Filomathias ta sporadin. AG Miscellaneae doctrinae liber primus tertiusDaniel Wyttenbachius Liber primus

발행: 1809년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

quum speraretur Comitatum Aventonensem &Vindausciensem , qui essent in ditione Pontiscis Romani, h contagione seditionis immunes fore; hanc spem eventus sesellit. obtinuit illas terras cohors Iourdani , serro & flammis gras. sans, civibus veteris formae studiosis, optimatibus, nobilibus, aliis, praesens exitium omnibus intentans, multis inserens. Hac primum Mor- moironum adventante anno MDCCXCI, mense Aprili, Sanctocrucius domum paternam reliquit rabeunte rediit, spe quidem ille quietis & recuperandae tranquillitatis; re & facto, graviora passurus, ct proxima supremae necessitati subiturus. Sequente enim anno MDCCXCII, carceri inclusus, jamque hi conspectu habens pegma supplicii mortiseramque securim, mirum in modum evasit, &, mutato vestitu habituque, Lutetiam Parisiorum pervenit. Uxor, relicto vetere Mormoironis domicilio, Avenionem se contulit e&, quae sua constantia, solertia, ct animi praesentia, maritum S liberos servasset, parum ab fuit quin ipsa ibi periret. Nam a praedonum principibus decreto, jamque satellitibus mandato, ut comprehenderetur, illo ipso temporis puncto reperit quomodo aufugeret: vi ad mari. tum se recepit a. MDCCXCIV, mense Martio. Interea praedones spe sua decepti, iram, qua in

dominos absentes incensi erant, explerunt rebus

eorum

192쪽

eorum praesentibus vastandis & raptandis. Bona traduntur sequestro, domus a sodalitio seditioso occupatur, libri diripiuntur, chartae creis mantur. Accessit cumulus omnium acerbitatum, obitus amborum filiorum: qui utrum sua mo te, an aliena vi, Obierint, in neutram partemsgnificat Scriptor: posterius tamen ut verisimilius censeamus, faciunt cum tempora, tum quae aliunde accepta nobis meminisse videmur. Erat autem haec & in desperatis rebus unici ademistio solatii, & in restitutis continua doloris iniastauratio; quum in reliquiis naufragii rei familiaris semper aliquid occurreret, quod carissim rum capitum desiderium excitaret. Ita undique ad moerorem sollicitatus, non tamen ei indulsit, neque principalem animi partem aegritudine assici passus est. Quin sapientis munere sun- gens, prudentiam, sortitudinem, temperantiam, retinuit. Quae illi constantia & felicitas veniebat e certa verorum bonorum aestimatione, vanorum contemtu, & firma sententia res humanos totumque universum divino numine guberonari : quam sententiam h teneris susceptam, deinde per totum vitae cursum quotidiana Observatione , tum Historiarum & Philosophiae commentatione, ad certam judicii stabilitatem Corroboraverat. Itaque de injuriis sibi illatis placide & sentiebat & narrabat, ut quae di-Μ a v,

193쪽

vinitus accidissent: & earum auctoribus ignosce-.bat, ut qui magis necessitate fati, quam sua voluntate fecissent. Mansit deinceps Lutetiae;

quippe urbe libris Literarumque sublidiis adfluente, & doctis hominibus frequente: intermisia doctrinae studia repetivit, in iisque recentium calamitatum solatium & quaesivit, & invenit. Opera Diverso I. I. Barthelehvi duobus voluminibus formae octonariae, addito ejusdem Elogis, edidit Parisiis, anno Reip. VI, id est, MDCCXCVII: proximo anno ibidem singulare

volumen ejusdem formae, De antiquis Rebus- publieis Federatis: alteram editionem Censurae Scriptorum De Rebus Alexandri M. anno MDCCC IV: de qua retulimus Bibliothecae Criticae Parte XI, & votum hoc apposuimus: se Itaque optamus , ut egregio viro, quae adfuit studii intentio, animi corporisque alacritas, otii aliarumque rerum abundantia, ad hoc de Alexandri hutoria opus ornandum, eadem ei suppetat ad librum de Mysteriis Veterum, quem nunc maXl ane in manibus habet, nova editione loeupletandum & frequentandum.' Quod item vanum .suit Volumi quamquam reliquit exemplum primae . editionis plenum lituris, correctionibus. α additionibus; unde alteram editionem se saet

rum profitetur Sanctocrucii sodalis, vir doctus, eui legavit scripta sua inedita di adversaria.

194쪽

Fuerat autem ipse sodalis Academiae Inscriptio. num: qua exstincta anno IIIDCCXCIII, deind6 instaurata anno MDCCCII, sub nomine Gassis rassorieae F Literariae Insiituti, huju4 item

Classis sodalis suit: & utrumque sodalitium, vetus di novum, ornaverat, LUditis ad praelegen. dum & edendum disputationibu compluribus rquarum quae ad Academi in pertinuerunt, in hujus Actis brevi prodibunt. Instituto tradidit disquisitiones copiose scriptas Sepulcro I Iau

parabat commentationes, alteram Aia Hi uria Philosophiae apud Romanos, alistram de vero tem pore natali Christi. Aliae etiam ejus: scriptiornes proditae sunt in aliis Syllogis Periodicis, veluti in Diario Eruditorum, Horreo Enoclopaedeutico, Archipis Literariis. His annumerandae sunt quaedam h Silvestro memoratae:

