장음표시 사용
531쪽
THERIACA MAGNA. st 3 quam nonnulli, Seminis Rapae, legant. I Ris ILLYRic A ea debet apponi quae Venetiis assertur. A G A R 1 c v M sumatur candidum, le-
CiNNAMOMVM a viris docti nimis in discrimen vocatum est , cum dicant nos Vero Cinnamomo carere ; ac id quod pro Cinnamomo ostenditur, potius e fleveram Calliam: nos tamen putamus esse Cinnamomum , etsi non sit illa species tantopere ab Antiquis laudata : quam ob causam nos istius Cinnamomi A xxiiij posuimus etiamsi nonnulli 3 xij tantum ponant) duplici nomine : tum quia in quibusdam exemplaribus xxiiij drachmas
Cassiae scriptum legimus , ut etiam in secunda descriptione Avicennae ; tum Vt omnibus fieret satis : nam si Cinnamomum esse negent, non possunt improbare consilium nostrum, cum Gal. de Compos. Pharmacorum doceat his verbis: Necessarium nobis est, ubi Cinnamomo caremus, Cassiarn optimam coniiciamus, aut plusquam duplo Cinnamomi pondere . aut omnino non minus. Sed Cinnamomum verum habemus. Si cineritium illum colorem non habeat, in causa sunt mercatores , qui eius superficiem abradere solant, colorem naturalem auferente S. At
odorem Rut non habet. Nec habere de-
532쪽
124 G v I L E L. RON DEI ET IIbet. Error enim est in Diosc. nam pro πη-
legendum est, quod facile probati potest ex eodem Dioscoridis alio loco , xbi ait Amonium habere Origani odorem. Hinc enim luce clarius colligere licet , Cinnamomum Origani
Odorem referre; aliumque textu corruptuesse. Et quanquam Dioscor. dicat diuersas esse arbores Cinnamomi& Cassi ς; Gal. tamen diuersae est opinionis ; asseritqUese vidisse in capsa cuiusdam mercatoris
Iamum Vn Um, cuius altera pars Cassia esset, altera Cinnamomum. GLYCYRRHIZAE SVc CuM apposivimus,
quia essicacior est quam radix ipsa ; et si Ruicenna in tertii a descriptione radicem ponat:&vere poni potest succus; nec time- dum est de succi adulteratione. Nam tanta est copia Dulcis Radiculae, ut parui V qneat:
Et etiam cum Theriaca componere Volumus, expresse succum extrahere debemus. OPOBALSAM vhi sincerum ad nos non adfertur, sed multis modis adulteratum.: quin etiamsi adulteratum non esset, recens non est, sed antiquum. nam cum ex regione longinqua petatur, non potest non esse antinuum ; est siquidem antiquum, si annum exces eiit, fitque mutile. Et si nonnulli dicant in Notio Orbe reperiri incertum est an verum sit : succedaneo itaque utendum. Quid verb substituemus α
533쪽
stituemus, cum succedaneo opus sit λ alioqui manca esset Compotio & corrupta. Non sequemur hac in re consilium Maiorum nostrorum , qui Oleum Laurinum pro opobalsamo poni docuerunt. Oportet enim succedanea & viribus & temperamento respondere, ut doctissime a Gal. monstratum est. Sed oleum Laurinum calidius multo est opobalsamo, cum oleum Laurinum inter calidiora adnumeretur,
quod ex fructu potesst cognosci r solet
enim oleum expressum eiusdem esse temperamenti cum fructu ex quo exprimitur.
