Supplica dello stato di Milano al suo clementissimo signore Carlo VI. imperadore sempre augusto &c. : nella causa del personale forense : in occasione di rinnovarsi nel medesimo stato l'estimo generale : accompagnata dalla ultima rimostranza alla Rea

발행: 1730년

분량: 94페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

9 Collectam, prout magis lubet, indicit; quae ratio cessat in Con.

tributione generali , ut per se patet Nec est inconveniens ex DecXo . a. J3. col. in. Veri non obstat in c., quod aliqua Person, rum collectio ad aliam comparata uno modo consideretur,

deinde illae eaedem Personae considerentur alio modo inter se. Ita ratiocinabatur in Estimo generali antiquo nostri Status Mandeli Cons. 4 n. 7 .s seqq. tib pr. Secundo longe, laidque dispar est uterque concursus in sui ratione. Etenim uum ei quidem,&rationabile, ut Colonus alimenta percipiens ex Agro, Oneris, cui Ager ipse subjacet aliquantulum sustineat, quo fit, ut, quemadmodum ipse quamdam init Socie .

talem cum Domino quo-ad fruetus , ita ocius cum eo etiam quo ad Onus intuitu fructuum praeitandum merito evadat iniquum vero judicaretur, si data Capitum generali collatione, qui ex cultura sui Territorii vivit, levaret onus alterius, ex quo nihil percipit, nullam cum illo habens fructuum Societatem. Tertio, in peculiari concursu unusquisque id tantum tribuit, quod ad se pertinet, in generali vero contributione alter pro altero solvit, ille scilicet, qui minus lucratur in Agricultura ob deteriorem qualitatem undi solvit pro eo , qui lucratur magis, dum omnibus uniforme onus incumbit, quod est deterrimum b.

surdum. Quarto , tunc aequabiliter omnes concurrunt , cum quilibet in

auxilium venit aestimo Reali propriae Communitatis, ad quod dicit relationem, quia si aestimanda est industria, prosecto referri aestimatio debet ad tuum subjectum , aequalitas proportionis petenda est ab intrinseca bonitate praediorum, quae ubi sertiliora sunt, majus lucrum , industriae respondent. At unde hoc in Themate opposito λQhi into, si determinata portio stimi generalis in Capitibus universis constitueretur, poneretur norma sui natura firma, constans, ut est Quota in subjecto quotidie ambulante, mitabili,&alternante vices, ut est Populus, quod implicat in terminis. Hoc autem non datur in hypothesi singularis concursus , quia Capita nulli bi Quotam con utituunt, sed quotannis perlustrantur Domus unus cujusque Vici, Albo communali inscribuntur Comterranei in subsidium pensitationum vocantur Pres facillima,

42쪽

tutissima a singulis Communitatibus seorsim , impossibilis

pend,& fraudibus obnoxia, si in universa hujus Status amplitudine exequutioni demandari contingeret. Postrem in hodiem providentia reciprocum est levamen inter Capita in Bona. Nam si illa serunt tertiam Estim partem, ista conserunt etiam pro Oneribus mer perlanalibus , ut sunt

illa Municipii, quae localia appellant, una cum Salis Censu; qua

de re optime animadvertebat noster Rauderis. ar. resol ap. 73.

n. 8. , sit o quasi quadam compensatione Onerum personalium cum

realibus in Dicem facta , distributio justificatur, o Capita in Asit

mis ruralibus non computantur proptir se, ides quia faciant cevum, sicut faciunt Terrae , sed propter vicissitudinariam suble Dationem ι communem utilitatem. Hujusmodi autem onera non com

praehenduntur in AEstimo generali. Sunt varia inter se,& diverti , ideoque haec compensatio non nisi in singula Communitate potest re ipsa procedere Quae cum ita sint, non identitas solum deficit rationis ab hodierna consuetudine ad propositam Methodum alias perpetuae oblivioni damnatam silentio, sedia contra latissima utrobique prodit ratio disparitatis. Itaque rei novitas frustra sub Clypeo legis municipalis,& consuetudinariae propugnatur oportet afferre Sanctionem provincialem, quae de generali Censu loquatur, vel saltem indi. stinctd Capitibus omnibus hujus Domini indicat non quolitativam oneris Realis ex propria Universitate partem, sed certam ubique,& invariabilem pecuniae tributariae quantitatem Nam prima alternatur pro modo IEili mi Realis, ob cujus varietatem vix datur casus, ut in uno, ac in altero Pago Personalis Est imi eadem sit contributio, quod non contingit in secunda. Haec tamen lex nunquam sui in hoc Statu Ergo novum vere pro

ponitur meditamentum.

