ipsemenricus in regem

coronaretur.

Tereia vero die Partamenti jactata suerunt in temram plusquam x vadi baronum Anglie inter se discordancium propter salsitatem et traditionem quas sibi mutuo imponebant Waldanus eciam archiepiscopus Cantuariensis a sua sede metropolitana expulsus fuit et arestatus, Thoma dearondello, condam archiepiscopo

232쪽

in eadem restituto. Alii quidam episcopi fuerunt tunc accusati et sedibus suis perturbati. Hawe , quidam familiarissimus regi Richardo, in presencia Partamenti adductus, eo quod de morte ducis claudi estri inventus sui culpabilis, crudelissima morte condempnatus est. Postea vero sabbato xj die octobris, ipso duce Henrrico in castello Londoniensi exeunte in aula eiusdem castelli, plures novos milites

secit', scilicet iiij' filios, duos patres suos comites Arondelli et Stasordie, Guillelmum utillarii, filium

matertere sue nomine Trompento et plures alios . Die vero crastina a castello recedens, equitavit per medium civitatis usque ad Westmonasterium, conmmitantibus eum novis militibus et pluribus aliis nobilibus. Die sancti Edowardi in crastino, in habitu regali, de aula estmonasterii abiit pedes ad cathedralem ecclesiam Sancti Pauli cum prelatis, nobilibus et aliis quamplurimis in nobili apparatu a duobus metropolitanis, Cantuariens scilicet et Eboracensi, in regem Anglie est coronatus eo modo quo reges Anglie solent

coronari.

Post hec Richardus rex reprobatus, vigilia omnium

Sanctorum, summo mane a Londonia educitur et derisorie ad quodam castellum in sorti manu ducitur ubi juxta Partamenti sentenciam custodie mancipatur. Deinde sublatis rebus et tesauris episcopi Carleonensis et altanti, nuper archiepiscopi Cantuariensis, et

233쪽

matris ejus regisque Richardi et regine uxoris ejus, a gentibus novi regis Henrrici, abbas Uestmonasterii petiit prelato regi Henrrico quod sibi traderentur ad custodiendum pretacti Waldanius archiepiscopus et episcopus Carleonensis et Magdalenus , capellanus condam regis Richardi et sibi sacie simillimus, et sub

pena amissionis corporis sui eos optime ac secure custodiret quamdiu sibi placeret, et redderet quocien cumque vellet.

Et tali pacto rege sibi annuente, et eos in mona terio suo adductos sibi tradente, postmodum accidit circa xviij diem decembris immediate sequentis anni prenotati s ccc LxxxxIx quod duces xcestrie,

Sudriensis, comes ontinionensis, comes uuenti,

Albemalle, comes Botheland comitesque claudi e trensis et Saresberiensis et quidam alius nobilis baro, nomine Thomas Blondi , exeuntes in dicto monasterio in camera dicti abbatis unacum ipso abbate, arct episcopo Cantuariensi episcopo Carleonensi Magd lenoque et magistro Paulo, phisico condam regis Richardi, ut liberarent regem Richardum ac denuo

regnum sibi restituerent et coronam, contra regem Henrricum magnam conjurationem secerunt. Qua peracta, barones recesserunt tali conventione

quod dominica prima post circumcisionem Domini instanti, quilibet cum potestate sua apud inston que distat quasi decem leucis a Londonia una simul congregarentur, fingentes se hoc facere ut irent die Epiphani Domini proxime sequenti apud indefore ad

234쪽

sestum novi regis Henrrici, prout ipsis et ceteris principibus de Anglia ab eodem rege obnixe rogatum ac

injunctum erat. Intencio eorum erat eo tunc, cum idem rex nichil

tale premeditaret, repente irruere in eum et in filios ejus sed aliter longe accidit. Postmodum vero duces Excestri et Sudriensis et comites Claudiocestri et Saresberiensis et Thomas Bland die assignata, apud Κinsto convenerunt cum viij milibus agitariis et tribus milibus lanceis virorum industrie militaris expertissimorum, habentes secum Magdalenum, qui, ut dictum est, quasi omnino specie similis erat Richardo regi. Et recedentes inde scripserunt duci Albemalle, qui erat Londoniis, litteras sigillis eorum impressas, continentes quatinus ipso die Epiphanie esset obviam eis apud Coulburgum . Abierat enim ad patrem suum, ducem boracensem, ut pranderet secum illa dies et cum ad mensam cum dicto patre suo ipse dux Albemalle sedisset et predictas litteras super mappam ante Se posuisset. mox pater eius rapuit eas cum ipsas percepisset,

petendo que sint he litteres quibus ab eo lectis, dixit filio suo nequissime proditor, tu salsus suisti regi

Richardo, cognato tuo germano, et modo traditor es regis Henrici consobrini tui. Nescis quod fid c jussor sum tui corpore et bonis et qualiter me feci sortem pro te in pleno Partamento. Nunc scio vere quod me morti tradere desiderasci sed per Sanctum

