Valerii Cordi Dispensatorium, sive pharmacorum conficiendorum ratio; cum Petri Coudenbergii, & Matthiæ Lobelii scholiis emendationibus, & auctariis. Accessit hac editione, præter Guilielmi Rondeletii de Theriaca tractatum, emendatiorem; & formulas se

발행: 1627년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

verb eduliis & alimentis condiendis. Pi- per Longum facillime adulteratur. Adulteratum aut cognoscitur , si aqua inspersum dissoluatur. Non reperitur hoc Pi-

per Longum in descriptione ad Pamphilianum D i C T A M N v M in Creta tantum cresczre,& inde CRETEN se dici, existimant Autores , cludd sic depictum sit a Diosc. Cretensis herba est, acris , leuis , Pulegio similis , sed maioribus foliis, quae tomento quodam spissaque lanugine pubescunt.

Florem nullum aut semen profert: etsi apud Paulum falso legatur αν - ρ .) Pharmacopolarum florem & semen profert: quam ob causam malumus succedaneo uti, quam incognita illa radice qua pro Dictamno utuntur Pharmacopolae. Pulegium itaque pro Uictamno iniecimus , quia nulla est herba quae propius accedat ad Dictamni facultatem ipso Pulegio , docente ipso Diosc. Praestat omnia quae fatiuum Pulegium, sedem cacius multo : & Gal. Dictamnum tenuiore essentia constat quam Pulegium

c tera illi simile. Qudd si per omnia simile, haudquaquam male pro Dictamno recipietur, cum ipse Avicenna in omnibus descriptionibus pro Dictamno Pulegium posuerit. Praeterea a Nicandro in fuis

542쪽

134 GVILI EI. RONDE LETI I& Aetio ad moisus venenatotum com

mendatur.

Non mireris , candide Lector , si pro

FLORE IvNCI ODORATI, quem uno vocabulo Schoenanthon vulgus appellat, herbam ipsam monstremus. Audi Cal. Adlice Iuncum ex Arabia petitum imponere prccipit , nescio qua de causa, Schoenanthum , id cst , Iunci Florem a vulgaribus appellatum. Nos si qui dero, cum Florum copia non adsit , Iunco uti- aDur ex Arabia comportato, cUius summitate ni Cameli saepenumero abro serunt iucundis Isine namque hunc Iuncum Cameli pascuntur . secus vias ibi plurimum n ascentem. Ex his di sce, multa fuisse simplicia tempore Galeni, qualia nunc sunt. Non itaque peccant, qui Iuu cum ipsum huic compositioni imponunt, Vt ex Gal. lo' o iam citato patet, & Diosc. qui ait radicem& herbam ciusdem elie facultatis cum fore & est aciq. Imo si flores adferrentur, abii cicia die sciat postponendi Iunco ipsi nam cum sint admodum tenuium parti u. eorum vis facile evanescit;&priusquam ad nos peruenissent, plancinodori redderentur. LD v T v R E nihil in praesentiarum di

543쪽

men Terebinthinam habemus a & quem admodum Lentiscus , hic alioqui frequens , Lentiscinam non stillat , ob Solis imbecillitatem ; sic nec Terebinthus Telebinthinam. Sed , Galeni doctrinam secuti, pro Terebinthina Abietinam coniecimus nam ς' sanitatis tuendae sic scrip sit: d si copia Abietina: non adsit, eius loco Terebinthina. Cum pro Abietina Terebinthinam ponendam doceat ; sic econtra pro Terebinthina Abietinam recipiemus. Quod est identius monstrat alio in loco, his verbis : QAin etiam iii

penuria Terebinthinae tum taJῶν κεραμίων tum frictam commode admisceas; non in inus etiam iis &Abietinam immittas. Q dd si forte quis hanc Resinam Abietinam esse neget, Mastichen ponemus, quaeipter Resinas principatum obtinet, teste Gai. vel ut Diosc. Terebinthinae respondet viribus. Fidem forsitan augebit, quod in Paulo legatur, Tερκος ινης νας χης, quasi vellet dicere Resing Mastichinaei vel Massichen & Terebinthinam imponi velit. Tu iudica.

