장음표시 사용
41쪽
quandoquidem aequalis hic futura esset utilitatis ratio. Alter generosius magis foret, si plures Principes simul absque alio quam Disini honoris studio uno aut pluribus locis in ipsum irruerent, uti istis Heroicis temporibus accidit, cum multi Germaniae, Flandriae, Galliae & Italiae Principes, partim vendendo , partim oppisnorando ditiones suas plus quam quadringenta millia hominum collegerunt, victisque ad Nicaeam Turcis, Persis ad Antiochiam & Saracenis ad Hierosolymam universiam Orientem concusserunt terramque sanctam universam recuperarunt. Ubi id maxime notari meretur, quod de tali ac tanta expeditione nec Rex nec Imperator ullus partes ceperint: & licet Galliae atque Angliae Reges nec non Imperatores Conradus & Fri-dericus illuc pariter se postmodum contulerint, non quidem ad expugnandum quicquam, sed ad conservanda belli praemia, nihil tamen, quod notari mereatur, effecerunt. Nostris E contrario temporibus ratio status atque utilitatis inter solos PrincipeaChristianos regnare videtur , & interipssismet hos maxime sanguinolenta fabrucantur bella, quae tamen abesse possent, neque admodum solliciti simi de ratione status atque utilitatis, quam & hahere &monstrare ipsos fas esset contra Τurcas alioS-que infideles. Machimellus hac occasione
42쪽
contra Christianos ita exclamat r Heu lquare Principes Christiani adeo intendunt vires suas, ut unus alterum perdat, plane ac si nullos alios in mundo haberent inimi- COS. Nonne Turca ad portas stat & ad latera nobis est est vero hic talis inimicus ἰηi nihil unquam aliud quam oppressionem . hristianorum coetus cogitat, tantaSque habet vires, ut ipsi resistere, non dicam ipsum superare, omnem, quae inter Christianos armis comparari potest, gloriam lonsissime excedat. Quid ergo est, quod iussiorem aut honoratiorem hellandi causam inter se ipsos quaerunt Christiani, quam
contra Turcam, neque ipsum curant, quin Contemnere Videntur ξ Nonne ille Christianis tam munitas arces, tam Validas urbes, tam vasta regna duoque insuper Imperia eripuit Z Nonne talis inimicus est, qui dominatur Africae, imperat Asiae, pluresque habet regiones, quam omnes Principum Christianorum status conficiunt, qui & medio dissidii atque disicordiae inter Christianos usus arrePta occasione opportuna optimas provincias genti Christianae eripuit suamque potentiam atque vires talem in modum auXit, ut terra atque mari terribilem se reddiderit Z Quod si etiam per exin perientiam jam videmus quod praesentes Persiae lites, quae Regi Sophi cum usurpatore Miri.essio intercedunt, idem in com-
43쪽
modum suum Vertat, temporeque & Occasione discordiarum harum intestinarum utatur, atque validum exercitum Turcicum illuc miserit, cuius ope optimam Regni hu
ius partem sibi subiicit atque subiugat, quid
eum postea contra Principes Christianos pariter tentaturum esse existimamus, qui discordes praesenti tempore & divulsi a se invicem bella maxime sanguinolenta tam mari quam terra & per illa ruinam sibi invicem machinantur atque minantur, si quudem in mutua arma ruere inciperente Heu sexclamat Machiavellus, aperite oculos, O Principes Christiani, squidem Turca eos maxime habet apertos, ut exitum vestr-rum diseordiarum observet, o tempore Atque occasione utatur. Hem J ego nesilo pergit supra dictus Politicus cur ratio statvi atque utilitatis plus deprehendatur inter vos, quam ut se exerat contra in micum tam potentem , qualis est Turca.
