Filomathias ta sporadin. AG Miscellaneae doctrinae liber primus tertiusDaniel Wyttenbachius Liber tertius

발행: 1817년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

cuarum usus et meditatio eum in finem, ut iis et ad legendum et ad colloquendum valeret, Gallice etiam pure et accurate scriberet. Inerat praeterea jam in adolescente magna oris com mendatio, sermonis varietas et jucunda comitas, quae per totam vitam mansit, certe raro nec nisi tempore aegrotationis eum reliquit.

Tali ergo quum laude floreret, accessit etiam eruditionis fama h scripto libello, et consequendo titulo Doctoris Iuris ad disceptandum proposito, de Anthropologia Iurisconsulaorum Romanorum quatenus Stoica est, Lugduni Batavorum MDCCLXVI. Quo in libello quum

appareret scriptoris et philosophum ingenium, et Philosophiae Iurisprudentiaeque diligens cognitio, et elegans Literarum doctrina, nemo erat qui dubitaret, scriptorem, si modo id agere vellet, idoneum fore cathedrae cuiusvis harum disciplinarum obcundae. Sed vetus reip. gerendae propositum eum ab instituendo alio vitae genere avocavit: et non ita multo post factus est Advocatus Societatis Indicae Orientalis. Quod munus quam fuerit plenum laboris et negotiorum, quam varium et multiplex, intelligunt, qui norunt, quanta pars Reipublicae Bais lavae suerint coloniae Asaticae et Africanae'. hujus Societatis regimini subjectae, quantumque momentum, cum ad patriae florem ac polin

252쪽

tentiam, tum ad fortunas singulorum civium. Ossietum Advocati malumus verbis Pestelli, viri egregii, referre ex Commentariis de Rep. Batava p. 162: is Duo viri ex tribus quisque is nominatis a Principe Arausiaco electi, et se Advocatorum nomine appellati, Curatoribus,, adsunt, ut eorum fide, diligentia in e quirendis rebus Indicis ac commodis Socleis is latis, probataque prudentia in consiliis danisse dis et decretis effciendis, niti possint. Boe sius initio Secundus Ahocatus factus, interis jecto tempore in locum Primi successit. Λmstelodami habitans, ad me venit recens Professorem perhumaniter salutatum, assi ans ute sibi quamquam ab aliis commendatum, tamen sponte conciliatum esse; quod ego, item ut ipse. Literarum cognitionem ad Historiani Philosophiae retulissem. Hoc suit initium nostrae conis junctionis et quae deinceps, dum ambo Amstuis Iodami fuimus, mutuis ossiciis, multis congrea insibus ac sermonibus frequentata est. Decem

annis post ci78i , patria subito bello h Britannis perculsa, naves nostras intercipientibus.

portus obsidentibus, Societas Indica orienta- Iis, ipso suasore, duos Legatos, quorum ipse unus fuit, in Galliam misit, qui cum Rege, Administris, et Praetoribus agerent de miliistibus conducendis, navibusque instruendis, et

253쪽

, Gallia in Indiam emittendis, ad colonias So-eietatis adversus hostium incurium defendendas. Ibi quod ei supererat Iegationis ossicio temporis, ad cognitionem urbis, populi, morum , regiminis, hominum, in primis doctoarum, contulit, et proposito n otio dextra solerterque peracto, pace restituta, i 7833

domum rediit. Interea dissensiones civiles in ter duas adversarias reipublicae partes increve. rant; et deinceps ita invaluerunt, ut ad manifestum bellum spectarent: quod praevertit, ramo jam accensum extrinxit, adventus Bootussici exercitus praetore Brunsvicensi Duce 17873. Vetere reip. forma restituta, parti-bis Nasiavicis confii malis, Boersius SocietatiqΙniicac caussa legationem in Britanniam obiit, imJemque inde atque h Gallia et laudem retulit, et cognitionis fructum percepit. Do mum redux, interjecto quodam tempore, mu nere Advocati Soeietaiis Ddieae se abdicavit, aftid capessivit; magis illud cum potestate et interiore rei p. administratione conjunctum fictus est Pensionarius civitatis Leldensist sic autem vocabantur tunc civitatum Hollanta

diae siluuiarum, jus suffragii habenuum, leugati ordinarii ad senatum ordinum Hotlandiae, Penes quem summa potestas Popilli Vollandiae erat: hoc autem munus priori praeoptabat

