Filomathias ta sporadin. AG Miscellaneae doctrinae liber primus tertiusDaniel Wyttenbachius Liber tertius

발행: 1817년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

eum erat, auferret: in his erant sine dubio li-hri: abjiciuntur dentque servantur a domino

ac domum remittuntur. Caeterum tironum hoc in negotio non una fuit conditio; ista comis

munis, ut ad paucitatem supellectilis redige. rentur; lamulos haberent nullos; ipsi se, vestimenta sua, equum, instrumentum equestre ae militare totum, curarent et purgarent, stabu-ham everrerunt, vilissima quaeque ministeria

obirent: quod profecto adolescentibus libere natis, liberaliter educatis, Blusarum alumnis a parentum suorumque sinu abreptis, iniquum et indignum accidebat, eorumque animos magis etiam aci hujus militiae caussa abalienabat. Finitis induciis , quae fuerant v Calendis Iuniis ad Idus Augustas, mittuntur Magonti eum . inde ulterius mittendi Lipsiam versus Dresdamque, ubi tunc omnis belli impetus constiterat. Neque tamen eo pervenerunt, sed inter Moenum Saxoniaeque fines haeserunt; sive quod ad belli usum nondum satis exercitati censerentur: sive quod mox Franei cusexercitus, inclinatis rebus, reditum ad Rhenum moliretur. Cujus reditus pars fuit praelium ad Hanoviam, ejusque urbis incendium, exeunte mense octobri: de quibus ad suos Leidam scripsit. Hae novissimae ejus suere literae. Brevi enim postea ipse et 'alii, qui

una cum eo ad Magontiacum erant, commilito

242쪽

,s6 PARENT ALIAE

Iitones, equis ademtis, pedibus Treviros trejubentur. Quo quum magna' cum aerumna, per complures pluvios deinceps dies, per ici. nera illuvie stagnantia, et amnibus concisa exuna dantibus, tandem eluctatu pervenissent, Hinnius continuo in letalem morbum incidit. Ibi tum insignis erga eum fides et cura commilitonum exstitit, qui recusentcs in militari valetudinario eum collocare, privatum mundumque domicitium ei conduxerunt, cognitum probatumque medicum adhibuerunt, et omne ministerii genus praestiterunt: at exsuperante atrocia mali, et humanam opem respuente, in eorum mani-hus exspiravit. Hic non praetereunda est Creu- aeri nostri benevolentia: qui a nobis rogatus, et

in Germaniam proficiscenti Hesdelberga commendatitias literas submisit multas: et monitus eum Treviris aegrotare, continuo ejus causiad Trevirenses scripsi amicos: quamquam sera fuit haec opera, properante lato aegrotantis, et commeatu tabellarioriam inter utramque

Rheni ripam intercluso. Ad nos autem in Bataviam allatus nuntius de illius obitu optimum quemque gravissimo luctu affecit, smul et commiseratione honi adolescentis, erudeli sorte et in militiam abrepti. et frustrati cum vitae tum reditionis fructu, ejusque praecipuo gaudio, quod mox commilitones passim reduces Perco

243쪽

perunt, ut patriam liberam recuperarent, quam servam reliquissent. IX. Et proximus deinceps annus, quamvis Iaetissimus ille ad libertatem ac pacem, nec ipse tamen caruit luctu ex duorum amissione

discipulorum, insignium progressibus ac singulari discendi cupiditate , quae utrique , per studii vigiliarumque quamdam quasi intemperantiam, vitae finem maturavit.

Prior fuit I. D. Boudrit, Leidensis: cui

quum vivo aliquoties testimonium impertiveri mus, quo diligentiam suam lautoribus approbaret, mortuum huius publicae commemoratio innis expertem praetermittere non debemus. Hienatus d. xxIx Martii a. MDccxcI, paene puer hRavio, collega quondam nostro, Theologiae et oratoriae Sacerdotali conciliatus, eoque doctore antea orbatus, quam ejus exemplo vocem habitumque ad virilem firmitatem excoluisset, se rerum copia ac scientia tutatus est. Nam et complures diversarum Professores disciis plinarum assidue audiebat, et audita fideliter domi commentabatur, et praeterea dies noctes que in omnium lectione Iibrorum conterebat, Veterum, novorum, Graecorum, Latinorum, orientalium, Philosophoriam. Poetarum, His toricorum, aliorum; vix ut sibi quidquam laxamenti et quietis concederet. Noatris quidem sch