Heus quam egregie, dicit idem, in hoe se demonstrat veritin dicti illius Salvatoris nostri, quod sui tenebrarum prudenti res sint in fisis rebus, quam filii Leis. Sed
revertimur ad propositum nostrum atque igitur concludimus, quod foedera semper majorem potentiae gradum adjiciant, ubicunque lucrum inter partes est aequale, deficiente vero hac aequalitate pro certo tenendum , defuturum quoque auxilium ,
44쪽
foedere, & ideo tantum debent aestimari foedera, quantum habent stabilitatis: melio ra sint eerpetua quam temporaria, foederibus enim, quae ad tempus saltem panguntur, mustum pariter fidendum non est, siquidem Principes plerumque non se moVent nisi propter utilitatem atque amicum non magis quam inimicum agnoscunt, nisi ob commodum inde siperandum , aut malum metuendum, quo cessante ibito & tem- ,
pus cessat, uti stupra quoque dictum fuit. Pari modo ostensiva & defensiva simul meliora sint, quam ostiensiva & de Visa si-
lum. Nihilominus foedera defensiva contracta cum Civitatibus aut Principibus inimico Vicinis aut potentiae ejus aemulis non levis momenti sint, metus enim & suspicio, ne confoederati inter se invicem coeant, absterret inimicum, ut contra nullum ex iis nil quicquam tentare audeat. Quo modo S Helvetii securitati suae prosipexerunt epostquam enim perpetuum foedus defensimum inter se invicem inierunt, nemo est, qui vel minimum ε vicis illorum invadere audeat. Defensio autem salutis suae tam justa est, ut nulla alia probatione opus h
beat, quam considerare arma animalium, cornua, denteS, ungues, calcitratus a natura ad conservationem eorum data. Et adhuedum rota armatae sunt aculeis, granasticulis & castaneae spinis: nat a denique
45쪽
in hoc tam sollicita est, ut Principes non opus habeant ab arte erudiri. Cavere tamen debent, ne terminos tali modo transiliant, ut defensio in offensam abeat, siquidem conveniens satisfactio iesis offer tur. Qua in re Romani egregie se sesserunt, nam inimicis, dummodo non fuissent indomiti, honestam pacem nunquam negabant, quae & omnis belli finis esse debet, neque negari nisi iis, a quibus non aliter quam ipsorum cum exitio sperari potest, aut qui tale quid perpetrarunt, quod in
Exemplum aliorum ipsorum cum Interitu punitum esse debet. Duabus his artibus
inquit Sallustius de Romanis audacia in
hesio, ubi pax evenerat, aquitate, seque σRempublicam curabant. Tani justum est bellum defensivum, ut Ufensivum non aliam possit habere iustitiam, nisi quam , se suo accipit, neque Ufensi' laudabile esse potest & iustum, nisi . quantum
defensionem sub se comprehecidit, quandoquidem non dari potest casus, ubi licitum ut offendere per aliam rationem, nisi ad defensionem. Atque ideo non bene acturus esset ille, si Christiano more loquendum est, qui absque intentione & ratione se defendendi vonsilium capere vellet saltem offendendi, quia bellum offensivum nihil aliud pro objecto habet, quam spem honi incerti & futuri & turbas, atque in hoc quidem
46쪽
casu socii non concursuri essent paribus H, ribus r defensivum autem plus habet essicaciae, quia in defensione periculum unius ob viciniam parem in reliquis ardorem facile
excitat, atque id agit, ut commune, praesens & eertum bonum concordibus antis mis defendatur & conserVetur, paX-que procuretur.
VICINI PRINCIPES BELLIGERANT, ADHIBENDA.
Nihil magis est necessarium ad firmandam pacem & salutem status alicujus, quam probe se munire, quando Vicini bellum inter se invicem gerunt. Quod si enim Princeps in his circumstantiis Commeatu, m nitionibus aliisque rebus ad expeditionem hellicam necessariis instructum se monstrare, viresque suas profectionem saltem e spectantes ostendere neglexerit, id facile ei accidet, quod plerumque accidere solet, hoc est, ut subsequente inter eos, qui primum belligerabant, pace aut conventione
47쪽
tempestas belli in vicinos tandem erumPal. Facta pace inter Carolum II. Neapolitanum & Fridericum Arragoniae Reges, Viginti circiter naves bellicae partim Cataloniae partim Italae Sicilia & Appulia solvebant. Servierant primum dime naves supra nominatis Regibus , electo autem in Ducem Fratre quodam Ruggero nauclero experientissimo, Viam per mare Macedonicum & Graecum invenerunt, & damnum inauditum undiquaque intulerunt. Cum enim numerus hominum in dies cresteret, eo audaciae processerunt, ut Insulas Archi- pelagi depopularentur , CiVitatem quoque terrae firmae impugnarent & innumerorum hominum exitio se ditarent, id quod per duodecim annos durabati ad extremum Atheniensium quoque Ducem trucidarunt hujusque ditiones ubi vendicarunt. Composita eodem modo pace inter Philippum Mariam & Venetos , Capita quae Principiabus his servierant, certatim omnia contra statum Ecclesiasticum arma sua conVerterunt: postea cum Veneti & Imperator Maximilianus arma deposuissent, Hispani dc Vasicones, qui in bello isto militaverant, cum Francisco Maria ad statum Urbini diverterunt, & Papam Leonem talem in modum affixerunt atque operesserunt, ut ad liberandum se ab oppresuone infinitam pecuniae