Cassiam Ligneam . aut Cinnamomum crassii m; ne qui existiment eum intellige re Calmiam illam Fistularem Arabum quae vim h. ab et laxandi ventrem. Est cnim Cinnamonium crastum e Scax , ut odor & sa

544쪽

136 GVILIET. RON DELETII

por monstrant. Nec absurdum est, dimidium Cinnamomi pro Cassia constituere; cum pro Cinnamomo duplum Cassiae ponendum sit. STYRAX eligenda optima. NA R D v M n 'mo debet damnare, quod spica non sit, sed potius radix. Nam Gal. his verbis docet esse radicem: Iubet deinde Andromachus Nardum Indicam imponere, quam ex eo quia Spicae figuram imitetur , Nardi spicam nominant, quamuis radix sit. Rursus Damocrates I 'νολῆς scripsit, .non spicam Indica autem dicitur , nzn quod in India nascatur, sed quod in aliquo monte nascatur Indiam spectante; quemadmodum Syriaca, quae in monte Syriam spectante. Eodem modo& Britannica dicitur ea est Bistorta vulgaris non quod in Britannia solum nascatur , sed quod in regione Britanniam

spectante. Ceterum Nardus Indica caeteris efficacior est. Nunc ad T A L A s p I veniendum: quod omnibus incognitum putat Manardus, eo fortasse quod nunquam viderit. Vt autem verum fatear non omnibus cognitum

fuit Thiaspi, sed iis dumtaxat qui de re

herbaria bene meriti sunt. Eius descriptionem require in Diosc. Frequens est in semitis Tolos ani agri, & aliis plerisque locis. Temperamento calido est , ut Nasturtium.

545쪽

THERIACA MAGNA. 33Itium. Avicenna pro Thiaspi , Seseli h bet : at in Arabico Thiaspi legitur. Vulgus Pharmacopolarum , quod Sinapi species quaedam sit, albam appellant SEMEN A pii restituimus ex descriptione ad Pamphilianum. In Paulo enim& Avicenna idem scriptum reperimus , tum etiam in Theriaca Antiochi Philometeros , in medicamento anodynodicto : rursum in Zenonis , Aetii, Galli, Theriacis: quod etsi ut Petroselinum aduersus venena parum aut nihil prosit, ad alios morbos non parum iuuat. Pro MALABATHRo, ut bene a maioribus nostiis visiim est, ponendam cem fuimus Spicam. Habet enim Folium eandem cum Spica facultatem,teste Gal. lib. 6.

de simpl. Idem scripsit Paul. in Succedaneis. Qiod si aequalem vel similem habet facultatem, frustra additur Macis ; cum neque addendum quicquam dicat, neque detrahendum. Avicenna post Malabathrum addit Epithymum ; qua ratione nescio; quemadmodum & Moschum post Pi per Longum. HYPOCIs THIs etiam sub Lados aut Ledo J reperitur : quod Cisti species est, longiora habens folia,& glutinosa. N A R D v s nostra CELTICA ea VerCest quam Antiqui Celaicam vocaverunt:

546쪽

ue 38 Gu III et L. RONDE ISTI IDonigit ut reiicienda : neque audiencius Marccllus, qui negat Spicam nostram esse Celticam. Raro autem visu ur , quia in summis montibus nascitur, quos perpetua nix fere obsidet. Radiae sumenda. Pro TERRA L si M. N I A fumimus Boium praeparatum , ut Gal. docuit. Neque eam ob causam vituperanda est haec terra, quod a Lemno non adueliatur. Est enim haec terra medicamentosa, lutumque cum aqua ex ea fit, quod habet desiccandi facultatem , dc astrictionem non contem nendam, qua catarrhos sistit. Prodest tem pore pestis. Vt in summa dicam , mallem Ii acuti, quam Terra fgillata egregie adulterata. Rubrica Lemlaia a Galeno Vocatur.

Dissicilius fuit iu dicare, quid pro CHALCITI DE accipiendum esset, cum Atrames

tum sutorium squod , Σῶρυ, paIum ab inuicem differre videantur. Et quanquam non grauis esset error, si Xαλκανθον, vel Μιim, Vel Σῶιν, pro Chau itide posuimemus sunt enim facultatis eiusdem tamen Chalait in veram maluimus accipere et quam cui pr cipit assari curauimus , & quod magis spumosum erat accepimus. Σαλκι ι vitriolum Romanum non est, quanquam easdem habeat facultates , sed Chau anthi videtur species: que vrenda est: donec nihil vitidis

547쪽

THERIACA MAGNA. I 30seri, Urunt Pharmacopoei Chalcitin dο- nec rubra fiat : sed inepte illi; non enimus sue adeo est adurenda: Ait enim Galen. vrcndam donec fiat cineratia ,& amittat viride, ut ostendat quantitatem adustionis. Nos it que legimus, non, ut est apud Galenum. d sit A M o M v M , ut ingenue fatear, ignoro malo enim meam fateri ignorantiam , Quam studiosis hac in re aliquomodo imponere. Non me latet , multos

fuisse in Gallia & in Hispania, qui se inuenisse gloriantur , cum nihil minus fece- etint. Nam semen illud quod pro Amomo

monstrant , inodorum, nigrum, lene, gustu neque acre neque erodens est ; cumdet, at esse candidum , modice rufum, se mine plenum , uuarum racemis simile, ponderosium , odoratissimum , acre gustu,& crodens. Nos pro Amomo Acorum posuimus. Amomum , ut inquit Gal. A corosimilem facultatem obtinet Ergo Acorum

Pro Amomo nefas non erit ponere. Sunt

richontis dicant: quod care admodum venditur, ob id quod mulieres fabulentur co- ducere ad partum. In Alexandria frequens ; & ad nos adueheretur, si praemo

niti essent mercatorcs.

