Nodus gordius novus negotiorum status gravissimorum, maximeque perplexorum quae inter magnates, atque principes europae eorumque ministros nostro tempore geruntur, politica moderna ad praxin accommodanda, novaque methodo ... Opera Francisci de Gregor

발행: 1727년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Is gerunt, addicere se oportet, Cuinam ergo potissimum Z illi sine dubio, qui est potentior,

si quidem utilitatis aliqua haberi velit ratio. Potentia autem duplex est, absoluta & conditionata. Ab olute potentior ille est, qui ditionem habet ampliorem, selectiorem

exercitum, hominibus, militibus, commeatu, oris atque belli munitione omnique apparatu militari tam mari quam terra instructum: qui ditior est aere numerato, &pecuniam ex subditis suis conficiendi artem . maxime callet. Nervus enim belli est pecunia ; hac demum praesente sua armis accrescit utilitas et abSque nummorum copia

bellum longius extendere impossibile est, &Princeps non tam eX censibus reditibusque ordinariis divitias atque opes suas metiri debet , quam ex modo & arte pecuniam comparandi per Vias ordinarias absque gravi tamen subditorum storum onere. . Ideo Ioannes Jacobus Triuitius, in bellicis expeditionibus expertissimus, dicere solebat, quod tria requirantur ad bestum. Primo pecunia, secundo pecunia, s tertio pecunia: & quidam alter sapiens vir resipondit: eris reo ad hestum requiritur sine fine pecunia. Major sed conditionata potentia ea est, quae, etsi absoluta minor sit, magis tamen apta est ad ostendendum aut Iuvandum Te. Ubhsant vicinia multum interest, 'uandoquIdem vicinus Princeps, Viribus licet medio

32쪽

re atque succurrere potest, quam maximus

Princeps, sed qui procul abest: quis enim dubitat, quin Ludovicus XII. Galliae Rex validior fuerit Ferdinando Arra8onice, &Carolus V. Francisco I. Nihilominus Arrugus Navarrae Rex Ludovici studiosus,&C rolus E Sabaudia ImperatoriS sequax, paucos intra dies oppressi fuerunt, iste quidem, Ferdinando & hic , Francisco, non alia ex ratio ne, quam quod Navarra Viribus Arragoniae& Sabaudia Galliae propter Viciniam nimis essent expositae. Probe hoc intellexit Geron prudentis, simus Siracuta Rex, hic enim in bello inter Romanos & Carthaginenses propter Siciliae res accenso ab initio quidem Carthaginensium, quipee qui alicujus partis Insulte regno suo vicinae Domini erant, castra secutus erat, postea autem quam Romani potentia atque sociorum copia crescerent, eosque adeo ob viciniam Italiae tam ad fa-Vendum quam nocendum sibi aptiores esse

intelligeret, relictis Carthaginensium partibus cum ipsis Romanis se conjungebat. Tantis sane difficultatibus atque fatis subjecta est longinquitas, ut illis, qui aurilium atque opem expectant a Principibus,

quOS montes, maria aut notabile locorum

33쪽

Hannibal citius oppressit, quam Romani juverunt, & illi tamen ultra septem menses pertinaciter se defenderunt. Etenim ob insignem terrarum , se invicem distantiam, ubi supplementa militibus mittenda stat, multos viae dissicultas atque itineris injuria abripit, quin& ex censibus crassissimis, quos secum Vehum permutationes & pacta, quae cum mercatoribus intercedunt, plus, quam credi potest, nummorum in ipsis itinere consumitur. Quod si miles, qui in istiusmodi regiones mittitur, hyemiS tempore profectionem instituat, tum vel ex frigore, vel aliis viae molestiis morietur, saltem male admodum dispositus & ad toleranda belli

incommoda parum aptus adVeniet: pone autem, mature satis mitti copias auxiliares, sub finem aestatis aderunt, & eo demum tempore, quod hybernis repetendiS Opportunius est. Cum denique in expedition1hus

bellicis nihil maioris sit momenti occasione, patet, Opinor, ista neminem recti uti posse, qui e longinquo bellum gerit. Occasio enim iugit in puncto, lonsinquitas autem tarditatem necessario eant. Si in occasionis momento dicit Livius Martius) cujus prater-υuat 'portunitas, cuncZatus paulum se ris, nequicquam mox omissam queraris. Quandoquidem vero bellum potius animi quam corporis viribus non geritur tan-rum sed & alitur, binc opus est, ut in ejus

