장음표시 사용
21쪽
verso scilicet valore. Uti scilicet cibi quidam, quorum natura insipida est, a condimentis, quae coquus illis adspergit, saporem accipiunt: ita & Principes, cum per se ipsos Principes sint, nulla tantisper peculiari animi inclinatione abrepti, postea tamen belli tempore in hanc vel illam partem propendent, prout lucrum animo atque affectui ipsorum Imperat, aut, ut melius dicam, utilitas, quae gustus & sapor ipsis est, quam marime promovetur. Et exinde quidem est, quod iidem Principes, uti experientia testatur, nostris quam maXime temporibus, sustum &saporem utilitatis ipsorum omni lique proximo cognationis gradui anteponunt, quia ratio statu. ita requirit, quae verti nihil aliud est, quam ratio utilitatis. Quilibet assirmare hoc poterit, inductus Exemplis modernis iisque bene multis Imperantium quorundam, qui, licet arctissima cognatione inter
se invicem coniuncti, hac tamen non ob stante cum aliis, quibuscum non tam arcta ipsis interced1t connexio , sese colligarunt, ut jam quidem patet Exemplo Hispaniae, quae cum Imperatore se conjunxit exclusia Gallia, & vice versa Galliae, quae Angliae partes cepit, exclusa Hispania, nec non defuncti Electoris Bavarici, qui licet
necessitudine attigerit Imperatorem Roma
xus fuit. Parimodo alterum habuimus Exemplum
22쪽
quae Imperatori atque Angl ite contra Hispanos se adjunxit tam mari quam terra, ita, ut destructa atque pessundata navali Hispanorum classe a foederata Anglorum in maribus Italicis, frenatoque & depresso terra, idque in propriis ipsorum finibus Hispanorum fastu a Cardinale Alberonio inspirato, per fortitudinem Gallorum Imperator jam regno Siciliae potitus & in tranquillam totius Italiae possessionem restitutus fuerit. De antiquis populis & quam maxime de Lacedaemoniis, qui inter omnes Graecos in hono & florenti statu suo quam diutissime se tenuerunt, scribit Thucydides, quod prae
omnibus aliis commodum sevum absque usio cognationis aut alterius culinuis rei respectu secuti fuerint, atquesne omni dissimu- ratione id pro iusto haburrint, quod emolumento atque commodo ipsorum aliquo modo satu facere aptum fuerat, quem in modum Agesilaus Claristimus Lacedaemoniorum
Rex dicere solitus erat,st omne id pro justo habere, quod Patria utilitatem aliquamajerre possis. Ut proinde nihil magis proprium sit Principi, quam indifferentia &ncutralitas inter duos Principes vicinos bellum secum invicem gerentes. Quid quod neutralitas quasi naturalis sit Principibus, declaratio autem tantum accidentalis. Caeterum tamen, ut Videamus, quan-
23쪽
do Princeps hanc naturam iam sequi, Vel ab ea recedere debeat, commoda neutralutatis ex una, uti & incommoda ex altera parte, & sic pariter, quid declaratio bonorum vel malorum habeat, seorsim conside- rabimus. Prim6, qui neutralis est, ab ambabus partibus colitur atque honoratur extimore, quem utraque habet, ne contrariae accedat. Qui neutralis est, litis alienae quasi arbiter, sin autem Ipsius domi S manet, ' fruitur praesenti & servit tempori: qui autem tempus habet quod optimorum consiliorum promus condus est habet', uti ducere solent, vitam, & tali quidem arte multos status dominium suum stabilivisse atque ampliasse, in Historiis tam antiquis quam modernis legimus. Porro qui Neutralis est, absque inimico aperto visit neminemque manifeste offendit, & vero cuti
Polybius inquit nihil est, quod in omnia
bus rebus plus valeat, quam moderatis, O si nemini, quicunque tandem isse sit, durius quid facias. Mala haec sunt: Qui neutralis est, uni atque alteri parti male admodum satisfacit, & ambas clanculum sibi inimicas facit, uti Polybius ait: Neque amicos parat , neque inimicos tollit, & sicut Ariste
nus Praetor de Achaeis dicit) quid auu quam nusquam gratia stabili, veruti qui
eventum expectaverimin, ut fortuna anu- caremus no tra Consilia, praeda Hictoris eriamus e
24쪽
9mus' non, quemadmodum hodie vobis utrumque licet, sic semper liciturum est, nec semper nec diu eadem occasio fuerit. Hoc est : Quid aliud erimus nos, quam praeda Victoris, ceu qui sine gratia stabili, ut .