At folia & fructus Lauri desiccant & calefaciunt vehementer , plus etiam fructus; ergo & Oleum: opobalsamum vero de siccat & calefacit in secundo excessu tantum. Igitur non respondent. Adhcc opobalsamum tenuium est partium , Oleum vero Laurinum crassiarum: opobalsamum ventriculum roborat , Laurinu autem oleum, ut ait Diosc. sin ναυτῶδες πιθεν, id est, potum nauseam facit, & laedit ventriculum, non alia ratione , quam quod ventriculo aduersatur idem autem efficere opobalsamu,negandu est.Non enim est oleum, sed
succus Balsami. Vnde autem id natu sit, ut Cleum Laurinum in Antidotis poneretur Puto hinc esse natum, quod olim Oleum parabant cum Myrrha & Stacte, ut Diosc. locet. Extra adhiberi non prohiberem,ut
534쪽
sr6 GVILIEL. RONDE LETI Ietiam oleum Irinum: quamuis inversione: Vallae tu multis exemplaribus Graecis salso tamen ) Laurinum legatur. Balsa- lmum arte compositum reiicitur. Errorem lindicauit ante ii annos Santes de Andronis de Pisauro Medicus in hac parte Alexi pharmacain diligentissimus & probatissimus. Post eum Nicolaus Praepositus , qui Medicorum Mompellanorum
mentionem facit,tanquam autorum huius
haereseos. Alii ex semine Citri & Corallo conficiebant , sed inepte:
nam quamuis semen Citri valeat aduersus venena, reperiuntur alia multo efficaciora.Alii asserebant fieri debere substitutum ex Myrrha destillata: quod expertum fuit;& ex destillatione oleum exceptum, sed usque adeo foetidum,ut nemo ferre posset. Omnibus itaque reiectis, substituam Sta chen , ex praescripto antiquorum , Galeni scilicet, Pauli, Aetii, qui afferunt easdem Stactes vires & opobalsami. Est autem
stacte nihil aliud, quam Myrrha liquida, & , si Diosc. credimus, cst pinguissimum
Myrrhae recentis cum aqua exigua tu sae,& praelo expressae , proportione respondens Myrrhae. Myrrha autem secundi est Ordinis excalefacientium& exsiccantium, sicut & Balsamum. Adhaec & vulnera consolidat, quod facere Balsamum creditur Aneotericis Medicis, quanquam Gal. nub
535쪽
THERIACA MAGNA. 327 Iam eius mentionem iaciat. Idcirco autem hic positum fuit, quod aduersus venenata animalia valet. quod ex eo colligere licet, quod ubi nascitur Balsamum, nequeant habitare Serpentes aut alia venenata animalia. Qui de omnibus dubitare solent. Myrrham istam reiiciunt, quia parum respondeat descriptioni, tum maxime quod ἐυωδες , id est , odorata non sit, ut Diosc. & Gal. dixerunt. Nos autem Myrrham dicimus esse, non Trogloditicam vel Amineam. Et quod non sit odor ta , in causa est qud dab ea expressa sit nobilissima stacte. Nam, ut Diosc. docet, ex pinguibus exprimitur pingue & odoratum. Minus etiam odorata est, quia ex calentibus & alidis locis adfertur. Neque tamen dicendum est talem esse ἔπινον, id est, infirmam &ignauam, ut in quibusdam exemplaribus legitur: ubi legendum ἄοσμον, id est sine odore ι illamque amittere suam commendationem , non ad sanitatem sed ad voluptatem. At hi qui dicunt nos non habere veram Myrrham, falluntur , aut in hoc, quod, cum Diosc. diuersas notas diuersis speciebus assignarit, omnes eas in una specie reperiri velint, aliouui veram negent esse Myrrham et aut quod dicat ευωδεν non ess e, ut vult Dioscorides. Sed id plane negamus. Sumitur autem vox ἐναλε pro eo quod bonum spirae
536쪽
s18 G v I LIEL. RON DELETI IOdorem Ili hoc autem error est. Nam
Diosc. & alii plerique scriptores fil- lmunt pro eo quod multum olet, siue bo- lnum spiret odorem , siue malum. Signifi- icatio autem vocabulorum non aliunde lpetenda est , quam ab eo aut hore qui rem lipsam describit ; quemadmodum Diosc.
ut dixi , hoc modo suriati ἰου ς , Ut videre licet cap. de Pice arida, ubi ait debere esse puram, pinguem ,ενωδ. . Nemo autem in-rerpretabitur intelligi de suavi odore, sed forti &graui, quia quae igne eliciuntur non post uni non fumum redolere & tetrum odorem spirare. Idem esto iudicium de Blatta Byzantia, quam dicunt esse ἐυω- Sin haec ratio non placeat, dicemus Veteres non adeo delicatos fuisse atque sumus,&quod nobis male olet,ut Myrrha,
illis bene & suauiter oluisse : Quod inde probari potest, quod in suis unguentis ad delicias paratis, Galbanum admiscebant; quod haud dubie foetidi admodum est
odori S. De C Roco&GINGIBERE nulli dubitant.