Probatur ex ipso objecto a Statutis singularum Civitatum deducto. Haec enim longὰ extabant antequam institueretur Onus Mensualis , ideoque ad illud respicere non potuerunt StatuenteS. Haec itidem condita reperiebantur priuiquam de Filimo generali sermo exiret, devoluta hac Cisalpina Regione ad Romanum Imperium per extinctionem fortiadae Gentis. Nihilominus placuit Sapientissam ista tribus relinquere Capita censenda in

43쪽

in subsidium uniuscujusque Territorii. Haec de oneribus ii suturum a Principe imponendis, ut est illud Menstrualis longὰ

pos condita Insubrica Statuta imperatum , non loquiantur. Haec praetcribunt normam nerum dividendorum in unoquo. quelago; non autem volunt, ut in universa Provincia Capita simul conserantur, Estimis Singulorum icorum sine discri. mine communicatis. Haec demum levandis verius, quam gravandis Colonis mentem , curamque omnem impenderunt. Vera ne haec sint, in Mediolani Statutis videamus. Stat et 22. Iol. 2. mandata, onus Salis sustineri medium pro humere super Esimis, o medium pro Personis, nec de alia pensitatione disponit. Si novimus onus Salis proprie esse personale tamquam subrogatum loco Salis coam, quem singularum Communitatum Incolae in taxata quantitate a Ducalislatrimonii Administratoribus emere sub Vectigali tenebantur Garon de Oner cap. 3.

sin Ilol. in is quando n. 77. in n. , Carpan ad praecis Stat. 222. n. pr. fateri oportet ex hoc Statuto eximi Personas a medietate proprii oneris, quod de jureis integro serre debuisset, ut obse vat ipse Carpan ibidem . 2 Uers. pro amereyc. Idem placitum est Statuentibus in cap zo., cum edixerint, Conissulum . Ossicialium stipendia pro tertia dumtaxat parte a Municipibus praeitanda utcumque illa pariter ad solas Personas,

jure inspecto, pertineant Bart. in pr. n. 23. . de mulier. , o in quo loc. c. lib. X. Alex. Cons. 68. n. s. mol. 2. Boss. bi suprά,

cui plane cohaerens ei dispositio Capit. seq. ai. quo ad alia onera Personis incumbentia, ut nota Carpan ibidem . 2. Hoc me est gravare sub certo jugo constituti tributi Colonos λProfecto si lex municipalis sublevat, retrahitque Personas ex medietate oneris omnino personalis,& transfert in Bona , percipere non licet, quomodo sub umbra Statutorum, pars onerum patrimonialium, avulsa ab Eltimo Reati, adscribi debeat in universum Personis per modum Capitationis acerbissimae , prorsus inusitatae. Non pertinet ad hypothesim ordo Senatus M. Febr. Is 62. paenῆs Garon. quia non pro lege universali, sed pro solo oppido Mo-dcetiae emanavit, ut legitur tam in Rubrica ibi meclaratio pro

44쪽

Assimo facienda in Oppido Modoetia 4 in exordio narrationis

cum iis Senatu Ex ceIl proposita fuissent in rascripta quaesita facta per Nob. D. Caesarem desutium comis farium reformationis risimi Oppidi Modoetia c.

Caeterum ii pars aliqua onerum patrimonialium Capitibus legitur imposita , sui simul Bonis pars onerum personalium aflixa,&ita utrinque ficta quaedam compensatio pro faciliori distributi

are ex regula juris naturalis, ut qui in uno gravatur, sublevetur in alio. Quod autem omnes buccae laxemur aequalit. , hoc nihil reser , quia cum haec aequalitas non egrediatur fines propriae Communitatis , non aliena est a ratione , ut esset illa , quae ad omnes Ruricolas universae Regionis tot inter varias circum lan tias extenderetur. Semper enim fit juxta eam Sanctionem relatio ad Emmum proprium , non ad alienum. Rursus de solis

Iuccis loquitur Senatus quo ad Censum Salis Personis dumta-Xat impolitum. Nos autem agimus de Capitibus oneri patri moniali aliquo modo subjiciendis. Ex dictis satis superque conifat jam In ilimo generali Anni 1348. nullam de Capitibus habitania

fuisse rationem , Capitationem in hoc Statu rem esse omnino inusitatam, uoties reprobatam, quoties propositam ;Consuetudinem trahendi ersonas in subsidium AE stimi Realia

propriae Communitatis nihil commune habere cum Themate meditati generalis concursus; Denique ordines, citatuta nullum Ruricolis certum, iniser. me circumquaque tributum imponere, immo, vel eos eximerea medietate oneris ex integro personalis, ut est Salis Census, vel media compensatione a gravamine relevares denique rei, tionem, illis inspectus, dari ad peculiare AE stimum uniuscujusque Territori inde profluit germana proportio. Duo ex his praenotatis sequuntur firmissima Iuris telioremata. Primo sequitur, non posse recedi ab hujusmodi regula pro iunda mento servata in villimo antiquo. Secundo, non immutandam consuetudinem quo ad substantiam, ut scilicet Persona ad levamen tantum propriae Communitatis

concurrat.