Mirabitur aliquis , quod pro A c o R oin omnibus locis Galangam crassam, nota Z s vulg

548쪽

vulgarem illam radicem posuerimus. sed, ne id temere factum existimes, sciendum est, hanc vulgarem radicem Acorum non possse esse , tum quia rubra est, & ingrato

odore: cum vera Acorus albam habeat radicem , gustu ac rem . Odore non insuauem, ut ait Diosc. Cum autem haec omnia in Galanga manifestissime inueniantur, & , Vt Musa testatur, florem croceum& folia Iridis angustiora habeat, Acorum dicimus esse. Et si Fuc Esius Valeriana neget esse PH v, Valerianam pro Phu posuimus : non enim valet ei us ratio. Phu caulis ρος, id est, lenis & tener exsistit , Valerianae caulis angulosus e cum herba & lenis& quadrato caule possit esse. Quod de floribus dicit, similes Narcisso non esse, veri simile videtur: flores tamen habere pallidos, sicut & Narcissus. quod sufficit , cum omnes aliae notae nullo pacto discrepent. CARPO BALsAM v M vulgare nullam aut paucam vim habere videtur ; & puto semen esse Terebinthi. Eam ob causam Cubebas vulgo vocatas ponendas dixerim, quae forsitan verius sint Carpobalsamum, quam Carpe sum; nisi reclamet Actuarius.

At Gal. lib. de Antidotis Carpesium dicit esse herbam Phu appellato genere similem; validiorem tamen , atque aromaticum quiddam plus olentem. Et eodem lo-

549쪽

THERIACA MAGNA. s Ico : Tenuia quaedam Carpesii sarmenta Cinnamomi virgultis similia sunt ; non semen igitur potest esse. Cubebae autem non multum viribus & temperamento differunt a Carpobalsamo. Diosc. ait Car-pobalsamum adulterari semine Hi perico simili,quod Terebinthi semen esse videtur, ut ex Theophrasto patet. Pro A C A C I A, Prunellorum succumponere, non est absurdum. Potest &Rhus pro Acacia poni ; quia, ut ait Diosc. folia Acaci et effectus prςbent, ut in Succedaneis reperitur succus Lentisci. BITVMEN ΙvDAlcvM, Graecis communiter laudatur quod purpurae modo splendet. Nigrum adulteratum est. Sed cum aliud non aduehatur nisi pice imbutum, dosin augere oportet. Eiusdem facultatis est cum Pissasphal-to , quod vulgo Mum iam appellant. Piusas phalium autem mediam facultatem habet inter Picem & Asphalium : eam ob

causam Avicenna & quidam alii pro Bitumine Mum iam ponunt, Asphalion deprehendes ex odore Trifolii foetidi , quod a Bituminis odore dictum est. Quod ad nos adfertur, Pissas phalion est Cum Diosc. ait probari si purpurae modo splendeat, non ita intelligendum est quasi velit habere purpurae colorem , sed quod

in sua nigredine splendeat ut Purpura in

550쪽

suo colore; aut quod simile sit purpurae exsaturatae, quae quo damnio da ad nigredinum tendit. Plurimis locis prouenit, ut in Aruernia, dic. CENTAvRir TEN is faut M IN ORrs Jfolia de fores ponimus, non radiceS, quas tanquam inutiles reiicit Galen. & Diosc.

etsi Lumen illud Pharmacopolarum aliter

sentiat.

Ne quis nos reprehendat, quod ARISTOLOCHIAM tenuem , non Clema

tit in aut Rotundam, ut in lib. ad Pamphilianum scriptum est, adiecerimus et non enim id temerd factum est : Nam in carminibus scriptum inuenimus , e ρίζα, Α': dc ad Pisonem tenuem dicit. huc accedit quod de Clematiti ait Galen. Quae Clematitis appellatur, fragrantior est , ita ut ad unguenta viantur unguentarii ; sed ad sanationes infirmior. Hic autem non ad voluptatem sed ad sanitatem ponitur: renuu igitur ponenda est: castigandusque est locus ille, ne parum

cauti fallantur. Interpres Centunculum Vertit: Centunculum autem Latini appellant Gnaphalion. Si autem addatur Gna-phalion, id erit praeter Andromachi, Galeni, alio tuque mentem. Nec interpretibus

semper fides est adhibenda, etiamsi Graece & Latine periti sint. Malim enim illos minus disertos esse, & rerum hene peri-

SEARCH

MENU NAVIGATION