244쪽

PARENT ALIA;

stholis quinquennium studuit: interemue, ut saeuitatis in hoc genere suae specimen proderet. seripsit Lectione; Homericos, idque sua sponte,

me ignorante, nedum adhortante. Perscriptum

mihi ostendit spissum Volumen, de quo illud

valeret, cum flueret istulentus, erat quod tollare velles. Erant magnam partem similes aliorum poetarum et scriptorum loci, non modo Graecorum et Latinorum, sed Hebraeorum, Arabum , tum recentiorum, Belgicorum, Germaniis eorum, Anglicorum, Francicorum I in his quaedam ab aliis nondum observata: erant etiam quaedam nostris scholis suscepta, quae pertinerent ad constituendam scripturam, et ver horum obscuriorum ex analogia et origine interpretationem: quaedam etiam ad hanc rationem sectae ipsius propriae animadversiones. Suasi ei, ut illud prius genus certo modo ciriscumscriberet, hoc autem posterius omni ratione augeret et ςXcoleret. Promisit se facturum: sacere ingredientem excepit tempus, quod multorum studia discipulorum turbavit, patria in Francicae proVinciae sormam redacta, mulistorum civium sortunis affictis aut eversis, Academica institutione ad priscicum modum ordinam, Literarum nostrarum scholis desertis. Ibi tum et ipse spe sua et voluntate maturius secerdotii ministeria capessere, sermones sacros

245쪽

eomponere et recitare. Sic novis laboribus ad veteres acςedentibu S, magis etiam debilitatus,1bpervcniente morbo eXstinctus est, d. xvi

Decembris, a. MDCCCXIV.

Alter brevi postea secutus est, d. III Januarii, a. MDCCCXV , Bartholomaeus Cornelius vanDorp. Natus Delphis Batavorum, parentibus perquam honestis , d. VI Januarii a. MDCcXCIII; puer variis deinceps in tutelis jactatus est. Patrem quadrimus amisit e cui successit vitricus: hoc post quartum annum mortuo, sola mater suit: qua item altero anno mortua, puero praefuit avunculus. tum patruus Cornelius van Dorp, mercator Rotterodamensis, fide et opibus spectatus, qui eum tradidit disciplinae et contubernio viri docti et prudentis I. Servaas, Med. Doctoris, eamque artem lactitantis in

pago Delphi portu Desstshaven. Ibi tum

puer primum in constanti disce di via positus, proficere coepit. Omnino saepe professus est, multum se illi viro debuisse , cum ad eum Latinae linguae modum consequendum, ut Prosessorum scholas cum intelligentiae fructu audire po set; tum ad initia philosbphiae, mathematica et physica, tum vero ad iudicii diligentiam et observationem errorum vulgi et Vitae communis. Venit ad nos Leidam a. ΜDCCCXI,

Jurisprudentiae se daturus, et scholas adhibitu-

246쪽

pARENT ALIA,

αε rus earum artium, quas apud priorem magiastrum didicerat. patria quidem jam in Fra cicam provinciam redacta, at in Academiis amhuc vetere more retento. Quo item sub proximi anni finem abrogato, et Universiails Parissensis ordinatione apud nos constituta, discipuli plerique veterem studiorum cursum mutare coacti sunt. ita et ipse, qui primo anno apud nos scholis de Historia Universali et Antiquiis intibus Romanis operam dederat, jam omne suum tempus Iurisprudentiae tribuebat. Interea periculum subeundae militiae satellitii honorarii aegre, nec nisi insperato favore et comis mento conscriptoris, effugit; ad quam eo magis deligebatur, quod robore et statura commendaretur. Proximo anno, liberata patria, interriceptas scholas repetivit, et Jurisprudentiae scho- Iis adjecit mathematicas, phΥsicas, literarias, nos quoque Ciceronis opus de Finibus interis pretantes audivit, et se propius ad nos applicuit, stilo exercendo paraphrases capitum illius operis scr*titans, easque dijudicatum ac probatum privatim ad nos ventitans, magnamquct

progressuum spem adserens. Quae spes, heu

brevis et vana fuit. Nam quum tot scholis assidue interesset, alia et Varia argumenta secum domi tractaret, nee sodalium ossiciis abesset, his tam multis rebus quum tempus non sup

247쪽

pARENTALIA.

suppeditaret, illud corporis curae, recreationi, ambulationi, quieti, somno . subtraxit. Itaque valetudo infirmari, inflammatione faucium tentarit atque sic assectus ad me aliquando venit lectum scriptionem quamdam mamr suadebam ei medicum adhibere, promittebat se facturum: caeterum nil periculi subesse: tamen studendum esse: nec enim sine studiis vitam vitalem fore. Discessit h me domum, ubi medicum quidem arcessivit: at illo invito, solitam vitae studiorumque rationem sequens. graVius aegrotare,

sanguinem exspuere, similibusque affectionibus 'premi, quae ipsi sero medicinam quaerenti moristem attulerunt. Reliquit apud omnes, qui eum norant, haud vulgarem moerorem, quod in moribus, vultu, et ser mone, decoris et humanitatis singularem habuisset significationem. T. Tandem nos tristi parentalium ossicio defunctos sperabamus, quum rursus eodem revo eamur obitu luctuoso Iani Petri van Heuke- Iom, adolescentis ornatissimi, discipuli nostri sane probati. Natus hic Leidae parentibus h nestissimis his puer orbatus, cum fratre minore relictus tureiae propinquorum , prudentium virorum, ab horum uno, V. R. van Gelans, laudatae viro doctrinae et facundiae, Telei baptistarum tunc apud Lei denses, nune apud

Nnsteiodamenses, Ecclesiaste, ad me deductus

Q meis.