Quod

45쪽

I3 Quod attinet ad primam illationem, eam utrinque Italis comm a. nis placito,is Regiis ordinibus suffultam invenimus. Iuris placito Invaluit enim apud Iurii peritos conclusio, ut in ili. mi restauratione idem modus omnino servetur, qui adhibitus

sui in consectione ex Cravet t. cons. I93. n. s. est per tot Festas

Subverterentur autem Cardines antiqui Est imi generalis, si ali. qua pars Quota Mensualis, quae tunc integra Bonis in primaeva distributione imposita fuit, nunc ad Capita migraret, quia mutatio assiceret subjectum, quo nihil subitantialius. Huc provido respexit Collogium is cale in praelaudato Volo 9. Decembras 37io. quod perutissimus, toto orbe celeberrimus noster Senatus cujus est salubria, & justitiae consentanea dumtaxat Regi consulere gravi mimo approbationis suae calculo firmavit in Consultationes Iunii 17ia Nam agendo tunc temporis de hac Censuali instauratione proposita loco Thematis Prassensis,

ita distbrebat Retentis autem regi lis fundamentatibus jam flabiliris occasione Censimenti generalis cum plenissima discussione, facilior

ei Dadet nunc reformati A simi.

Regiis autem ordinibus idem diserte cavetur, ut patet ex Instructionum serie ad Gelaream Iunctam is vocanto CV quo expresse vetitum est, ne recedatur a legibus in stimo generali transacto emanatis Clarius adhuc immo in lividualiter sensit

in Cap. 18. Casar Augustissimus, Eitimum hoc non nisi per aes,& libram conficiendum , ibi Iara regia la est macion , I malorde los Zienes, sobre los quales se an de reparti tos Cargos c. En

igitur animatae legis oraculum En subjecturn hujus Census,

Bona scilicet, non Capita, si unius incluso exclusionem importat alier rus i. cum Praetor . de judic. Hinc facile dignoscitur, quid intellexerit mens Auguila in CV es , ubi narrata moris hodierni varietate quo ad personales Collectas, quia hic tertia oneris pars , illic iere integra sarcina , alibi nulla Personis adscribitur, mandat, ut audita Status Congregatione, discutiatur, quidnam magis bono publico conveniat. Cum autem a narratis deliberatio sumatur, si illa in dissimilitudine versantur hodiernae consuetudinis plus, minusve, aut minime censendi Personas, ista profecto nequit protendi ad evellendam radcitus regulam sin- ularis gl

46쪽

gularis concili ius. Etenim sive nesens observantia non incon. grua videatur, sive illud sit judicium, ut inter Personas ubique determinata pars oneris Realis distribuatur, id stare potest, immo debet, salva substantia regulae undamentalis, nimirum quod illa pars circumquaque certa, discretive dematur ab Em.1no uniuscujusque Communitatis, cita Incolae ad propriae tantum Universitatis levamen concurrant. Si enim alia fuisset mens Clementissimi Domini, eam meherct apertis verbis explical let, quo nihil facilius Nota speciali digna erat tanta innovatio; aliter hujus Capitis dispositio cum praecitato Capite quinto conciliari non possὸt. Quo vero ad secundam, quae in primam illabitur consequentiam, nihil frequentius docent Iurisperiti, quam ut serveturProvinciae

consuetudo in materia onerum, prohibita quacumque Variatione Patet textus inis publicanus .fns de ubi , cui cohaeret rex in i cum satis a C. de Agricol , g censit. lib. II, glosi pr. U. in leg. sin C. de Canon largit. lib. io Ita communiterio. in l. placet de oacros Eccles plene Rocca disput. 8yn. pr , se H lib. pr. , ubi quod recessus ab antiqua oblervantia valdo periculosus est Reipublicae,& rarioli incipis exitiosus AndreOl. controm. 266.

ubi quod Rurales non tenentur ad Capitationem , quando usu receptum est, ut minime huic oneri sint obnoxii, quia consue. tudinis summa est potestas quo ad Capitationem Festas de Col.

