장음표시 사용
221쪽
Eedisceret: semperque illum seientiae modum obtinuit, quem antea habuerat, quemque supra declaravimus, et duobus illis in libris significa.
vimus: quorum in priore testati sumus, eum praeclara studiorum et variae simul accurataein que doctrinae laude florentem, cum Mahnio In eo discipulorum meorum pari h Ruhnkenio numeratum esse, ex quo hic sibi alterutrum collegam obtingere optaret: in altero autem Iibro acutam ejus verisimilemque Xenophon-eteam correctionem laudantes, diximus, eum, dignum prosessoria cathedra, adhuc in subsellio scholastico praeceptoris infimae classis acquiescere. Sed et alias ab eo factas esse correctiones meminimus. Exstant certe edita ejus industriae opera duo t alterum, Rudimenta Grammaticae Graecaer alterum, accessio, quam
ipse, sodalis Philomathiae, Epistolis et Appen dici Primae contulit. Ex quibus omnibus existimare licet, quantum ejus scientia nobis L, terarum Ductum attulisset, si vita ipsi et lon- gior et facilior contigisset. III. Tertius fuit Wassenarius noster, cujus memoriam in principio hujus libri edidimus. IV. Quartu is Fredericus Iacobus Bastius, et ipse bis a nobis laudatus, Bibliothecao Cri- ricae P. XI. p. II 8, et Philomathiae Libro II,
p. 248. Natus d. xvI Martii, a. ΜDDCLXXI,
222쪽
Ilasso - Da stadiensis in Alsatiar ubi pater era Gymnasii Rector, Praeceptor Seyboldus, alibi nobis notatus, caeterum elegantis doctrinae non expers, cujus disciplinae puer multum debuit. Theologiae destinatus, huic aliisque Literia percipiendis adolescens Jenam petiit, salario a jutus a Serenissima Amalia, Ducis Saxovis
mari ensis matre, bonarum artium patrona egregie docta. Huc venit a. MDCCLXXXIv, quinqueu nium manens, audivit Griesbachium, Doeder- linum, Reinholdum, alios, maxime omnium Schuigium, Literarum nostrarum decus, quo auctore ac doctore se iisdem consecravit. R Iicta Jenensi Academia a. MDCC cxxxa Comes ab Epistolis additur Legato Hasso - Darmstadiensii De Jan. Vindobonae; ubi in Caesare
bibliotheca aptam suo studio materiam nactuS , plurimos Graecorum Scriptorum codices exiscerpsit. Ibidem Hasso - Darmstadiensem Ptinci pem Georgium Carolum fautorem adeptus, huic inscripsit libellum Germanicum de Platonis SImposio a. MDCCLxxxxiii. Mox Latine scriptum, et patrono suo, Legato, dicatum, edidit Specimen Editionis Noae Epistolarum in faeneti a. ΜDOCLxxxxvi. . Proximo anno fuit item Comes ab Epistolis Gazerto, viro amplissi mo, Hasso - Darm stadiensi Consiliario, ad Convςntum Rastadiensem, pacis causa habitum, misso. Hinc redux eandem ossicii oper*m praestitit illustri
223쪽
diensis aulae Parisiis Legato: cui percarus fuit, eoque absente Legationis negotia solus administravit. Qua in urbe eumdem, quem Vindobonae, vitae Cursum tenuit, vacuum , negotiis tempus ad codices Graecos pervolutandos excerpendosque conserens. Epistolam Criticam ad Boissona.dium edidit a. Mocecu, cujus praestantiam deis Claravimus .censura ejus in Bibliothecae Criticae P. XI. Prodita, unde, ad cognoscendam Bastii eruditionem. haec certe exordii pars reserenta est: se Scriptor adhuc nobis cognitus erat ex specimine editionis novae Epistolarum Arista*neti, anno MDCcxcvr Vipdabonae edito; unde praeclaram de ejus doctrina spem conceperamus. Quam spem hic liber non modo explevit, sed etiam multum superavit; quippe cujus argumentum et opera per omnem Graeς e Criticae provinciam late patet. Nam et ipsius linguae apparet accurata et grammatica combtio et et lectio multiplex optimorum Auctorum et et observatio diligens dictionis elegantioris et rarioris: et acumen in plurimis iisque egregiis emendationibus: et judicii subtilitas, cum uni
. Verse, tum de veterum librorum bonitate et editionum fontibus: et vero usus ac tractatio frequens codicum scriptorum bibliothecae Parisinae; unde Graecorum vel correctiones Vel
