장음표시 사용
221쪽
perditis nunc poetis & scriptoribus assumeret. Quibus materiae dotibus qui non contenti, hversificatore etiam poeticas laudes, inventionis, orationis, ornatus postulant, profecto iniquius agunt. Sed redeamus ad propositum librum. Huius tres sunt Partes: prima, De Nonni vita, ingenio, F Driptis, Commentatio, pag. I - Istraltera continet Dionniaeorum illas octo libros, eum emendationibus ει notulis contextui subjeciis, s omnium librorum brevibus argumentis, pag. I 3 - I68: tertia est, Commentarius M tho- Iogicus in octo illos libros. In omnibus his paristibus exstat haud vulgaris cum doctrinae copia, tum judicandi iacultas. Et prima quidem , praeter ea, quae titulus eius profitetur, habet alias ctras notationes cognitu jucundas & utilest alteram, recentiorum hominum eruditorum diverissa in utramque partem de Nonno judicantium, vel laudantium vel contemnentium: alteram, amtiquorum poetarum & aliorum Scriptorum, qui carminibus hoc argumentum vel attigerunt, vel
tractarur , quale hodieque sirperest Euripidis
drama Bacchae. Secunda porro pars h grammatica ratione ad locos corruptos & obscuros expediendos adfert brevis & opportunae antis madversionis quasi adspersionem. Tertia denique plane thesaurum totius Mythologiae continet quippe nullum in illis octo libris memoratur nomen
222쪽
men mimas quidem vulgare. Dei, herois, semidei, numinis, loci, rei, quin ejus historia & auctorum de illa mentiones docte copioseque anno tentur. Quo magis optamus, ut tantae industriae & eruditionis juveni is locus obtingat, ubi has dotes, ad iisdem imbuenda instituendaque juniorum ingenia, eXpromat.
V. M. ANTOMIMVRETI Scripta Selecta, euraxit Carolus Philippus Torser, Philosophiae Doctor, Θ mnasii midesseetensis Profestor, BLbliothecae Acad. Praefectus. Accedit Friderici Creueteri Epistola ad Editorem. Heidelbergae, sumtibus Mohrii F Zimmerii. MDCCCIX. 8.pora. 616. Ad M. Antonii Mureti non modo lectionem,
sed mentionem adeo & cogitationem, semper animum meum, nescio quomodo, quaedam &suavitas demulcet, & lux humanitatis 'quasi se renat; neque id solum praesentis sensu temporis, sed etiam praeteriti recordatione. Is mihi enim fuit Muretus, qui me Ciceroni offensum re conciliaret. Adolescens vix dum vigoti annos natus, edita Epistola ad Ruhnhenium, non nisi Graecos legeram Scriptores, ab iisque tum recens ad Latinos & principem Ciceronem accedebam. Qui me continuo insolita quadam disescultate, ut putabam, & austeritate, certe a se ad alios avertebat. Forte accidit eodem tem
223쪽
ET LIBRORUM SUMMARIA, CAET. ad
pore, ut ex auctione nanciscerer exemplum
Mureti, sordidum quidem charta & typis, prio
rum etiam dominorum usu detritum ac paeno
lacerum; quod ego ut accipio, ita injicio;& primae statim orationis, in quam casu inci debam. exordio sic & moveor & teneor, ut eam nisi perlectam de manibus non deponerem. Qua in lectione memini mihi plane idem accidisse, quod antea in Demosthenis mihi lectione acciderat, quod scripsi in praelatione ad Serilecta Historicorum Graecorum p. 33, ut inca
lescerem & impetu orationis auferrer ad eam inter legendum alta Voce recitandam. Dein