lampara a quaest. pr. n. 12 EX nostratibuS Caren. refol. IT . n. a. Menoch. cons. ΣΟΙ. n. 42. Garon de oner in Praelud cap .n pr.

m u. Ipsa Mediolani Statuta consuetudinem non universalem quidem, sed peculiarem,&specificam singularum Communita.

tum muniunt, eamque segregant a norma praescripta in Contri. butionibus petionalibus, ut ex cap. 22 2. Voca illic nise alit . ex ordinibus Ducalisus a meatur , ubi ex consuetudine in Villis locis , ac Terris Ducatus hactenis obser ala, quibus verbis cum singularis Pagorum consuetudo firmetur, percipimus, quam alieni suerint Statuentes a certi oneris personalis uniformi laxatione. Quamobrem res nova proponitur vel hoc uno nomine rejicienda,

quod nunicipalem destruit consuetudinem contra Iuris theore

mata

47쪽

mata, Regiasque Sanctiones. Sapienter reperta, 'semper plaeitanone Dertenda monebat Tacit Annal ti is 'Lil enimgram magis accidit Subditis quam dum modus antifuae peraequationis emeriitur, c tolerabilia Didentur , quae metus comprobati consuetudo . Ita

eum aurea sententia Collegii Fiscalis in praefato Voto concludendum.

In quo Mienditur intrinsecὰs, Capita Rusis orum non debere simul conferri iu

nniverso hoc Statu ad exonerationem Bonorum per modum determinatae uniformis Capitationis sed cedere commodo, levamini dumtaxat propriae Communitatis, quin vitia unius , alteri

sub dium praesent.

Novum omnino esse, ut in .ssistimo generali veniant Ino

colae Rurales, satis, superque ex dictis constat, simulque probatum apparet id hodie fieri non posse , Hic intere deberet Calamus, QuorSum enim de nova methodo sermo initituitur ab intrinseco , si eam etsi insecus suscipere nequit 2 timum generales Attamen non piget rem, ut junt, in metatis attingere, ut novitas haec, justitia, mutilitate evidenti in bonum commune destituta probetur quibus deficientibus admitti non debet recedendo ab eo jure , quod diu aequum visum ei per text. expressum inciri rebus st de constit. Princip. Profecto inusitatum , quod proponitur, Thema caret Militas , immo publicas, privatasque res funestistimo pertu ibareri quod in herbo Capite demonstrandum relinquimus Caret itidem

48쪽

itidem justitia, io est , quod in hac disceptatione proban.

dum aggredimur. Ut autem omnes angulos impleat disputatio, Rusticorum Capita in triplici differentia, seu trifariam conside.

rabimus, nimirum, EVO AD IURIS COMMVNIS SANCTIONEM , ET ROMA NORVM MORES., AD ONERA HUIUS MIPUL: EVO AD NATURAM , ET CIRCUMSTANTES E LITA

TE CENSUS HODIERω. Antequam vero de singulis partibus disputemus , duo occurrunt attentissimὰ consideranda. Primum est, nos versari in Estimo generali Bonorum , quorum aestimatio ad effectum onera distribuendii nam haec Λlii mide. finitio est Festas de Epim. pari. p cap. pr fit, nulla habita ratione fructuum pallis Colonicae, quae loco expensarum, o cui tura laborum cedunt prα. de furii suit. expens. Cognita haec velitas in facto est, ideo anterius fasta ab initimatoribus ex hoc Capite deductio, licet non congrua aequabiliter. Si ergo fructus illi, qui stant loco mercedis industriae, impendii colonici subtrahuntur directe a uota censuali , quomodo possunt ad illam redigi non directe Θ d autem dubio procul eve. niret in proposito statu pernicios, novitatis , quia Capita susci.

piendo in se partem aliquam determinatam oneris Realis non. nisi ratione fructuum ab aestimatione praediali resecatorum cen. serentur,& ita AE stimum mere Reale, fieret mixtum e rebus, ex personis. Porro quid magis a ratione alienum , quam ut