224쪽
his accidit ejus proposinam illustringi Luciant, quod profitetur p. 42.V Dunc autem suum
Iibrum tum recens editum, ipse nobis miserat, addita humanissime scripta epistola; unde initium factum mutuae benevolentiae, quae deinceps litesarum inter nos officium frequentavit: Alteram hujus Iibri editionem fecit a. MDCCCIxι nobis memoratam PhiIomsithiae Libro II. Biennio antea nobis impertiverat, Phaedoni nostro expoliendo, Varias lectiones septem o dicum Vindobonens urar de quibus diximus, P. I . editiones nostrae. Interea ipse hon 2ibus auctus , factus Conzsiliarius Legationis, Eques ordinis Hasso Da stadiensis Merit 'mum. Instituto Imperiali Francico epistolarim commercii caussa adscriptus, quorum nomina posita in titulo editionis secundae exstant. Per aestatem a. MDCCckI Parisis Di stadium prosectus ; in itinere Ηeidelbergae totum diem apud Creugerum nostrum lati. Qui non modo ex ejus semonibus ingentes ipsius in eodici-hus seriptis excutiendis labores, et clibrorum' edendorum propositam multitudine , sed etiam ex corporis adspectu inusitatum virium robur ac valetudinem succo et sanguine quasi tur' gentem, admiratus est. Unde, nemine quidem tale quid metuente, tamen mox apparuit illud
Hippocrateum , ἡ ακρον summam valetudinem esse periculosam. Redux
225쪽
Parisiis misit nobis exemplar promisssim Greέgorii Koeniani, d. xv Octobris, adscripta pauci
verbis salutatione. Mox d. xiii Novembris vesperi alicunde domum rediens, apoplexi conci dit in via Honorea, indeque sublatus, mortuus domum relatus est. Nos viri obitu eo magis dolemus, quo magis et nobis savit, et Bata vorum in his Literis stud. a ad rationem, quam quidam recentes ejus populares faellenista. contemnete videri volunt, ipse probavit, Ia davit, securus est. vidimus catalogum, partem bibliothecue Bas ii complexum eam, quae ad Literaturam Antiquism et Novam referture et vidimus o timorum librorum editi inumque
Hultitudinem nostra expectarione majorem.
Variae autem lectiones h codicibus seripti, ab ipso excerptae, non latum in marginibus editionum exstant, sed etiam singularibus' iiDscriptae chariis, fasciculos' Lxv explent, in qu hus complures etiam inediti libelli Graeci, et
ipsius animadversiones, continentur. Catalogus, Conscriptus, ut videtur, ab homine docto,
nita habet, quae ad cognitionem literariam vitae et studiorum Bassii pertineant. Auctio horum librorum et fasciculorum proscripta ilid. xxx Μartii a. ΜDcccxu, deinde in dieiii incertum Vilata, jam facta sit, nec ne, non dum audivimus. Nam ipsi quominus mandata ad emendum daremus , et. uti nos .nostri
226쪽
ntendis illis chartis impares, et vero tempora ἐprohibuerunt. V. Jam vero et ex Helvetia, natali patrid, duplicis nos domestici funeris acerbitas affixit, et cognati optimi et sororis optimae. Sed de illo prius diemus, qu4ndo illius sors prior exiit urna. Ioannes Wyttenbachius patrem ha Mit cognominem, rerum sacrarum in Republ. mensi Praesulem, auctoritate et prudentia Iaude norentem. Α natura saςtps ad probitatem , beneficientiam et industriam, v fortum destinatus ad rem publicam gerendam , huiς cognoscendaς mature studuit ; adolescens apraene puer in idonea huic studia positus statione, adscriptus ossicialibus Qua*storii, quam Cancellariam vulgo vocant, ut in ea per legi timos gradus in eum ordinem adscenderet, ex quo Senatores legebantur. Fuitque haec ei cognitio materia non solum negotii, sed et otii AEt unicae oblectationis. Et quod Jlle in Andria Pamphilus juvenilibus adolescentium sodalium studiis omnibus medioriter pbsequendo, nec iis adversando, nec aliis se praeponendo, .sne invidia laudem invenit et amicos sibi paravit r eumdem fructum uberius etiam simillvia , sed verioribus instructus subsidiis, W.