Elogia, Abbatis 'ulei, i Carrinalis Bernisii, D. Gementis: Cogitationes do Providentia r Comismeniarium de cursu fluviorum Araxis N ri. Ex b c librorum multitudine & argumentis dodoctrinae ejus magnitudine & praestantia suspi cari licet. Et materia & forma congruebat animi cum generositati, tum humanitati. Materia erant res, earumque praestantissimum genua. historia ingeniorum, Literarum, doctrinaruiu, re. ligionum, morum, rerumpublicarum & regnO

M a ruina

195쪽

rum, rationis civitatum constituendarum, guber nandarum , legum serendarum, juris publiei &gentium, prudentiae civilis. Forma & ratio fuit, qualis h nobis declarata est in Censura Scriptorum de rebus Alexandri, Bibliothecae Criticae Parte XI, p. I et, ubi sic diximus e Noaut in quibusdam locis ab auctore disentimus,

Ita universe eum omnes historici muneris partes explevisse judicamus. Nam & materiae collecistae tanta est copia, ut nullus accessioni relictus videatur locus, ct quas thesaurus sit historiast Alexandri: nullus qui ad eam pertineat homo, Iocus, nullum factum, opus, rempus, nulla res& actio, nulla cujusquam scriptoris mentio desideretur: sed omnibus etiam scriptoribus peris censendis, omnium saeculorum & aetatum vim tutes vitiaque notentur. Et maioriam quasi spiaritus intus alit, arque animat distributione, judicio , ratione, sensu magnitudinis di honestatis, ac religione reverentiaque muneris historici: h rumque cogitatorum diserta & gravi Oelaratione. ' Quod in quibusdam locis ab auctore di sentire nos diximus, referebatur ad hanc editionem: in qua frequenter laudat effata Bossuetii, de Historia rhetorice magis quam critice disseis

196쪽

Uilto sonum per civilem illam conversionem mutatatos cognovimus. Villoisoni obituin continuo dolenter amanterque mihi perscripsit anno Mi

CCCIU, de caussa morbi prudenter & utiliter monuit: mox ejus dlemoriam ab instituti socio Dacierio, V. Cl. , scriptam transmisit, & iniquius de Uilloisoni doctrina judicatum improbavit.' Adeo dolorem magis in amicorum, quam sua , caussa prodere solebat. Nam quum biennio postea filiam, quae una ei ex natis supererat, jam viro nuptam, morte amisisset , eaque orbitate ad veterem filiorum luctum renovaretur, tuum Gl casum ut satalem tacitus tulit , nec ejus no titiam absentibus i quamvis amicis, nec mihi, ad quem illo tempore alia de caussa seribebat, impertivit. Idem, quum eodem tempore age. retur de Republica nostra in Regnum mutanda, nil prius potiusque habuit, quam ut me perliteras moneret, quibus rationibus meae fortunae , quam periclitari putabat, consulerem. Quod consilium licet in2euta temporum lenitas

supervacaneum redderet, magnum tamen ejus

erga me fidei & amoris documentum exstitie. Inounte proximo anno MDCCCVII, quum no . stram urbem te milis illa clades die κR Januarii affixisset, hic ad primam rei famam percul sus, nulla mora interposita, domo exiit sciscitatum apud communes samiliares, si quid mihi

197쪽

accidisset: comperto, me vivere & valere, literas quantocyus ad me dedit, postulans, ut sede meis rebus ipse certiorem sacerem. . Postremas ab eo literis mihi Lutetia redux adtulit Ravius noster, mox ipse die I Decembris nobis morte ademtus. . Quae, Prosecto, tam crebrae hominum nobis carorum mortes nos quoque ad monent , ut breve & incertum reliquae vitae spatium bene factis extendere conemur. Sanc- tocrucio autem nostro exitum adtulit affectio corporis, quae magis cum doloribus quam viatae periculo conjuncta videretur: qua laboranistem dum amici spe & ςommemoratione repetendorum studiorum, absolv*ndarumque scriptionum inchoatarum, recreant & consolantur, i

opinato mors eum abstulit die xI Martii, hujus anni MDCCCIX. Talem tantumque virum ami Dus Sanctocrucium, qui non solum familiaribus & amicis triste suavitatis & consuetudinis suae desiderium, sed omnibus doctrinae, virtutis, magni & in adversis rebus invicti animi, egregium exemplum reliquit. Et unus nunc ex illa Parisiensi aetate atque consuetudine nobis tu superes, Larchere, Nestorea vigens senecturea

199쪽

accidisset: comperto, me vivere & valere, literas quantocyus ad me dedit, postulans, ut sede meis rebus ipse certiorem sacerem. Postremas ab eo literas mihi Lutetia redux adtulit Ravius noster, mox ipse die I Decembris nobis morte ademtus. Quae, Prosecto, tam crebrae hominum nobis carorum mortes nos quoque admonent , ut breve & incertum Teliquae vitae spatium bene factis extendere conemur. Sancistocrucio autem nostro exitum adtulit affectio corporis, quae magis cum doloribus quam viatae periculo conjuncta videretur: qua laboranis rem dum amici spe & commemoratione repetendorum studiorum, absolvendarumque scriptionum inchoatarum, recreant & consolantur, i

opinato mors eum abstulit die xi Martii, hujus anni MDCCCIX. Talem tantumque virum amisimus Sanctocrucium, qui non solum familiariis bus & amicis triste suavitatis & consuetudinis suae desiderium, sed omnibus doctrinae, virtuistis, magni & in adversis rebus invicti animi, egregium exemplum reliquit. Et unus nunc ex illa Parisiensi aetate atque consuetudine nobis tu superes, Larchere, Nestorea vigens sene Niquam Tibi porro laetam fortunent Musael

SEARCH

MENU NAVIGATION