fortunae nos accommodaremuS, eVentum rerum expectavimus Z Non semper erit, ut hodie in vestra manu est, ut amplecti possitiS unam atque alteram partem. Quia, inquit C. inrtaminius, id, quod aliqui optimum esse dicunt, ne huic hello vos immisceatis, non nisi siummum.Vobis creare eotest praejudicium. Cui accedit, quod amissa omni gratia atque dignitate victoris praeda eritis aut praemium. Id quod cives Rhodii, nec non Eumenes Rex Asiae neutralitate sua in bello inter Romanos & Regem Perseum exemplo suo comprobarunt, quandoquidem hic male atque contumeliose fuit habitus, isti autem parte ditionis suae , Romanis privati, ne quid dicam de tim re, quem & hic & isti conceperant de exitio suo omnimodo. Denique, inter impoten
tes se validos cuti Tacitus inquit false
quiescas, ubi manu agitur, modesta se probitas nomina superioris sunt. Videamus nunc, quid boni habeat D claratio. Primb melius est permittere se
fortunae cum uno solo amico, quam odio duorum se exponere, secundor Praestat 'eadere conjunaum cum socio, quam solum
25쪽
Satius est, tentare Victoriam facta declaratione, quam hac omissa oppressionem deindeli victore, quicunque ille fuerit, certo eX- spectare. Mala vero haec sunt. Primb, qui se pro parte aliqua declarat, apertum sibi facit inimicum. Secundo, sicut res amara naturaliter magis nobis disiplicet & fastidium parit, quam dulcis nos juvat atque delectat, ita
injuriae & offensae vehementiuS noS moVent, quam ossicia & favores. Unde ille, contra quem Tute declaras, semper promptior erit ad Te offendendum & vexandum uti experientia nos docet) quam alter, cu1 Te adiungis & pro cujus partibus Te declaras, ad Te defendendum Tibique succurrendum in tuis necessitatibus. Id quod suo quidem
damno atque eernicie comprobavit Sullanus Egypti, qui, cum eX favore erga Ismae- Iem Peruae Regem contra SelimumTurcarum Imperatorem se declarasset, hunc quidem posteriorem adeo adversiis se concitavit atque irritavit, ut vitam cum Imperio perdiderit, cum interim Ismael ad succurrendum illi vel si1ccessori suo ne vel tantillum se moVCret. Redigamus jam hoc argumentum intres regulas, quarum prima sit: Potens Princeps in hoc casu non multum opus habet con Llio , quandoquidem ipsa potentia ab insultibus quorumlibet, qui ipsum deprimere aut subiugare gestiunt, eum reddit securum: quod
26쪽
quod si cum aliis se colligaverit, satis Virium secum' affert, quarum ope facilior ipsi erit victoria, ejusq; fructuum usus dulcior: quod si autem neutri parti addictus fuerit, hoc ipso sinistra belli accidentia & sumtus fu- siet, & dum vicini sese mutuo consumunt, Ipse interim reditus suos quiete accipit &pecunia non minuS crescit quam potentia. Altera regula haec est: Pro Principe, cujus potentia debilior i est , neutra pars es tuta. Non neutralitas , quia desint ipsi vires ad se sustinendum atque ConserVandum, ita, ut semper praeda esse possit hellantium atque ludibrium victoris. NulliuS autem unquam durior est conditio,
quis talis, cuius terra praeter naturalem
suam infirmitatem media est inter duos Principes ipsi potentiores & secum invicem belligerantes. Quid verti Principem debilem, & cujus praeterea solum angustum nimis est, magis iuvat, neutralitaSne an vero declaratio Θ Hoc opus hic labori quan
doquidem nulla res est, in qua dissicilius sit consilium, ut & mihi ipse persiuadeam, plus
hic valere fortunam, quam rationem. Egre
gie quidem intellexit hoc punctum Siphax
Numidarum Rex, qui, cum bellum Inter Romanos & Carthaginenses exortum Viaderet, seque huic incendio vicinum esse animadVerteret, Romanis persuadere omni nusu conabatur, ut extra Africam bellum ge-
27쪽
rerent ne scilicet ipsi incumberet necessitas cum alterutra parte se uniendi. Et Livius scribit, erupto Romanos inter re Regem Perseum hesio, cum Principes civitatum uberarum pro una aut altera parte se declararent, rapientioreε voluisse ut, antea quam
una ex istis duabin oppre a atque pes undata fuerit, pacem inter se invicem componerent: cum tali modo una aut altera pars
eos semper defensura se in pace conservatura sit. Nihilominus ego, generaliter loquendo, consultius judicarem, ut Princeps debilis neutralitatem serVet, quam ut pro altera parte se declaret: dummodo vicini, qui inter se contendunt, non sint Principes plane inhumani, & barbari honaeque famae& honori inimici. Hoc nobis suadet Doctis simus Dominus Boeclerus differt. XXXIV. dicens: Si enim nultam posumin momentum jacere vel ad nos tuendos, vel ad alios juvandos, sed expositisumin cujubvis occupantis viribus, rectius aliquis dixerit o consevisim esse , expectare quam irritare fortunam. Sed particularius hocce consilium confirmat Per-Ιllustris Dom. de Κulpis