248쪽

μ PARENTALIA.

ineisque scholis commendatus est. Fuit idem amicissimus Haanii, de quo diximus, sodalis,

cum eodem et assiduus in schola, et privatim domum ad nos ventitans consultum de studiis e ejusdem discidium mortemque acerbissime tuis lit. Itaque quam illi tribuimus morum litem. rumque laudem, cum hoc communicatam v

lumus. Biennium , quod illi superstes fuit, Iurisprudentiae operam dederat, quum eum nobis subita mors eripuit. Est hic apud nos trates, ut alios septentrionales populos, mos, ut hiberno tempore fluviis lacubusque glacie constrictis, ingens hominum, certe juniorum, multitudo, eo consuat et in primis eorum, qui in serratis soleis currant, et inusitata velocitato per aequor glaciei quasi volent: alii trahis vehantur : alii aliud ludant: alii ambulent et spectent. Et habetur hoc unum ex praecipuis

hibernis oblectamentis. Neque tamen mortis

periculo caret; quod multi sint loci, ubi oculi incautorum falli possint fraude et insidiis glaciei, vel ruptae et apertae, vel tenuiter adis strictae nec satis duratae, vel ab undis non sustentatae, quippe subsidentibus et in alveilandum vergentibus. IIoc fraudi suit nostro

discipulo. Nam die solis otioso X Decembris anni MDCCCXV pluribus hominum millibus Rheno insul tantibus, ipse quoque cum nonnul-

249쪽

iis sodalibus eo venit cursurus. Ibi tum longius provecti, locum suspectum celeritate peris vadere conantes, eccet rupta sub pedibus glacie , in undas incidunt ipse et duo sodales. Atque hi quidem in terram eluctantur: ipse vero aliquamdiu luctatus submergitur: post horae circiter quadrantem extrahitur mortuus,

Certe calore et spiritu ita vel exstincto vel oppresso, ut omnibus quamvis propere adhibitis artis medicae remediis resuscitari non potuerit. Sic amisimus bonum discipulum, Omnibus comis .mendatum laude industriae, progressuum, humanitatis, comitatis, et vitae laudabiliter actae , duos et viginti annos natum. Atque hoe Ioco sacere non possumus, quin diScipulos nostros moneamus, ut in corporis exercitiis alia

potius tractent, Vel palaestrica, vel hellica, ingenuis adolescentibus magis decora et utilia: istud autem hibernum et prorsus frigidum, ut poetae dictum sequar, Periculosae plenum opus aleae, quo inceditur per aquas subpositas glaciei dolosae, aliis relinquant. Αλλὰ φόωήδε ταχιστα λιλalio, a mortuis ad vivos redeamus, hujus libri editionem urgeamus; ut antea exeat, quam nobis. fatalis ne, cessitas novum parentale argumentum objiciat.

- XI. At inanis fuit nostra spes. Iam enim satalis necessitas nobis insciis novum argumeno

250쪽

PARENTALIA.

tum objecerat, nec praetereundum, et ad ace hi talem doloris grave, amissionem capitis in Iaucis cari, Frederici Guillelmi Boersi, de quo pauca diximus Bibliothecae Criticae.Ρ.Xl, p. XXI, nec nunc multa noster nos dolor et temporis angustiae dicere sanunt, longae quamvis materiem scriptionis afferente. Natus gente honorata Leidae, ibidem educatus et utraque disciplina institutus est, primum puerili, deinde academica, ut vocant, id est scholis Proissessorum. Quum mature solers ingenium in eo eluceret, destinatus est ab avunculo, apud quem alebatur, rei publicae aliquando gere dae, et ad hoc propositum studiorum suorum consilia accommodavit. Ergo Iurisprudentiae . se dedit, ad eamque rite percipiendam, an mum Philosophia et Literis instruxit. In Graecis audivit Ruhnkenium, lupc Lectorem, quem caeterae totius discendi ra tionis auctorem se cutus est: in Latinis et Historia Oudendorpium rin Philosophia Lulossium: in Iure Civili Scheu tingam, in Iure Publico Weisum et Pestellum.

Ad hoc scholarum pensum, accedebat aliud domesticum et quotidianum, multorum lectio librorum eaque insatiabilis: non solum Graecorum et Latinorum, sed et novitiorum, Belgicorum, tum vero exterorum, Gallicorum, Britapnicorum, Germaniqorum, harumque lin

SEARCH

MENU NAVIGATION