Georgium, prediligo te quam me patibulo esse

235쪽

Ηec dicendo, a mensa confestim surrexit et eas detulit apud Windesores regi enrrico, nepoti suo; sed filius ejus preveniens ad regem enrricum, intumavit ei conspirationem factam contra eum, in qua se affuisse consessus est, veniamque obtinuit ab eodem rege antequam pater ejus Veniret ante regem. Cumque dux Eboracensis veniret ante regem et ei litteras pr satas ostendisset, rex mox abiens Londoniam obviavit majori de Londonia qui sestinanter accurrebat ad eum ad intimandum ei quod inimici sui erant super campos cum sex milibus pugnatorum. Rex ergo, cum esset in Londonia secit statim congregari homines armorum usque ad numerum xvj vel amplius. Die vero Epiphani hora meridiana, rex Henrricus cxiit de civitate cum sere quingentis lanceis et sex sagittariis, ac ibi quasi pacto trium hor rum expectavit donec venerunt comites Arondelli et

Warvicensis, quem velut innocentem, nonobstante

sua consessione ad plenum liberaverat, et dominus de Feruastria qui primus venit, gerens vexillum civitatis Londoniensis ac ceteri preparati. Et rex, ordinatis aciebus suis, misit ducem Alb malle comitemque Rotheland cum iiij milibus sagittariis et ducentis lanceis ad speculandum suos inimicos qui erant quasi xvj leucis distantes Deinde posuit pro antegardia marquisum, fratrem suum et dominum Thomam d'Erpinglien', suum cambellanum, quos ipse

transmisit per aliam viam contra inimico suOS.

Porro dux Albemalle abiit coulburgum, ubi reperit

236쪽

ducem tacestrie fratrem regis Richardi et alios qui secum erant et dixit eis quod rex Henrricus erat extra Londoniam quasi cum duobus milibus pugnatorum et totidem sagittariorum tantummodo. Qui credentes ei, putabant adhuc regem pauciores secum habere quam ipse dicebat. Tunc proposuerunt pergere in Walliam vel xcestriam', quia ibi satis potentes essent ad debellandum ceteros de Anglia. Dux autem Albemalle finxit se velle mori et vivere cum eis; illi itaque cum suo exercitu cum transissent duos pontes de Mideheet iiij' leucis ultra Coulburgum, apparuerunt eis due antegardi regis Henrrici. Tunc dux Albemalle videns eas appropinquare, fugit ad eas clamando Fugiunt, fugiunt , fingendo se insidias

et assultus secisse contra eOS.Cujus perfidam traditionem cernentes dux Sudriensis et qui cum eo erant, illico dux Sudriensis se posuit

ad custodiendum pontem ac rogavit patruum suum, ducem Excestrie, quatinus secum duceret exercitum seriose quousque transiret Haler et Exuisordiam et ipse cum melioribus equitibus saceret retrogardiam, pontisque transitum contra inimicos observaret. Porro illi de antegardia regis Henrici non ausi sunt pontes transire propter ducem Sudriensem qui cum suis hominibus armorum viriliter passum eis impedivit per tres dies antequam rex Henrricus adveniret sciatoque regis Henrrici adventu, ipse dux Sudriensis cum sociis suis de nocte egressus est inde ac secum duxit

. Chester.

237쪽

omnes de Midonitet ad juvandum regem Richardum. Dux quoque xcestrie, comes Hontinionensis duxit secum exercitum et omnia victualia ville de Midonhet jussit desere secum, ne rex Henrricus aut homines eius

ea reperirent.

Dux autem Sudriensis equitavit per extra villam Exi sordie ac reperit socios suos apud IIoudescot'. indeque simul abeuntes Sucestriam simul locati sunt extra villam, principes autem cum paucis proth dolori relicto exercitu in campis prope villam locati sunt in castellum, scilicet dux xcestrie, dux Sudriensis patruus et nepos et comites claudio strensis et Sare beriensis, Magdalenus et ceteri supranominati. Inter quos et illos de villa orta est sedicio per quemdam sagitarium regis Henrrici qui venerat et locatus fuerat prope prefato principes. Nam cum eum suspendi dux Sudriensis conesta, lario ville misisset et hoc sacere conestabularius disserret quousque sciret an illa congregatio hominum armorum fieret ex voluntate regis Henrrici, in crast num conestabularius cum Lx sagitariis venit ad ho picium ducis Sudriensis ac restavit eum ex parte regis Henrrici, donec locutus fuerit regi Henrrico. Tunc dux indignatus, dedit ei duas alapasci ex quo orta est sedicio inter principes et illos de villa, sic

quod illi de villa aggredientes hospicium principum,

multas sagittas emiserunt contra eos ac primo extractu unius sagitte occiderunt ducem Sudriensem,