. noster assecutus est. Nam quae Vulgo usurpan- ur, Venari, piScari, laucupari, equitare, auris
227쪽
tibist caneret vinum, aut similia vini potulenta, hibere: tabaco, quod dicitur, uti et et quidquid huiusedihodi adventitium , praeter naturae necessitatem adscivit hodierna consuetudo: h rum omnium ille nihil, ne mediocriter quiisdem: et tamen si sorte in coetus talia agen tium incideret, compotaritium adeo et comesinsantium , eorum laetitiae obsecundabat, en quamvis abstemius ac sobrius jucundi sMalis partes tuebatur. Ad hanc facilitatem comita. temque accedebat mira candoris, au benevo-Ientias significatio, sermo plenus rerum scitudignarum h civili prudentia et historiarum varietate, qui eum et junioribus et senioribus
commendaret. Anno mc CLXXXV, aetatis vigesimo quinto, stationis cancellariae decimo, commeatum accepit peregrinandi per exteras raristas in biennium; ut sere illic liberaliter insti. tuti iuvenes solent. Primo Goettingam veniens, annum ibi commoratus esti, audiens ce
leberrimorum scholas Prosessorum de Iurisprudentia, Historia, Geographia, Diplomatica, Rerumpublicarum cognitione vulgo dicta Statisticae, Politica; oeconomia in primis et Tech. nologia, id est de artibus ossicinarum, Bec mannum: privatim quoque Ileynii nostri imsitiitione stili Germanici utens. Jnde peragrata illa Germaniae parte, lustratisque praecipuis
urbibus. Lipsia, Dresda, Berolino, Hamburgo, aliis
228쪽
Miis, mensem apud nos Amste danti:
tum plerasque aljas urbes Batavas obiens, porro in Belgium trajiςiens. Lutetiam Parisiolum veα niti ibique complurium commoratione mensium facta, ad sitos rediit. Atque omnibus illis interris locisque quum diligenter observasset,
quae ad situm cisirendi consilium pertinerent, magnamque utilium rerum cognitionem collegisset, hanc continuo ad uiam actionemque, patriaeque emolumentum , convertere. oepit. Itaque porro se ad omnes Reipublicae partes perspiciendas applicuit, eas maxime, quae advectigalia et fiam tus, eorumque invicem accommodandorum rationem, spectarent: proven tum frumenti, pecoris, Vini, mellis, olei, aliayrum rerum et opificiorum: mercaturam, eXporistationem, et invectionem et decimas, tributa,
Mortoria: alia hujus generis innumerabilia, Huc in primis reserebat omnium opificiorum artes, quas diligenter in Bechmannianis sph ais cognoverat: eaque de causa frequens ossiciis xas artificum ingrediebatur, cum quoque de Ga arte disserebat; si quid sorte novi ab eo discere, aut eum docere, po ei. Ibi tum saepe accidebat, ut artifex fateretur, se, quominus
artem mam melius etiam tractaret, ex re familiari laborare, et alieno iubsidio egere. Quod W. numquam lardis auribus audiens, labora tem lamper consilio, opera, re, juvit. Unde
229쪽
paulatim factum est, ut aliorum elim hominum, nisi re, consilio tamen et Opera, ab e juvari volentium, tantus ad eum numerus con- flueret, ut brevi tempore negotiorum procuratione obrueretur; quippe qui per naturae suae beneficientiam et gratuito aliis operam praest/ret, neque cuiquam honesta petenti negare aupvellet aut posset. Interea amicis eum subinde adhortantibus, ut uXorem duceret gentique suae propagandae operam daret: is Huic rei quantum satis est operam dant frater et alii gemtiles: mihi quidem adoptivi filii multi sunt,
omnes hi, qui mea re et opera egent et utun tur: vos ,ero nolite me in illam vitae condiationem includere, quae me creat non amplius
civibus meis, sed mihi soli, vivere. Deinde suo sibi tempore Senator sectus brevem pacis fructum cepit; Gallici mox regni conversione ingruente, Helvetiam quoque implicante, BG- nae opes affigente. Quibus de reb*s, ut recenti memoria et in totius Europae Iuce gestis, dicere opus non est. Illud non retice dum: his in fluctibus cum civilibus tum beselicis , quum Senatus Bemensis maximum et mmmentum et discrimen esset, W. nostri fidem' et constantiam inter caeteros eluxisse, ejusque sententiam semper habitam esse eam, quacth sano sinceroque judicio, neque corrupto ulla
vel propriae utilitatis spe, vel partium studio .
230쪽
vel quodemque affectu, prosecta esset. . Ac v 1uti tranquillus limpidae fons aquae in ipso lando pellucet, atque imagines propinquarum rerum inintegras nulloque tremore aut flatu riirbatas suscipit ac reddit: sic hujus animus simplex et aper. tus, nil simulatum tectumve alens, unicuique t tus ad inspiciendum patebat, et externarum reis rum visa, secta aliorum, actioneSque, et sortunae casus, mediis in fluctibus, severo judicio accipiebat, nil alieni illis vel amore aut odio, vel cupiditate aut metu, affingente. Roganti mihi, ut istius conversionis narrationem h se factam ad me mitteret, pesscripsst eam, sane nec tu dictam , ex rerum civilium scientia et eausatum observatione; ut plane scriptam Polybiana ratione diceres, ad quam rationem, sine imitatione, suo ipse ingenio serebatur. Senatu optimatum h plebejis dimisso, ipse tamen ab his amabatur et colebatur, ut qui semper utris que ac toti patriae consuluisset. Reconciliatis ambabus factionibus, lectus Senator utriusque Senatus, unisersi et urbani, Praefectus Quae-' storio Vectigalium, moderandae Academsae Triumvir, his muneribus per reliquum vitae tempus praesust. Ad quae quum, ut antea,
alienorum . proc ratio negotiorum accederet, testamenta, tutelae, arbitria, advocationes, et
alia cujuscumque generis, ipseque haec omnia cum religione et cura administraret, nec valo-