ceps, omnia hujus scripta legens, paulatim cum Cicerone in gratiam redeor qui mihi jam nil nisi suavitatem & lucem offerebat, ad eam qua si magna mysteria percipiendam , parvis Mureti mysteriis praeparato. Quod negotium quam rationem habuerit, declaravi Bibliothecae Criticae Parte X, p. II 5: quae nostra verba Creugerus V. Cl. reposuit in hujus editionis praelatione. Quam quidem & editionem & praelationem dignam esse Muretina laude, vere nobis assirma. re videmur. Nam & Creugerus v. Cl. is est, qui in paucis eorum, qui nunc sunt, Latine scribendi facultate & elegantia excellat: & editio cum externam habet dotem, qua Ruhnkenialia caret, chartae candorem & typorum Pr-O mam et
224쪽
main: tum internam, delectum partium & anno. tationis opportunitatem. Ac delectu quidem , - cum judicio ex omnibus Muretinis operibus factus est, Epistolis, orationibus, Variis Lec
tonibus, Commentariis, Poematibus: annotatio autem, retentis Rulin enti notulis, refertur adultos etiam Ueterum locos a Mureto vel meis moratos, vel signiscatos, auctorum nominibuς, librorum paginarumque aut 'versuum numeris
notandos. Sic Editor gratum & utile fecit adolescentibus Latini stili & antiquae elegantiae studiosis, opere Muretino ad pretii mediocritatem,& eam voluminis brevitatem rodigendo, quast tamen exemplo & imitationis consilio satisfaceret. Caeterum idem Editor jam antea doctis hominibus lacultatem suam probaverat, colligendis Philetae fragmentis, edendisque libello sic inscripto: Philetae Coi Fragmenta, quae repo-
iuntur, collegit F notis illustravit Carol. Phil. Κ fer, Enethemio - Palatinus, Seminarii
Philologici R Georgiae Augustae sodalis: praefixa est Epistola Chr. G. Honii ad D. Georg.
Sohlosserum. Gottingae opis Barmaterianis 3. p g. 9O. VI. . acobo Morellio. viro eidem & optimo, & omnium, qui nunc sunt, rei literariae intelligentillimo, quantum ego debcam saepe & alias dixi, & nuperrime in Annotatione ad Platonis
225쪽
Phaedonem' propediem edenda; nunc nos juvat viri .ber ficta recolere memorandis breviter 'nois viqimis , quae Quidem in manibus habemus , .
, ejus scriptis r quaedam susus descripturi in sequente libro Philomathiae. Sunt autem haec: Dionis Cassii rassoriarum Romanarum Fragmenta cum noνis earundem lectionibus, a Ja-ebbo Morellio Bibtiothecae Venetae Praefecto, primum Bassiani apud Remondinos anno MDCCXCVHI, forma minori vulgata: nunc casti. gatius, formaque majori, ad Reimarianam ediationem accommodata, denuo excusa Parisiis,
lapis P. I. Delance a. MDCCC. DL pam. I 8. Alterum est: Bibliotheca Manusicripta Graeca G Latina Divi Marci Venetiarum: Tomus Primus. Basiani ex Papographia Remondiniana. a. MDCCCII, 8. para. 499. Tertium inscribitur: Aldi Pii Manutii Scripta tria longe raris. sima, a Dcobo Morellio denuo edita F illustra a. Bassani Upis Romondinianis. MDCCC Ul.
8. para. 6 I. Sunt autem haec triar Musarum Panegyris ad Albertum Pium: Epigramma de Venere & Cupidiner Lex Graece scripta Academiae Λldinae , de collocutionibus in ea non nisi Graece habendis. Est etiam chartula octonaria quatuor paginarum de Iacobi Morellii osteribus editis ab a. MDCCLXXI MDCCCIV. Eiusdem viri liberalitati debeo exemplum V O a Iam
226쪽
tae Hieron mi Lagomarsini ab Posepho Mariano Parthonio scriptae, editae Veneriis MDCCC, 8, dignae prorsus, de qua uberius alias rese.
VII. Quae antea rogavi tria, eadem rursus mihi reganda sunt; ne tacendo committam, ut non amplius rogare videar. Ρrimum est, de Ruhnhenii Epistolis: alterum, de ejusdem exemplari Plutarcheorum Moralium: tertium, de hominibus doctis absentibus & exteris, librorum hujus Bibliothecae Lugduno - Batavae copiam sibi fieri cupientibus. Haec autem cujusmodi sint, diximus Bibliothecae Criticae Parte XI. p.