lummam impenderet, quam, utut partem de δ
48쪽
de Patrimonio Petri, Principes isti atoue summa capita absque ullo scrupulo postea inter se divisierunt: & licet illam violentia extorsissent k Beatiss1mo Patre, licitum tamen existimabant, ut in commodum suum illam verterent, de excommunicationibus parum solliciti. Non possum non hic repetere verba Taciti, de moribus Germanorum, pag. 7ΙO. ubi de Cheruscis ita loquitur i miam ac marcentem diu pacem Macessiti nutriverunt, idque jucundius quam tutius fuit, quia inter impotenteου ac validos OLF quiescas , ubi manu agitur, probitab ac modestia nomina superioris sunt: ita qui olim honi aequique Cherusici, nunc inertes ac sulti vocantur. Cattis victoribus fortuna in sapientiam cessit. Egregie intellexit hanc regulam regnans hodie Parmensis Dux Farnesius, cum enim Imperator Josephus Gloriosissimae memoriar cum defuncto Rege Ludovico XIV. hellum in Italia gererer, ille praeter milites suos exercitumque ordi- ''narium ultra decem millia militum instructorum conscribere iussit, ad tuendos melius terrarum suarum fines, lociS etiam atque castellis per sat longum tempus quibuscunque necessariis rebus prosipicere jussit, &licet nihil ipsi prorsus esset negotii neq; cum dicto Imperatore neque cum Gallia, consil-tius tamen ipsi videbatur, talem se praulare, qui magis. timeri quam timere debeat.
49쪽
Ad hujus igitur Exempli multorumque aliorum consimilium imitationem Princeps non solum pro defensione sua stare debet, quan
doquidem in bellis defensivis male admo-i dum suis rebus uti qui, potest quod si enim hostis per fines intrare inceperit, destruit
terram, consumit populos omnemque statum in confusionem atque perturbationem
conjicit) sed & talem se monstrare quis, debet, qui promtus sit ad tentandum & susci. piendum aliquid , ac proinde ad offendendum, ubi opus fuerit, ut scilicet timorem armorum quam longissime , parietibus suis removeat, quo ipso non modo terram suam in pace & hcuritate conservabit, sed &praeter hoc censibus suis fructuque obedientiae a populo pi aestandae pacince fruetur. Certe, quod ad scopum' novum attu'i net, nemo dubitat, quin Marchio de Leede, Summus Hispaniae Praefectus, postquam
paucoS ante annos maribus Siciliae se commisit, & expositis multis militum milli-hus Regnum hoc ex improviso plane mari ac terra infestavit, quin &, nemine hoc cogitante , idem expu8navit, & deturbato prius solio suo Seremssimo Sabaudiae Duce brevi tempore sub obedientiam Regis sui redegit, vii victoriarum suarum succeS-m postea certissime Imperatorem in Regno Neapolitano, Anglos autem in Gibraltar
invasisset, nisi duae hae potentiae bene sibi
50쪽
prosipexissent, & ad praevertendam omen. sionem vimque vi repellendam promtae fuissent atque paratae, id quod & ipsa re praestiterunt. Eni aliam egregiam similitudinem naturalem illam quidem Sphysicam. Sicut Princeps , qui vicinus est hominibus malo quodam infectis, nisi vias custodire jusserit, aut etiam mature de Antidotis & quaecunque sanitatem tueri poLmt, sibi prospexerit, periculum incurrit, ne & ipse inficiatur, aut ne malum in ter ris suis ingentem edat stragem, quandoquidem in corpore debili & extenuato naturaliter plus potest morbus , quam ubi illud
firmatum atque roboratum Invenerit. Ita
pariter pestis belli alicujus vicini, quae generaliter loquendo nihil aliud pro scopo habet, quam utilitatem & lucrum ejus, qui suscipit, caeterorum Verb perniciem, nisi aditus optime claussis atque munitos deinprehenderit, quam primum fortuna in puppi est, excedit terminos atque stragem & d mnum facit ubicunque potest: quod si nonnunquam Vicinis , quorum infirmitatem Cgnoscit, damnum non inferat, saltem eos sibi subjicit, pecunias imperat, & potentiae sitae tributarios reddit. Denique hestia est bellum, quae nihil aliud agere noVit, quamd Orare, Corrumpere, perdere: & sicut ignis nulla proris materia satiatur, nisi ingenti aquae multitudine extinctus fuerit, C a - neque