장음표시 사용
11쪽
7 M E FAUII. que huic ipsi servitia addicere honori
mihi fuit. Quamprimum adveneram, placuit Excellentissimis ejusdem Dn. Professoribus , ut non solum ad audiendam Thesium suarum demonstrationem, sed & ad disputandum atque opponendum publice non una dunt xat vice me invitarent, id quod Divina favente gratia ita mihi successit, ut ex ipsorum testimonio, universis Auditoribus satisfecisse me sperem. Quo impulsus Reverendissimus D. D. Iae-gerus B. me rogabat , ut breve
dium cum Catechismo Evangelico Italico. Sermone in lucem ederem , idque lucis gratia atque in beneficium
spirituale peregrinis istis Italis, qui sErvitiis SERENISSIM1 atque AUGUSTI PRINCIPIs mei addicti in his terris
commorantur, vel & illis qui inspiratione quadam Divina moti ad amplexandam Religionis Evangelicae lucem terras hasce petunt. Mandatum hujusce tam pii tamque docti Cancellarii Iaegeri ego tanquam filius ejusdem
12쪽
PRAEFATIO spiritualis omni cum sitbmissione atque cura fui executus. Atque ita illud, de quo dixi compendium atque catechisimum omni Zelo, atque reve rentia utrique . parti debita auxiliante DEO Icomposui atque perfeci, nullis prorsus injuriis aut convitiis. in partea contratiam iactis, sed sola convincente stripturae S. autoritate usus, modo P
riter miti; plane uti & Lex I E S UCHRISTI nobis praescripta mitis at que suavis est. Non sine applausu receptum fuit primum hoc opus meum, id insuper honoris expertum, ut a primariis quibuscunque Patriae Theologis ipis quoque Ducasi Consistorio
unanimi voce confirmaretur atque in bonum publicum promoveretur. Praea
ter hoc vero a peregrinis quoque eo cum aestimio exceptum fuit idem, ut Gallus nonnemo Regiae Majestati Bo- russicae ab officiis Ecclesiasticis illud Berotini ipse in Gallicum Sermonem boni publici causa verteret. E contrario vero cum ex his terris servi do quodam Pontificio Romam depor-
13쪽
PRAEFATIO. taretur isthic libellus meus, sortem exapertus fuit planὶ contrariam, condemnatum namque atque in foro publi- eo Minervae, ubi congregatio Inquisitionis ter per septimanam omni rigore instituitur, combustum fuisse, per literas relatum accepi. Sed patientem isthaec quidem ferenda sunt: est enim haec misera quaedam sors libris omnialbus communis, quotquot prohibiti ab
. Aula Romana Vocantur. . Secundum
opus meum Historia Romana fuit Ioh. Baptistae Comazeti a Iulio Caesare usque ad Constantinum Chlorum e veris naculo sermone in Germanum traducta, sententiisque suis moralibus pulcerrimis exornata , cui titulum dedit PRUDENTIA POLITICA IMPERATORUM ROMANORUM. Quod ipsum opus Lectoribus rerum intelligentibus non mianus eum in modum placuit, ut a Biblio
polis peregrinis, Belgis quippe, Gai lis atque Germanis iterum iterumque praelo mei it subjectum. Excepit hoc Ars Historica Augustini Mascardi quinque libris constans, vide Leonem Allatium de
14쪽
P RAEFATIO. de Viris Illustribus. pag. vi) & ex mandato Doctissimi Historiarum Profess
ris Nevii B. M. nec non aliorum qui in universitatibus Saxonicis clarent, Professorum ex Italo Sermone in Latianum a me Vetia, judicantibus omnibus atque singulis, necessariam esse bono publico talem operam, ad intelligendas Historias tam antiquas quam modernas easque invicemicombinania
das : Et vero multo labore opus istud mihi constitit, integrumque biennium& quod excedet, a me postulavit. At- lque itaque qui in prioribus opusculis meis singulis applausias it qualiscunque floriam vendicare mihi possum, induitatam exinde spem concipio quartum hoc, quod jam sisto atque ad quinquagesimum quartum aetatis meae annum progressias luci expono, eadem sorte fruiturum esse. Solvet id facilius Nodum Gordium rerum Politicarum, inter Principes atque Magnates hodie tam frequentium , Lectoribus etiam aut quicunque eo uti voluerit, uti spero satisfaciet atque lucem affundet.
15쪽
PRAEFATD. Animus mihi est, usum eorum docere atque exponere, quae alii Autores modo solum speculativo scripserunt atque pertractarunt: quod si in usum dedit. cantur haec libelli mei capita, opportuno satis tempore in lucem iste prodiissis dici poterit. Id saltem in votis habeo, itit labor hic inserviat ad irrigandos honestos Principum & Magnatum ani-t mos, iique eam utilitatem quam mge-rnium meumatque intellactus perquam bdebilis ipsis proposuit, inde recipiant. Rogaris denique, amice Lector, ne Temoveant, si quae sunt vitia impressionis, ,
quippe quini vitabilia, sed ad ipsam
rem potius animum adver- . , - . Irtas. Ita Vale.