cap. XXVI. pag. ΙΟΣ. n. 9. de jure neutralitatis dicens : Ponamin, proximam Principem vel Rempublicam particularem suis viribus resistendo imparem citius ab hoste Fubactum iri, quam publice succurri queat, an non praestabit neutralitate sibi invicem
28쪽
prUpicere esse in alios caseus communi Reip. vel foederatis conservare, quam armis ad deditionem compesti se fieri hostilis potentia accessionem ' Cujus ratio haec est, quod, quamvis Neutralitas utrique parti minus placeat, neutram tamen ipsa re offendit, &damno afficit. Unde non alia sensius aut vindictae causa inde enasci potest, quam quod invitus spectatorem egeris. Quod si vero Te declaras, injuriam facis, Teque necessario cum armis in manu alteri parti inimicum detegis, quo in casu manet alta
mente repostum judicium Paridis oretaque injuria formae. Qui vero neutralis est,
neutram partem contemnit, quin utramque potius timet, nullumque illi exhibet servitium, sed nec injuriam facit. Cui accedit , quod cum exitus declarationis dubius sit, quandoquidem nulla res magis incerta est, quam eventus bellorum, nusquam minus, dicit Hannibal, quam in besio, eventus rerum respondent 2 nulla adsit ratio, cur Princeps, de quo jam sermo nobis est, plus fiducite ponere debeat in declaratione quam neutralitate, quandoquidem novas partes amplecti nemo debet, quae meliores non sunt antiquis; uti videmus, quod natura non sinat perire florem, nisi propter fructum, neque admittat Corruptionem, nisi Propter generationem. Favent huic opimoni Exempla: nam Philippus Rex
29쪽
Rex Macedoniae bonam ditionis suae partem perdidit, quod in favorem Carthaginensiuin pro Romanis se declarasset, & Siphax ob eandem Caulam cum libertate Regni jacturam fecit. Ita & Epirotici & Gentius Rex Illyriorum, quod Regi Macedonum contra
Romanos favissent, ruinam sibi ipsis omnes' pararunt; &, ut taceam facta adeo antiqua, Campson Gaurus, quod aperte nimis stareth partibus Ismaelis Persiarum Regis contra Selimum Turcarum Imperatorem, Vitam atque statum perdidit. Nostris vero temporibus Duces Lotharingite in bellis, quae Imperio cum Gallia intercesserunt, heneficio
neutralitatis ab omni periculo tutoS magno cum honore se reddiderunt, cum e contrario Dux Bavarorum ultimo defunctus ob nimium erga Gallos studium 8 sua ipsiusmet ditione atque terra ejectus fuit, CujuS calamitatis damnum, licet postmodum magno cum labore nec sine difficultate regno suo redditus fuerit, tamen ne sic quidem restitutum adhucdum hodie persentiscit. Pariter in bello Italico Imperatorem inter &Galliam ultimus Mantuae Dux Carolus Gon-Zaga, postquam Gallis favere incepisset, terris suis eiectus atque privatus fuit, atque adeo restitui non potuit, Ut potiuS extra suam Patriam mori necesium habuerit, Cognatus licet Imperatoris. Scilicet, ut supra
innui, ratio status, qtiae nihil aliud, quam
30쪽
Is r. o) lautilitatis est ratio, omnes reliquoS gracius post se relinquit. Arrigum quoque Navar-rae Regem , quod partes Ludovici Galliae Regis contra Papam Julium amplexus esset, optimam regni tui partem amisisse, in historia temporum relatum legimus. Carolus quoque Sabaudiae Dux potissimo terrae suae distractu expulsius fuit, quod in partes Caroli V. Imperatoris contra Franciscum Ι. Galliae Regem nimis propenderet, quin & paratum jam erat Guillelmo Clevensium Duci exitium, quamprimum se cum Francisco Rege contra Carolum V. Imperatorem Conjunxerat. Denique pro uno exemplo, quod afferri sorsan posset de aliquo, cui noxia fuit neutralitas, triginta alia eorum in promtu sunt, quibus damno fuit declaratio. Dixi, hoc valere inter Princiees, qui nondum
omnem exuerunt humanitatem; neque enim, uti si)pra pariter dictum fuit, loqui mihi animus est de inhumanis & barbar1s, quibus quipye fidendum omnino nunquam est; cum enim hi in expeditionibus suis bellicis nullum alium habeant finem, nisi splendorem atque potentiam, omnes illos absque ullo respectu oppriment, quibus se superiores esse cognoscent, atque adeo non neutrales tantum, sed & ipsos partium suarum fautores atque defensores, quum scilicet fortunae semel se permiserint. Quod si verti alteri Principum, qui bellum invicem