254쪽

PARENTALIA:

quod minus occupatum negotiis esset, et pluin res portunitates offerret tuendarum partium Nassavi carum, quas ipse sequebatur, non suae sed publicae utilitatis caussa sic faciendum judicans. Iam enim tune in Gallia servebanc istae lites inter faetiones Regiam et Popularem, mox in apertam vim erumpentes s I 789), et victrice Populari, in omnem atrocitatem proruentes. Ad hujus sectionis progressus, stem

quentes sane et magnos, nostrorum hominum Antinassavicorum animi erigebantur, ejuS exer citus ut datores libertatis, aequalitatis , et fraternitatis, quas se allaturos profitebantur, ex spectabant. Incredibile dictu est, quam Iaae hic error serpere coeperit . quamque multas insatuaverit, seniores etiam, veteres magiaea. tus, priore reip. conversione loco motos, latos

nil passos, tum vero juniores, qui sibi nescio quam cum libertate communionem intercedere putarent. In his suerunt quidam studiosi adolescentes, qui ad legum decorique contemtum progressi, Boersium in auditorium pablicum

audiendae orationis caussa venientem cum irri. sone exciperent, occentantes dictum quo

dam, quod ipsi partes N savicas delendenti in Senatu Leidensi exciderat, indeque ad vulgi

notitiam emanaverat. Hic tam inaudita petulantia commotu i et magis etiam facinorio im

255쪽

PARENTALI M

triae sortem commiserabatur, in quam aditus hostibus pararetur, qui eam, nulla legum conis ditionumque habita ratione, libidinoso et suis -perho sub imperio vexaturi et exhausturi es.sent. Quod plane ita evenit. Nam quamvis laudans Gallicum populum ut ingeniosum,. humanum, affabilem, comem, qualem ipse praesens expertus erat, hoc referebat ad eum, qui sub jurto regio imperio suerat: ad eum, qui pos ea suit, nil minus. Tunc vero istis cogitationibus dies noctesque agitatus in gravem morbum in cidit, eumque cum delirio 'conjunctum, quod subinde in furorem abiret. Igitur custodiebatur domi suae et v suis. Nam quamvis caelebs , sua ipse in domo habitabat, eaque famulitio instructa et supellectile, omnibusque partibus, quibus lauta domus censetur. Accidit paulo post, ut Gallico exercitu omnem agrum

urbesque hujus reip. Occupante, dominarentur partes Antinassavicae:, et exauctoratis veteribus magistratibus novos ad novam sormam imis

perii popularis constituerent r quosdam etiam Prosessores Leidenses, ut deditos maxime Nas savicis partibus, suis cathedris privarent, Pestellum, Κluitium, et stat rem Boersii Caro-Jum. Theologiae Prosessorem, ipso minorem quadriepnio. Hic, ut princeri cognatorum,s quo.

256쪽

aeso

quorum in intela et curatione aegrotans fiateresset. hujus sortunis sic se consulere debere

existimavit, ut eum, relicta sua domo et familia, curandum alendumque collocaret certa annua mercede apud magistrum hujusmodi cust

diae, quae Delphis est. Quod hic optimo

consilio secerat, id aegrotans frater summam injuriam interpretans, vehementius eciam quam antea animo exasperatus et furore incensus est; ut malum arte insanabile dubiae medicinae temporis relinqueretur. Vicit tamen naturae bonitas. Nam quum isti fervores et aestus quinto demum anno aliquantum resedissent, ut erat 'ngenio actuoso et scientiae cupido, vetera sua studia desideravit, librosque suos arcessivit. In his maxime eum ceperunt ac tenuerunt Graeci, eorumque quotidiana lectione oblec-- latus et paulatim in quamdam rationis viam reis ductus est. Legit Aristophanem et Herodo tum. Tunc quoque nostrum congressum re--quisivit. Veni ad eum eum Paradysso. Exce--pit nos lacrimans: mox ad pristinam hilarita- . tem rediens multa narravit, nil de suo morbo, quippe se semper sanae mentis suisse putans r. caeterum ipse omnem sermonem Occupans, egalio aliud memorans, satis prudenter dissere-ihat, unum saltem alienationis vestigium seris

evans, quod se non Boersium . nec patris, qui

257쪽

PARENT ALIM

vulgo haberetrur, sed alicujus Germani dyna. sae, nominabat , filium esse dictitabat. Proximo mense solus eum invisi , si serto so-

Ium magis audiret, sibique illum errorem de patre suo eripi pateretur. Ipse rursus sermo, ne in omnia alia deserebatur, nec interpellanis di ansim praebebat. Surrexi ut abiturus, et ,, Vale, inquam, spero nos proxime alio in Ioeo collocuturos.' Ad haec ille, quod malebam, erigitur: et se Ecquid, inquit, habes, meisi cognatis mandati, ut mecum agas.'t Nil equidem, inquam, novi habeo; nam horum semper fuit propositum, ut ex hac tutela. exires, quamprimum constitisset te plane stan tum esse: nosti enim profecto te aegrotatiorvin' verum audire V Quum se velis dixisset, narravi de morbo, delirio, furore. Haec omnia ei nova et inaudita accidebant, nil reco dabatur, nisi se voluntate cognatorum, ipsius honis inhiantium, vi o sua domo abreptum, in hane custodiam deportatum esse. ENO, inquam, si vis sanatus haberi, depone hunc de cognatis, et illum da patre errorem. Neque est, quod te istius morbi pudeat. Est haec λ Graecis dicta , quae non in tardos et hebetes, sed in veloces et ingeniosos, homines incidit: de qua Aristoteles in Problematibus XXX, a et indeqite Cicero in Τu