238쪽

mitem de uuento comes autem Sares riensis vir liter se dessendens occisus est ab eis. Porro dux Excestri et comes locestrie, scilicet dominus Dispensator et Magdalenus videntes insori nium hujusmodi, descenderunt per quamdam senestram in vicum et posuerunt ignem in tribus vel iiij' domibus ut rustici aggredientes hospicium principum dimitterent eos et venirent illic videntes autem quia rustici non curarent de incendio, nec propter hoc dimitterent hospicium principum, exierunt de villa et

neminem de exercitu invenerunt, quoniam Omnes e

sus Scociam auffugerant quando viderunt ignem in villa estimantes illic advenisse regem Henrricum. Porro dux Excestrie ascendit super equum et abiit ad Esmox' ut exiret de regno, dominusque Dispensator abiit versus Walliam in terram suam Magdalenus vero abiit

versus Scociam.

Nobiles vero qui remanserunt in villa Sucestrie post multam resistenciam ab illis de villa capti sunt, scilicet Thomas Blondi Benedictus Cheli et xxx alii tam milites quam armigeri. Quo acto illi de villa absciderunt capita ducis

Sudriensis et comitis Saresberiensis qui occisi fuerant, eisque aflixis acuminibus duarum perticarum hoc modo portaverunt ea Exinsordie ubi erat rex Henrricus, ducentes secum omnes pristonarios suos quos cum dictis duobus capitibus atulerunt regi. Tunc rex jussit ut omnes pristonarii morerentur, excepto quodam adolescente ex spectabili genere quem militem secerat

239쪽

antequam coronaretur, cui indulsit quidquid offenderat contra se Suspensi autem sunt Thomas Blondi et

Benedictus Cheli milites atque vivi ablati de patibulo:

Tomas quoque, evacuatis budellis suis adhuc vivens et combustis, de pilatus est et in iiij' partes corpus ejus divisum est. Benedictus autem decapitatus est et divisus in iiij' partes ceteri decapitati vitam finierunt. Quo facto, rex Henrricus misit ducem Albemalle et Thomam d'Εrpinglien ad insequendum dominum Di pensatorem, comitem Clocestrie, qui captus est ab eis et decollatus. Porro dux Excestrie, frater regis Richardi, veniens in quamdam villam que vocatur Estaocem ubi morabatur comitissa Arvordie doearia, soror comitis Arondelli qui fuerat Londonie decollatus, ut dictum est supra locavit se more solito in quodam hospicio. Tunc dicta domina agnito eius adventu, mox congregatis multis hominibus secit eum capi cum omnibus qui secum erant et in carcerem trudi capti sunt etiam plures milites ejus ac scutiseri per patriam hae illac sugienteS. Tunc domina scripsit litteras Henrrico regi, qu tinus mitteret sibi nepotem suum comitem rondelli ad faciendam vindictam de morte patris sui. Tunc rex misit eumdem comitem Mondelli ad pr dictam dominam secundum quod postulabat; cumque venisset ante dictam dominam, reperit ducem

Excestrie coram ea quem sacere mori volebat, astam

tibus ibi circiter octo milibus rusticis de patria illa, nec erat ibi quisquam preter comitissam et comitem Mondelli quin misericordia motus super eum vellet ei

240쪽

nocere Assuit autem quidam qui se presentavit eum decapitare; cumque jam teneret securim, dux eum allocutus est in hunc modum Beu amice, quid seci tibi aut tuis parentibus qui solus inter hos omnes vis me decapitare QTunc bourelius, pietate motus, abiit ante comitissam et cum lacrimis dixit ei quod

pro toto auro mundi non occideret ducem. Ipsa autem dixit ei quod nisi eum occideret ipsemet occideretur; qui pavefactus et dolens, veniens coram duce, percussit eum de ascia in spatula, tanto pavore correptus, quod nesciebat eum percutere in collo. Tunc dux erigens se rogavit eum quatinus eum expediret deinde postquam novies percussit ut prius,

dux iterum dixit ei orae amice, quid facis Deo gracias , Tunc de uno cutello ulu ejus abscisum est et sic animam exalavit cujus caput affigi jussit

comes Arondelli in quodam baculo ac desserri secum Londoniis, necnon duci unum militem dicti ducis Excestrie, nomine Stephanum , et huticularium ejus nuncupatum Hugonem Cade, ac xix die anuarii triumphaliter intravit Londoniam cum magno sonitu musicalium

instrumentorum.

Eadem eciam die dux Albemalle intravit Londoniam cum capite domini Dispensatoris, comitis Claudioce trensis, amxo in quodam baculo et xij pristonariis qui triumphaliter secum adducebantur in duabus quadrigis jussu quoque regis capita supradicta suspensa sunt in porta pontis Londonie, captivi vero positi sunt in castello eiusdem civitatis Londoniensis Waldanus

SEARCH

MENU NAVIGATION