Astimo generali obnoxii sint fructus illi in Capitatione , qui abi plo Estimo in aestimatione uere ex justitia deducti, atque rejecti minc non immerito aliqui tradiderunt, hujesmodi fructus in Estimo haud esse computandos, tamquam subjectum

inhabile Collectar per teret in Auth de collat. si nullus, in litiabus ins C. de Agricol. s cens lib. i. fasch. plena decis 3. Nicol Bellon. Conis 27 n. . Nec refragatur Regionis consuetudo. Nam si de A stimo generali

sermo est, profecto ea novum Thema explodit ex dictis si vero de peculiaria stimo uniuscujusque Municipii agitur, hodierna

consuetudo nihil commune habit cum universali Personarum contribin

49쪽

tributione pariter ex dictis, quibus addendum est quantum interutrumque calum quo ad enectum intersit. Etenim illa portio, quae ab Estimatione Reali semel abstracta, rejectari postea re ipsa cadit sub universali Censu, eo quod Capita omnia simul, Mindifferenter concurrant, evertit Cardines ipsius aestimationis, idest 2Est imi Realis haec enim duo solo nomine differre intelligimus quia Provincia minores comparative Incolas dinumerans, caeteris paribus, majus nanciscitur levamen in .ssistimo praediorum, quod proinde contrahitur,& immutatur, translata majori Quota ad Provincias illas, quas incolunt Agricolae frequentiores. Absit, ut hoc contingat in altera hypothesi, cujus est universum onus Mensualis per Quotas distribuere pro modo stimationis Bonorum , non spectato numero Colonorum, quorum subsidiarius in proprio Pago concursus , Quotam eidem inscriptam ad

limites geometricae proportionis ne latum quidem unguem dimovet, immutatque relative ad caeteras Communitates, reliquas ProvinciaS.

Secundo loco alte cavendum <e est altera consideratio ne anodis hujus disquisitionis explicandae error aliquis irrepat , Nam tributum Capitis in duplici significatione esse potest , vel quia foliatur pro Capite, vel quia distribuatur in Capita, idest in partes viriles, Mita dupliciter potest quaestio institui. Primo quaeri potest, an Collecta per aes,in libram , an vero per Capita debeat imponi , Secundo, ubi per Capita recte indica,tur , an pro solo Capitum numero sit distribuenda , vel potius congrua ratio haberi debeat industriae personalis,& facultatum. Distat autem toto Caelo quaestio , a quaestione. Etenim prima versatur inter Bonorum immobilium possessores,in nihil hujus naturae possidentes, quia, si per aes, libram Collecta imper, tur, tunc gravantur Bona, fCollecta ipsa, lita formaliter personalis sit tamquam in postestares directa, nihilominus substantialiter,in terminative est realis , cum in personas propter resseratur, ideoque mixtum onus appellatur ratione personalis,

realisque obligationis simul confluentis. Venturita cons 24 39. cum feci tib pr. ,&communis est D D. traditio. Si vero Ρersonis Collecta indicitur, nulla habita praediorum ratione, tunc illorum Possessores vacant ab ho munere, ad quod Forenses, quamvis

ibidem

50쪽

I 8 ibidem undos possideant minime tenentur , de qua re latiori calamo agit Paris. Conscis . per tot lib. pr.; propterea maximi effectus est impositio Collecti hoc potius, quam illo modo. Altera vero quaestio diversos nodos nectit. Posito enim, quod hoc se cundo modo Collecta indicatur, adhuc subest dubitatio , utrum uniformiter, an pro modo virium, idest pro rata lucri, quod ex arte acquiritur, Capita debeant censeri. Et in hac Thes, quae nostra est receptissima sententia latuit, eam servandam aequalitatem, quam ratio naturalis suadet, ne eodem onere prematur indiscri minatim qui vix sufficit sibi, a qui viribus pollet, unde ea proflueret injustitia, contra quam insurgunt D congesti a Barbat tract aediis rudi. parte pr. c. 8. n. 38 quod adeo Verum est, ut etiam stipendia Medicorum,& similia, quae per Capita 1blvi jus postulat ex Gallia , AEloh. solvi debeant attentis uniuscujusque facultatibus, cum aliud non patiatur rati aequitatis Balmased de Collecti quaest. 2. n. II. Solida haee distinctio illuxit Cardinali de Luca dis io α. de Regat per tot., qui, licet jus Universitatis Hebraeorum assereret imponendi Collectam personalem ob dissolvendum aes alienum, ni hilominus admittit, ut aequabilis ratio habeatur industriae persta. natis, quemadmodum postea judicatum testatur. Hac velut falce ad radices posita, statim evanescit illud medita. mentum Capita viritim gravandi Quam vis enim ea esset nostrorum onerum sub Estimo generali venientium natur, quod absit x, ut per Capita aliquo modo essent distribuenda contra id , quod suo loco dicetur in s . a. adhuc non per uniforme tri. butum, sed pro modo industriae facienda esset distributio excommuni sententia. His praenotatis, ut objecta ad partes refellantur, singillatim viden. dum de Iuris placito, de qualitate onerum, de natura huius Epimi juxta methodum praesignatam. Iam de primo. F. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION