Valerii Cordi Dispensatorium, sive pharmacorum conficiendorum ratio; cum Petri Coudenbergii, & Matthiæ Lobelii scholiis emendationibus, & auctariis. Accessit hac editione, præter Guilielmi Rondeletii de Theriaca tractatum, emendatiorem; & formulas se

발행: 1627년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

ΤHERIACA MAGNA. st

Dictamno Pulegium 3 quod etsi vires paulo inferiores habeat, augeamus do sin: pro opobalsamo Styracem liquidam Z pro Rheo pontico Rhabarbarum ' pro Terebinthina Mastichen Z pro Vipetis Elopes, Ophies ξ Sed quid moror λ Clariora sunt quam ut demonstratione aliqua

egeant.

Consultius itaque ab his cauillatoribus factum esset, si tantum operae locarent in in inueniendis Succedaneis, quantum in cauillandis abiorum inuentis. Cessent igitur , precor, bona medicamina infamare;& quam prauam opinionem solent imperitae multitudini tradere, omittant. Tempestiuum nunc videtur ad Simplicium declarationem veniamus ι hoc Vnum praemonentes , pondera non respondere ponderibus Andromachi iunioris, vel De mocratis : nam Democrates drachmas duas

tantum Polii, seseli, Thiaspi, & aliorum, usque ad Cardamomum ponebat, vituperabatque illos qui constituerent quatuor; quod tamen fere omnes qui de Theriaca scripserunt, faciunt; quemadmodum Gal. Paulus , Aetius & Avicenna, quos secuti sumus. At de diuersitate ponderum vide Ga l. de Theriaca ad Pisonem. THERi ACA nobilissimum medicamentum dicta est, quod valeat aduersus .e a, id est, bestias venenosas ; non au-

522쪽

tem, ut quidam existimant, quod Viperas ita sumpto nomine ob excellentiam, sed satis improprie ) reciperent . nam antequam addit essent Viperae, etiam Theriaca dicebat hin huc accedit q bd multae sint Theriacae descriptiones , ut iam diximus, apud Galen. in Antidotis , quς Viperas non habent. Non igitur a Viperis , sed ob effectum ira fuit appellata. Posset tamen defendi , Theriacam etiam dictam fuisse

a Viperarum carne. Caeterum liqc Theriaca Galene , non Galeni, nominatur, aut si mauis , , id est tranquilla, vel tranquillitatem afferens , Autor enim huius non fuit Galenus, sed Rex Pontii Mithridates ; qui, ut erat exercitatissimus in simplicibus, omnia ea collegit Antipharmaca, fores scilicet, semina, herbas, radices , gummi , & cetera quae valerent aduersus vi rus ferarum , Viperarum , Canum rabidorum , Scorpionum, Dipsadum.&c. nec non aduersus venenum medicamentorum quorundam, ut Mandragoram, Cicutam, dcc. &ad morbos alios complures & antiquos. Ex his omnibus collectis selectissima & efiicacissima selegit,ex quibus parauit compositionem suo nomine nuncupandam i ea est Mithridatium: Andromachuc postea qui videtur inter omnes exactissimam calluisse normam componendi medicamenta eam correat t& emendauit;

523쪽

dauit; addiditque Viperas, γληνη que

vocavit, id est , Tranquillam , quod tranquilli tatem inducat: & merito quidem: quid enim magis meretur tranquillitatis nomen, quam quod sedat dolorem 3 Qui a Cane rabido demorsi sunt, aut Vipera, aut

alia fera venenata , multum torquentur,

multumque de morte sunt solliciti : haec compositio illos curat; magnam igitur tranquillitatem inducit. Vt in summa dicam , nulla est prςstantior Antidotus ad antiquos & diuturnos morbos, ut iam diactum est . Ad de suxiones nullum est genus remedii efficacius quam haec Theriaca , siquidem suerit recens. Febres quartanae solo usu Theri acq visae sunt curatae. Quid non facit Thetia caὶ Inexpugnabills

morbos,& quorum causa ignota est,cusat: e X omnibus enim medicamentis efficacissimis constat, symphonia iunctis.

PASTILLos SCILLIII Cos aliter praeparamus, quam antea sacere solebant : nam sine delectu Pharmacopolae Scillam vel Pancratium accipiebant, quod habeant eandem facultatem. Sed quoniam Pancratium vim habet imbecilliorem, melius est cofici eos ex Scilla, praesertam cum nobis facultas sit. Si Scilla careamus, Pan cratio uti possumus eius loco , sed in maiore dos ut Cassia pro Cinnamomo: cum

xeio adest Scilla, sumatur Scilla. Caete-2 6 ruin

524쪽

rumpastilli hi fieri debent ex carne Scillet,& fpidari farina Orobi, quae valet aduersus venena , & conseruat Scillam a putredine suo amatore. Pharmacopoei eos solebant parare cum pane asi , , aut cum Vicia, cum non nossent Eruum, Vt nec adhuc omnes norunt. Cum enim nuper Auenio.

ni e Te mus , & medicamentum praescrip sistemus Nobili a Montau , in quo Eruum desideraret tu, iussi Pharmacopola adferre Eruum , atque is Viciam attulit & Apha cena ; cum neutra illarum sit Eruum, quod amarum est & tenuium partium; Vicia vero dulcis & emplastica. Porio frui duas constituunt species : Aliam enim candi. diotem faciunt, aliam russam Eruum est quod vulgo des Ers vocant in Gallia Nai b. E Τὸι. Q d ad Sci liae delectum attinet, ea sumemia est aestate , praesertim Iunii initio, ad parandos hos pallillos; tunc eni in multum succi habet: si hyeme legatur . non

valebit: sub Canicula vero venenum est, habet enim tantam acrimoniam , ut aestu correpta in venenum Vertatur. Sumenda itaque est vere, aut aestatis initio. Ea lecta inciditur frustulatim more ceparum , non quidem cultro aut instrumento ferreo , sed arundinaceo, aut os sco. Maiores nostri soliti erant parare P A

pentibus communibus, cum Viperas non habe.

525쪽

ΤNERI Ae A MAGNA. 137 haberent. Nec omnino certe vituperandi

sunt: idem enim praestant reliqui Serpea tes , sed Viperarum vis est essicacior. Θηρο α Graeci animalia appellant latiore significatione accepto vocabulo ) quae ci- curari non possunt. Medici vero λεία, quae

morsu venenato vel punctura Venenum iaculant cir , laominique nocent, appellant;

sub quo nomine δ: Aspides , Elopes, MCerastes comprehendunt. Quamobrem non erit absurdum Trochiscos Theriacales dicere . cum ex feris conficiantur,quae& facultate sua iuuant, quemadmodum Viperae , & si ausim dicere, conuenientiores sunt. praeter enim id quod calefaciendi & exsiccandi vim habent, aduersus an gues nostros peculiariter iuuant. Nam Theriaca , ut autor est Galenus ad Pisonem . olim citra ferarum commixtioncm confectum medicamentum similiter ad

eiusmodi mirifice faciebat: Sed postquam

Andromachus Viperas commiscuit , ad morsum Viperarum medicamentum fuit efficacius : imo, si credamus Galeno, lib. 2. de Antidotis, Mithridatica compossitio aduersus plurima venena valet, pr te si-perarum ictus. Nihil igitur habuit 1 heriaca additis Viperis, quam quod ad Vipe

rarum mor fas sit efficacior. Sic nostrum medicamentum efficacius erit ad morsus Serpentum, cum nullum nobis periculum

526쪽

immineat a Viperis . Adde quod pingue.dinem Serpentum quotidie expertimur plurimum valere , & carnes non plus veneni

in se continere quam olim haberent Vi per se , si debito modo adhibeantur,& quales oportet capiantur Nam 8 in capiendis delectus seruandus est , quemadmodum& in Viperis : ut quae prope mare degunt, λαναι sunt; & quae in aquis, excrementos ;&quae utero gerunt, repudiandae. asaestate venantur, vel hieme, nos Elopes vel Anguos bene nobiles in vineis degente S , Vere captos eligimus , non diu asseruatos ut solent facere Pharmacopolae )& praeparatos, ut ars iubet, cum pane asib Trochiscos conformabimus : sic seruatos& exsiccato S,Vt neque situm redoleant, neque cariem senserint. Quod videatur Domi nis Doctoribus do sin augendam esse, quia imbecilliores sint , non improbo:

quod si quis Viperas nancisci possit, Vt

iam facimus ; eas capiat, & angues omittat. Paulus assi gineta etiam de Viperis loquens , οφις dicit: Ea autem locutio esse videtur per excellentiam , quo comm Une

aliquod vocabulum rei singulari attribuimus : m de & Viperas vocat Cum autem simpliciter legitur ιφις , de Vipera intelligendum est , quia praestantissima inter serpentes est. Vnde & in Theriaca assumenda; non quod remedio egeamu S

527쪽

aduersus illarum ni orsus , siquidem in nostiis Regionibus non reperititur, sed ob alias Viperae facultates: desiccant enim

vehementer, calefaciunt,& Visum acuunt.

Viperas nihilominus veras tum in Italia, tum apud Pictones habem iis; quicquid dicant qui id negant: Certissimum enim signum est Viper ae , & nota certissima, si viuum animal patiat, ut inter pisces Galeus; unde & nomen habet, ut scribit Aristoteles,& experti sumus in nostris aedibus: Adhaec Viperarum descriptio tam eΣacto illis conuenit , ut nihil magis 3 & maxim Eea quae tradita esst ab Aetio , viro perquam diligentissimo in describendis Vi

peris. Vt unam e multis notam adferamus:

statim in caudam desinunt, quam crassissit mam habent inter reliquos sel pentes pret-ter Amphisbaenam , quae adeo cras amhabet ut bina putetur habere capita: l omnes denique notae feliciter reperi untur in ea. At dicat aliquis : Elephanti asin non curat , ut scribit Galenus. Esto. Si mentiti voluit Galen. quid tum Z neque enim verisimile est tempore Galeni curari potuisse Lepram iam confirmatam. Sin autem quis dicat, id non ideo praestare, quia

ex Italia adferantur , quae regio non sit satis calida ue Nuget: si enim venenum retinent, cur non & alias facultates Dulcmo

igitur dubitet , quin verae Viperae nostri S

528쪽

3to GuIL'IEL. RON DELETII temporibus reperiatatur.

Porio ut conficiantur Pastilli Theria-

cales , praeparatione omissa , hoc tantum ex Gal. addam , melius esse paulo ante captas sumere, quam diu retenta S : namquς diutius retentae fuerunt , venenosae

sunt magis , ut ex hominibus ieiunis

coniicere licet. Andromachus MAGMA HED CHROON, ita a coloris iucunditate appellatum, non

Trochiscos de Corallo, ut Nicolaus Praepositus falso puta 'it , desiderat. Multo satius fuisset, si Trochiscos Alindaracarum Avicennae posuisset , vel Trochiscos Hedychroi, quos annotauit in Antidotario, qui et si Tamaricem recipiant, Asphal

thum desiderent; magis tamen accedunt

ad Hedychroi compositionem quam hic constituimus ex Gal. lib. ad Pamphilianum. Haec enim paratu facilior est, & clarior, & melior. Nam in lib. de Antidotis pedestri oratione scripta est, quae Maron& Amaracum desiderat. At Maron nobis prorsus incognitum est, nisi illa sit quam vulgo Marioia ine stant he appellanti quam ob causann cosulto Amaracum addidimus,& illam pro Maro : quod si per Amara- cum intelligat alionis Sampsuchum , pro Maro poni potest Sysymbrium: sunt enim eiusdem facultatis , ut Dioscorides docuit. ntum vero differat Hedychro on

529쪽

magma a Trochiscis Diacoralli , fidem

facu virorumque collatio: hi enim Papauer, Pedem columbinum, ut alia omittam , recipiunt , quae non sunt in Hedγ- chroo. Non itaque ponendi. Pi PER Ni GRvM non tam valet ad

atque Pi per Longum & Album : sed quia omnes sic habent , nolui immutare , & 3 xxiiij indidimus, quamuis aliqui sex tantum : Paulus tamen, Aetius & reliqui, xxii h censent ponendas;& Nigrum , non Longum , ut in quibus indam Exemplaribus legitur, & in carminibus Andromachi. Neque tamen improbarem si quis Longum sumat; tum quia in carnibus Longum est, tum quia Antidotis, si Dioscoridi credimus, aptius. Tu

vero iudica. O P I v M , vel MANDRAGORA, Vel, Hros CYAMus addi solent in Antidoris , quia in crassando constringunt mea. tu S , ne Venenum ferri possit ad cor; &sic iuuant operationem Antidoti. Eodem plane modo Bolus Armen a & Terra sigillata lentore suo & crassitie prohibent vim neni ad cor deferri , non autem proprietate occulta, sed in crassando : quare quae tenuissimarum sunt partium, ut Mosechus, Ambra, non conueniunt , quia faciunt cito penetrare venenum ad cor: sic Cicuta cum vino absorbia occidit citis meε

530쪽

3at GuILIEL. R N DELETII me , per se vero tardius. ROSARvM, remotis unguibus, drachmas

ij ponimus : Avicenna xxiiij ponit.

S c o R D i v M quod Fuchsius putat omnibus incognitum . nunquam antea in aliqua Antidoto positum, apponendum censuimus quanquam tamen opera & diligentia doctiss. viii D. Guillel. Pelliterii, Mompeliani Episcopi vigilantissimi. primum in Gallia iam a decem annis cognitiam sit j & non Allium siluestre, ut vulgo Pharmacopolae facere solebant. Stultum enim est et , id est Allium siluestre, ut Avicenna docuit , collocare, cum tam frequens apud nos sit Scordium herba. Excusandi fuerunt Maiores nostri, quibus incognitum fuit; neque grauiter peccarunt in hoc simplici. est enim Allium sylvestre, Theriaca Rusticorum. Vtinam in aliis Succedaneis tam bene iudica L

senti Non est tamen conferendum Allium cum Scordio : Scordium enim maiorem habet vim aduersus putredinem , quam vel Myrrha ipsa, xt videre est apud Gal. lib. de Antidotis, qui eius inuentionem declarat. Q is autem , nisi stultus , dic e Succedaneis esse utendum , cum propria habeamus Θ Scordium enim copiosis lime per totam Galliam nascitur. Reiiciendum itaque Allium. SEMINis NAPI ;&-: quan quam

SEARCH

MENU NAVIGATION