Reclamant Sceptici Medici, qudd pro
RHEO PONTICO Rha barbarum sequuti Avicennam ponimus. Non autem temere id factum cst. nam cum Rhaponticum hoc Pharmacopolarum nullo modo
te*zndeat picturae Rheopontici , satius
537쪽
est Rhabarbarum vocatum coniicere: quanquam istud Centaurium maius a vitis doctissimis iudicetur esse, nec ineptE. Rhaponticum enim & Centaurium hoc maius easdem fere habet facultates. Componitur Rhaponticum ex diuersis partibus: ex terrea videlicet & frigida substantia , quod indicat adstrictio : habet etiam adiunctam caliditatemi subacre enim reperitur, si plusculum mandatur , qua facultate potest aluum ducere : quinetiam aerear cuiusdam est substantiae particeps, quod indicat laxitas & dulcedo. Conuuι-ss, ruptis, dysentericis , sanguinem exspuentibus utile est, & orthopnoeae. Centaurium maius in gustu contrarias qualitates habet; ita in usu contrarios effectus praestat: gustu itaque acre simul & adstringens apparet, cum leuiuscula dulcedine: quae omnia in Rhapontico ess e monstrauimus. Prodest iisdem reiicientibus fanguinem , ruptis , conuulsis , dyspnoeae:
orthopnoeae e quamobrem medicamen
tum imbecillius non erit, si pro Rha pontico Centaurium maius posuerimus. Nam
Rhaponticum &Rhabarbarum sola regione differunt & leuit te: ut Rapae quae apud Lemovices nascuntur,& quae solo sterili, differunt solum dulcedine aut crassitie, aut Mia differentia a solo desumpta. At dice. ἱ alterum magis rarum est , alterum
538쪽
densius. Respondeo, id facere copiam vel 'inopiam alimenti: aut dicendum, Mercatores qui aduehunt Rhabarbarum , illud
comprimere cum recens est , ut minus loci occupet , & densius reddatur ι quod sciant densum laudabilius esse. quod facile fieri potest: si enim compressam radi- lcem dc sicces, minor erit, minusque spa- itium occupabit, nec diminuetur quanti- ltas. Si vero Rhabarbarum nostrum non sit veterum Rha ponticum, quid erit Z Quidam aiunt esse radicem Centaurii maioris , dc Galenus ait radicem Centaurii maioris easdem facultates habere quas Rha ponticum. Male negat Manardus , nos verum PENTA PHYLLON habere: nam passi mnascitur, & omnino descriptioni respondet. Est praeterea alia nota a Theophrasto tradita , quae nobis est certissimo indicio nos Pentaphyllon habete: scilicet quod Pentaphylli radix exsiccatione fiat quadrata : quod sane illi proprium est et conuenit enim soli Pentaphyllo quadratam fieri exsiccatam radicem , quae nota falle- lxe nos nequit. Sunt ex Practicis qui putent Tormientillam esse Pentaphyllon: quod non improbo ; cum Diosc. det illi
radicem oblongam, Veratro nigro crassorem, & propius accedat ad veram Pentaphylli descriptiovem. Suut qui Hepta-
539쪽
TAERIAc A MAGNA. 63tyhyllon vocent, a numero foliorum; quod& in vulgari etiam inuenies. Diosc. Etiam ait habere quinque folia , aliquando plura. Verum quamcumque assiimpseris. hanc ne Diosc. an illam Theophiasti, non errabis : ambae enim valciat aduersus venena. Potest itaque mi Tormentilla pro Pentaphyllo, & Pentaphyllon pro Tot- mentilla. N a P 1 T A M aut Nepi tam J Latini, Graecorum Calamintham appellant: qua de causa Galenus miratur qubd Andromachus cum Graecὸ scripserit, hoc tantumae omen Latinum addiderit. At hoc dictum sit. MARRvntv M lippis & tonsoribus eo tum est. eam ob causam prudens prae
Danea est operavi S ELI NON quod inpetris nascitur recuperemus : non quod ob eam causam Petroselinon dictum velim , sed quia maioris est efficaci q, dc propius accedit ad Macedonicum, ob amarorem. Nec ob eam causam damnanda crithaec compositio. Nam , ut Gal. de Petroselino scripsit, Quod si Estreaticum deficeres Petroselinum, nihilo tibi deterius fore putato Theriaces medicamentum, si alterum iniicias. Cuius rei subdit ratio-uam: Non enim, inquit, si mortiferisve-ginis, si v euatorum morsibus aliud ab
540쪽
s 32 o v I LIEL. RONDRLηTIr Estreatico Petroselinum minus congruit, ipropterea reliquis etiam morbis , ut tot-minibus, ventriculo debili, hydropisi. &id genus aliis segnius opitulatur , quos in primis sanare Theriaca promittit. Alia kpraeterea causam assignat , cum inquit: Adlice Estreaticum Petroselinon ama ram etiam plus aequo Theriacam facit , praesertim curia recens adhuc imponitur : nam ut acrimonia, sic ama
ritudine hoc alia superat. At , ut alibi docuit, suauitas in medicamentis quae deglutiuntur, est spectanda , cum in se habeat multa amara. Avicenna semen Apii montani posuit in tertia descriptione. Petroselinum verum nascitur in montibus Delphinatus,& apud fontem Vaucius AS ae os c H A s satis nota est 1 agroque Nompeliano frequentissimE prouenit.
C O s T v M nonnulli in discrimen vocant. Certissimum autem est, nos duas habere Costi species : primam scilicet quam Yedoariam vocant vulgb &tertiam quam nemo negabit eam esse quae ad nos adfertur, praesertim cum acerrima sit.
De P I p x R E Albo tantum sciendum est, Galenum ibi Piper Album legere, ubi Avicenna Nigrum ; dc econtra. Pi per Album & Longum magis medicaminibus S Antipharmacis conueniunt : Nigrum verb