34쪽

declaratione tam natura quam consuetudo Principum probe considerentur, & majus constantiae quam audaciae, patientiae qua temeritati momentum statuatur. Plus animi habebant Athenienses quam Lacedaemonii, quia Verb hi prudentiores erant atque cautiores, quin & patientiores, inde tandem erat, ut superioreS istis evaderent; pari ratione Romani primum Sc secundum bellum Punicum animi magis quam virium magnitudine ad exoptatum finem perduxerunt. Nobis sors est dicit Scipiob si magnis omnibus bestis vini vicerimus. Omitro Porsenam, Galfos, Samnitu, quot claδα, quot Ducω, quot exercitin priore besti m

missi sunt ' Ita pariter & Hispani, uti in II1storiis legimus, in bello, quod majore

cum patientia & tolerantia omnis ejus, quicquid corpus humanum perferre potest, quam armorum impetu susceperant, maximam partem Vicerunt, impetus enim, uti flammali sarmentis concepta, aut cursus atque torrens aquarum Verno tempore, non diu durat. Unde patientia & tolerantia victrices facile decedunt.

35쪽

INTER

PRINCIPES TEMPORE

BELLI.

Ρotentia & vires aliorum crescunt per viam Dederum, quippe quae Principes& fortiores & animoliores reddere solente multas enim res neque potest neque audet suscipere solus aliquis, quas tamen & posset&suscepturus esset cum aliis sociatus; cui accedit, quod societas auget gaudium de rebus prosperis & minuit damnum de adversis. Jam Ver5 Variae dantur Faraerum species: Sunt enim perpetua se ad Iemine infensiva vel Defensiva: Ostensiva se D fen a simul. In quibusdam Foederibus Confoederati paris inter se siant conditionis, uti pro praesenti tempore Helvetii inter se sunt nec non unitae Hollandiae Provinciae. In aliis foederibus Confoederatorum Unus p rogativam habet prae altero. Ita nar gativam habebant Romani in foederibus cum Latinis, siquidem ipsi deliberabant &quid agendum esset statuebant: Duces quoque & praecipuos officiales quoscunque

36쪽

2Iconstituebant: denique penes ipsos erat ratio gerendi belli & fructus victoi iarum, ita ut Latini non nisi Ministri essent Romanorum, aut, si quo modo eorum erant stocii, id saltem locum haberet in belli molestiis atque periculis, gloriam autem, aut quae bello parta erant, aut Imperium prorsus non participarent. Qua in re sane Romani mirabilem ostenderunt iudicii vim, nam sub titulo foederis atque icietatis communibus viribus pro se stolis atque pro se ipsis Imperium mundi acquisiverunt, Ita ut Latini, cum postmodum impatientius id ferre inciperent seque vindicare ideo vellent, uniVersias Romanorum aliorumque, qui ipsis subjecti erant, populorum Vires, Principes insuper Romano

rum amicoS atque Confoederatos contra in ipsos attraherent. Foedera cum praerogatu

va etiam illa sint, ubi confoederatus aliquis vel plus contribuere debet, vel plus de via choriae fructibus sibi vendicat, quis alter, his autem multum fidere nemo debet. Cui S hoc accedit, quod, cum utilitas Principum Confoederatorum non aequalis sit in

ipse expeditione bellica, credi vix possit, eosdem pari animo & aequali promtitudine acturos esse, sine qua tamen aequalitate λ-cii nihil, quod alicujus sit momenti, essicient. Dabo hujus Exemerim, quod ipse oculis meis usurpavi. Viginta circiter anni essi erunt, cum per aliquas Galliae partes iter ego fa-

B 3 ciens,

37쪽

ciens, Cursiumque continuandi curiositate impulsius Tulunt in navem conscenderem, atque Barcellonam, quae in Catalonia est, e inde autem Nicantum & Malagam versus in Hispaniam veherer, eo prorsus tempore, quo Gallia cum Hisipanis consociata Anglorum & Batavorum classem sibi inimicam &eum Imperatore pariter consociatam cum classe navali in hoc ipso mari. inquireret, cum ea praelium commissura. Comparu rant in alto mari ambae hae terribiles classes, non admodum procul a plaga Africae, quae Timana vocatur, uti ipsemet ego Vidi; cumque altera alterius occursum eritare non

posset, classis Hispano - Gallica numerosa admodum & centum navibus bellicis simul

constans nonahora matutina, septimo circuter die mensis Septembris, classi Anglo-Ηollandicae, quae numero non minor aut inferior erat, justa serie propius accessit, quae cum adactam se vidisset ad subeundam pugnam, aciem instruxit. Tum autem Vidisses a censum subito praelium, explosis una vice ab una atque altera parte plus quam mille

tormentis, ita ut Coelum obscuratum fuerit, mare perturbatum, terra etiam & vLeina circum oppida omnia terrae aliquo m tu concussa contremuerint. Durabat conflictus ab hora nona matutina usque ad OC- casum solis, eo quidem successu, ut neutri

parti singularis victoriae gloria adscribi po

tueri

38쪽

tuerit; id tamen certum est, male admodum habitam fuisse classem Hispano-Galli cam, & ultra tria millia hominum perdidisse. Altero mane mox sub ortum solis iterum Comparere atque instructa acie in lucem prodire inceperant duae hae classes, cur1