258쪽

euianis cI, 33: III, s . Favorinus autem. egregius philosophus, . Plutarchi aequalis, his

eam verbis ornat, ut dicat, eam non parvis nee abjectis ingeniis accidere, αλλὰ εἴνω σχεδόν τι τὸ πάθος τούτο ἡρωικόν.V Haec et talia Iibenter audiit, mihique discedenti promisit, se istos errores depositurum. Haec inter nos aeta sunt Kalendis Iuniis a. MDCCCI: et, pau-ςis interiectis diebus, libertati maeque ipse tutelae restitutus est. Rediit paulatim pristinavitae consuetudo, et illae supra laudatae dotes, sermo utilium iucundarumque rerum commemoratione frequens, perfacetus, sine offensione et acerbitate; immo in omni congressu urbanitas et cum benevolentiae significatione amabilitas. Quamquam habuit haec laus quandam exceptionem primis post recuperatam sanitatem et libertatem annis, ut nonnumquam ei disserenti duriora quaedam adversus amicos praesentes dicta exciderent; quae hi silentio praetermittebant, affectionis veteris accessionem interpretantes; ne adversando mentiS nonis dum satis firmatae proclivitatem sollicitarent. Sed illis morbi reliquiis tempore detritis a que absteres jucundior cunctis accidebat. Nemo autem unus suit, qui plures homines nos set, nemo cui cum pluribus vel notitia, vel familiaritas, vel consuetudo, vel aliquid ossi. cri

259쪽

ΡΑRENT ALIA

eii intercederet; ut per totam Batavam terram haberet, apud quos devertere et commorari posset. Et veterem hunc suum morem repetivit, simul ac rursus rerum sitarum dominus esse coepisset; continuo familiares illos et amicos invisit: quibus omnibus gratus et acceptus hoSpes venit. Ventitavit etiam in conventus So. Cietatum eruditarum, quarum Socius fuerat, Leidensis, Harlemensis, aliarum; nam fuit multarum. Et ipse sodalitium instituit, quo, ut suo opere, maxime delectabatur, cujus Conventus convivio, menstruis intervallis, celebraretur ab hominibus doctis vel doctrinae amantibus, in Aggere Leidensi, vico medio trium urbium, Loidae, Hagae, Delphorum, ubi ipse habitabat: hoc sodalitium h suis amiis cis obiri valde cupiebat, eosque cum adduce bat , tum arcessebat: et ipse ei gratificans es quoties veni. Publici autem muneris nullam partem attingere voluit, quamvis delati. Veluti quum Meermannus U. Ili., idem nunc nobis lugendus, sed quum is sub Rege Franciaco, Cubicularius, Administer, Praefectus Inostitutionis Publicae sectus esset, Boersiumque, auctoritate Regis, collegam hujus . praesecturae allegisset, ejusque nomen ut allecti in

Ephemeridibus publicis prodidisset, ipse mox in iisdem Ephemuidibus epistolam edidit ad

260쪽

Meermannum, recusans illud munus, humaniter quidem, sed iis tamen verbis, ut facile apis pareret, quid de Francico dominatu sentiret. Scripsit et alia, sed siclis sub nominibus i in quibus et libellus fuit pertinens. ad indignatio. nem injuriae Amstelodamensibus ii Francico Rege, ut Gebat, sectae, qui illis Curiam ademisset, sibique regiam fecisset. Sed hae mox

aureae visae sunt res, per insecutas serreas.

Patria Francica provincia fit. Continuo aes ejus alienum, ingens illud, in cujus foenore plurimi cives positas habebant suas pecunias,

triente circumscribitur. Hinc plurimorum cs-vium fortunae eversae. Accedit militaris conscriptio: vectigalium acerbitas: publicanorum

exactiones: veterum omnium rerum commu

tatio : alia, quae recensere infinitum, et singuis Iaris sicliptionis argumentum, sit. His in calamitatibus Boersius magis aliorum, quam sua caussa, dolebat. Nam quamvis et ipse publici steris circumscriptione magnam fortunarum partem amiserat, tamen, quia solus erat, et

res suas diligenter dispensabat, habebat satis reliqui, unde liberaliter viveret, at non satis unde aliis, uti solebat, succurreret. Fecit nihilominus, ut nil ex vetere sua erga alios ba. neficientia imminueret. Omnino magis specie illatae indignitatis, quam ablatae utilitatis,

SEARCH

MENU NAVIGATION