16쪽
Νon est hic mihi animus de Neutralitate in Theoria longum sermonem instituere, sed loquor de Neutralitate, aut declaratione, in quantum eae exerceri possunt, ut, quando vel tandem alterutram harum de facto amplecti liceat, constet. Theoretice de iis disputare sine dubio multo facilius Mihi futurum esset, quam secundum praxin&usum loqui, quandoquidem multi Autores tam Neutralitatem, qu1m Declarationem, optime definiverunt, licet pauci determinaverint, possem dicere nullus, quando consillius sit, uni atque alteri parti se addicere. Theoretica de Neutralitate vel Declaratione Tractatio cujuslibet Autoris, Publicistae quam maxime, opus est ; ut vero iis recte uti quis A possit,
17쪽
possit, hoc quidem a particulari conditione Principum eorum que statuum proxime depender. Volo nihilominuS supponere, quod tam Theoretici, quam Practici, qui de jpso usu atque exercitio loquuntur, ConVeniant inter se, quod dentur quidam nec foederati nec hostes, qui in Romanis Historiis medii vocantur, moribuου nostris neutral , uti loquitur Illustr. JCt. Joh. Georg. Κulpissius in Collegio suo Grotiano ; & pariter, quod Neutralitas sit ym aequalis amicitiae erga eos, qui invicem hostes sunt. Haec autem aequalitas amicitiae Principis cujusdam vel Reipublicae, quae Neutralis esse studet erga eos, qui bello se invicem lacerant, tam rigide servari atque stistentari debet, ut uni non
massis Vel minus adhaereat, quam alterI, statim enim, ubi hoc fit, Neutralitatem non servari, pars altera queritur e plane Indifferens ad unam sicut ad alteram partem es1e debet, qui Neutralitatem servare in se suscipit, quod si enim aliter quis facit, pars offensa habet unde conqueratur seque ulciscatur. Lucius asimilius, Praetor Romanus,
ita Tectos arguit apud Livium Lib. 37. quod' Commeatu classem hostium juvi sent vianumque promisissent Polixenidae classis Antiochi Praefecto, quas eadem classi Romana
darent, revocaturum se ispostulatione militem, sin minuου, pro hcsibus eo se habiturum. Suppositis his omnibus praemitto etiam cumrr Sapie
18쪽
Sapientissimo Joh. Henr. Booclero Dissert. Acad. XXXIV. titulor Guies in Turbis, quod Principes, Qui a particularibus pactis& contractibus exemti sunt, ex Jure Naturae & Gentium vel Neutralitatis vel declarationis partes possint amplecti, prout eropriae utilitatis rat1o id exigit. Et quamvis casus
dari possit id quod sane inter Principes humaniores, uti postea in sequenti primo capiate monebo, fieri nunquam deberet ut Princeps aliquis vi armorum ab una parte potentiore compulsum se videat, ad partes ejus amplectendas, non tamen sequitur, jure hoc
fieri ac iustitia. En i breve compendium eorum, quae Doctissimus Boeclerus in formatheseos hunc in finem pronunciat. An iEi, qui tam bonis ac necessariis consiliu ducti societatem bellicam declinant, jure cogi possunt, ut partibus accedant' Non audivi. mus modo , sed vidimus iracunde denega.
tam juste petentibus quietem. Euas hic esset vulgo sensus bestantium, si virec cogendi in partes adsint, de jure non dubitan. . dum esse. diuem morem sapientia melior ultro refutat. Demiis enim pactionis se ei vinculis armorum societatem exigen tibus, jure naturae se gentium liberum est cuique debet, armis aliorum abstinere se inter dissidia externorum quiescere. Foedera
etiam hestica sua natura libertatis siunt se consilii, non necessisatis es praecepti. Et Α a quam
19쪽
quam iniqua ratio est: Noluisti scius esse, ergo hostem me senties, etiamsi hostem meum
non adjuveris, etiamsi ab omni studio partium Te continere volueris. Concludo igitur ex hac doctrina, Principem, qui non se ipse oblisavit nisi evidens periculum ruinam tot1us Imperii, Regni Patriaeque minitans immineat) quando videt, quod auxilia publica, quae ab accasione & in expeditione sperantur, lenta esse possint, incerta etiam neque sussicientia aut valida satis ad sustentandum & conservandum statum suum Vimque hostium ipso potentiorum Vi repellendam, si ipse non pacta & contractus particulares in contrarium fecerit, nec hellum contra Universum Imperium sit, talem, inquam , Principem de Jure Naturae & Gentium Neutralitatis partes amplecti posse atque, si aequalem amicitiam adversius partes helligerantes servet, non, nisi contra juS naturae & gentium, cogi posse ad arripiendas partes declarationis, Neutralitatis autem
negligendas. De qua loqui jam instituimus, secundum exercitium scilicet & quando in praxi illa uti liceat. DE Neutralitate tractationem instituere, inter omneS materias politicas, & quae Principibus tam belli quam pacis tempore possunt occurrere, ε difficillimis una est. Quandoquidem neutri parti addictum esse
20쪽
idque vel inter multos, vel inter paucOS, Vel& 1nter duos saltem Principes, qui bella mutua gerunt, atque e Contrario pariter unius ex illis amicum atque socium se declarare, reS est, quae tam immediati a conditione particulari Princiyum eorumque statuum dependet, ut dissicile omnino sit, discursim generalem super hoc arFumento instituere. Quapropter non ego solum, sed & quivis alius, qui antiquos Politicos legerit, certo mecum assirmabit, nihil unquam se in horum operibus de consimili materia generaliter dictum deyrehendisse, quod operae esset pretium. Nihilominus, cum hoc argumentum de neutralitate vel & declaratione belli
tempore tantum pondus secum Vehat, ut-
ut dissicilis sit ejus explicatio, id mihi dedi
negotii, ut pro Virium mearum tenuitate illud pertractarem, atque non tantum rationibus quibusdam naturalibus, sed & Autoritate, quantam quidem Historiar antiquae atque modernae attentius a me perlectie luppeditarunt, suffultus meliorem idque sequentem in modum deciderem. Ita comparata est, teste Polybio, natura Principum, ut pro amico vel inimico absolute habeant neminem, sed ipsorum tam amicii ias quam inimicitias ad utilitatis,quae exinde peraripotest. leges exigant. Et Plutarchus dicit, Regeου atque Principes nomine Besti atque pacis uti, sicut monetis, pro di-