Vero opportunum maxime esset, classem

Hispano-Gallicam funditus delere, Hosandi, qui satis se jam praestitisse existimabant,& probe insimul intelligebant, utilitatem ipsis hinc sperandam non aequare jacturam, quam facere haud dissiculter potuissent, non amplius ausi adoriri classem hostilem, separare se atque subducere paulum incipiebant; id quod videntes Angli, ne soli restarent, idem fecerunt, ob solam inaequalitatem utilitatis, quam 1 Confoederatis suis inde sperabant, Id quod optimum erat in hac expeditione, negligentes. Idem fecerunt Angli ultimis his hellis in Flandria gestis, quippe qui ex particularis commodi, aliqua ratione scopoque singulari primi partes Imperatoris deseruerunt, ut proinde Imperator Romanus, postquam primum ab Anglia, tum successive ab Hollandia, deniqueli Duce Sabaudite in Italia desertum se videret, adstrictus hac ratione fuerit ad cedenda Galliae loca quaedam egregie munita tam in Flandria, quam prope Rhenum, pacisque

tractationes cum ipse instituendas. Econtrario vero eadem Anglia ante aliquot an-

39쪽

nos cum Imperatore Romano contra Hispanos sese conjunxit & classe sua navali, cui Archithalassus Bingius praeerat, Hispanorum classem in maribus Italiae penitus dissipavit atque profligarit, Partesque Imperatoris multo cum effectu tuita est, quoniam scilicet Imperatori non aliud propositum erat, quam ut an tranquilla terrarum Italicarum possessione, atque super throno Regnorum Siciliae & Napolis sese conserVaret, neque An- lia aliud quid agebat, quam ut thronum egni sui pacifice tueretur, & possessionem validissim castelli Gibraltar tanto magis firmaret, ad compescendam eo melius His*aniam tam a latere, quod ad mare vergit, quam Versus Portum Mahon. Est vero hic portus, cujus ipse oculatus testis sum, ab Ipsa natura forma canalis constructus, qui ducentas naves bellicas facile capere eotest, ita ut Anglia, dum portum hunc sibi vendicabit, satis valida futura sit ad transferendum bellum in Hispaniam, Galliam &Italiam, prout occasio id postulaverit. Atque ita vero Imperator & Anglia in hac confoederatione pari passii ambulabant, neque observari eoterat praerogativa aliqua notabilis ab utili hujus vel illius partis in minimo saltem diversia. Breviter, sicut in

Horologio una rota aut unum libramentum, si loco suo dimoveatur, totum neXum turmbat, ita & in foederibus unica saltem pars,

40쪽

quando ex particulari quodam scopo suo aut utilitatis ratione officio suo deest, totum confoederationis corpus luxat, uti idem obis servatum fuisse Historiae referunt in foederibus sub Paulo ΙΙΙ. & Pio V. inter Regem Catholicum & Venetos contra Turcas Iniatis. Qui licet insigni ardore victoriaque

insuper memorabili se movissent, nullos tamen fecerunt progressus eX unica hac ratione, quia non erat aequalis inter Confoederatos utilitatis ratior parum enim Curat Hispania, quae in Oriente aguntur aut bello acquiruntur, licet ea multum ponderis habeant apud Venetos; his autem exiles α' videntur expeditiones in Africa, quae tamen Hispaniae oppido sunt necessariae. -- .de est, quod Veneti, qui non nisi Vires Turcarum in Oriente timent, & Hispani, quos Algerium, Marocco & Sales nimis vicina terrent, ob diversiam utilitatis aestimationem aequali ardore simul se movere non possunt, Papa autem medius manet sumtus largiendo sine fructu. Itaque non nisi duo modi stat ejusmodi contra Turcas conste derationem instituendi, quam aliquid spei de felici successu comitari possit. . Alter quidem hic esse possit, ut omnes Principes

Turcis confines uno eodemque tempore

contra hostem hunc insurgerent, & quilibet pro se ipsum invaderet, neque id limitatis viribus, sed quantum fieri potest, B s quan

SEARCH

MENU NAVIGATION