장음표시 사용
491쪽
lata, quae quam exactissime claudere queat, ubi opus erit, ostium portae cinerarii. Postea fiat in altitudine trium pollicum a craticulae superficie su rei 1 ore , infima margo Ostii foci, lata sex pollices , altitudo autem ostii sit quatuor, & dimidii, pollicum : describatur tum ellipsis , focis distan t1bus pollices quindecim, & normali ex foco ad circumferentiam quinque pollicum : fiat dein modulus ligneus talis semiellis sios, supra focos abscisDsae. Iuxta hunc modulum erit formanda cavitas interna Furni, ex lateri bus coctis sic figuratis , atque inter se appotiris , ut cavum hoc faciant, structura sua, simile illi modulo circa axin suum revoluto , ita, ut haec caementatio fiat lateribus sic formatis , ut non nisii parum relinquatur , &quam minimum vacui inter superficiem laterum commissi, rum inter se, & applicatorum cavitati furni , quod dein caemento ex calce, & arena quam curatissime opplendum. Sed priusquam Clementarius haec efficiat,
opus est operculum ostii foci fabricare. Id debet construi ex lamina ferrea eadem unde furnus, stipes sciet cylindricae similis Furno. Debet habere marginem , superantem ambitum ostii foci, undique pollicis magnitudine : ut hac superficie undique tegat cylindricam ferream superficiem ostii foci. Sed ad magnitudinem aperturae ostii foci debet erigi in hoc operculo segmentum cavum excisum ex cylindro hoc ad magnitudinem ostii foci, lateribus in centrum cylindri tendentibus , superiori, & inferioritatere basii parallelo ; ut superscies operculi centrum Furni spectans, sit similis ellipticae conicae supersciei cavi Furni. Tum Caementarius cavum hoc lateribus & caemento replere debet, & in superficie centrum Furnis sectante ita expolire , ut perfectam relinquat aequabilitatem supersciei cavi Furni, postquam operculi impossitu occlusus est. Hoc facto construator lateribus Jc caemento. Furnus interior, ut supra dictum. Superior pars laminae ferre se Furni exscindi debet segmentum supra tres pollices latum,& duos profundum , in latere, quod adjacet ad latus ostii : ut collum retortae ibidem commode locari queat descendens , quoties opus erit ex retorta destillationem facere. Tum denique olla ferrea ita est accommo dand intra Furni aperturam superiorem , ut intra lateres cum suo cae mento quam arctissime immisia sit, ut vi ignis commistuciae illae nequeant dehiscere, aut in rimas agi. Ita tamen, ut sint ad marginem ollae superiorem , in margine laterum ibi ambientium quatuor spiracula lunatae figurae pollicem lata, dc in curvatura sua duos pollices longa , per quae fumi exitum , de ignis spiramentum , habeant : ita constructus Furnus aptus destillationi per cucurbitam , retortam , phialam. Et quum porta
illis sit, valde servit plurimis operibus.
Tertius Furnus , quo Ossicina carere nequit, est Balneum Mariae. Conta terim ,
stat Furno , ut prior, secundus , nisi quod a craticuta superficie ad funiadum vasis cylindrici aenei tantum sit distantia octo pollicum. Vas autem aeneum immissum pro balneo , caementatum intra Furni fastigium est pro funditatis pollicum duodecim. Vas hoc cylindricum , in parte superiori marginem habet pollicem latum , repandum , quo incumbit Furno , ut sustineatur. Dein alium habet marginem recta adscendentem , quoque pollicem latum. Tum paratur aliud vas , quod ita sit, ut uno pollice un
492쪽
quinque emineat. Hoc autem Vas instructum est , ad alt1tudinem a fundo suo pollicum duodecim , margine paululum deorsum decur rente tam lato , Ut marginis diameter respondeat latitudini aperturae cisis balnei , hujusque finis reflexus deorsum est in marginem per pendicularem deorsum , qui excipi possit accuratissime intra marginem erectum vasis balnei: ut ita claudantur quam accuratissime inter se. In margine autem Ilio lato , laterali, est tubus perforatus , per quem aqua infundi queat in vas balnei, ut tum aqua haereat inter vas bal nei & inter immissum hoc secundum vas. Collum hujus secundi vasis alembi cum capit in se , cujus rostrum in serpentem stam eum dolio
refrigeranti, impositum immitti possit. Sed eidem huic collo aliud alem bici in altum cylindricum producti, iterumque deflexi deorsum genus ante descriptum accommodari potest , pro destillando alcohole. Tandem etiam sit aliud operculum , quo vas balnei pariter ut per prius illud claudi
potest in suo margine erecto. Hujus autem operculi collum alembicum quoque creere potest : ut fiat destillatio per serpentem. Ita , ut hoc Fur no uti possimus pro destillatione communi omnium vegetabilium cum aqua i Omnium resinarum , balsamorum , gummi, cum aqua in sua Olea vocata essentialia. Secundo in destillatione aceti. Sed etiam deinde eodem quam commodissime uti post imus ad destillanda quaecunque ex Balneo Vaporis, Marisque , in quocunque determinata caloris gradu, donec sit per ventum ad ala. gradus. Tertio denique ipso etiam hoc Furno utuntur pulcherrimo successu , ad Alcohol Vini parandum una vice , facile , magna copia : cujus praeparatio aliter tantum temporis, ignis , laboris, sumtuum,
requirit. Haec causa ui sit , ut constructionem hujus fornacis , cum omni suo apparatu quam accuratissime in figura delineaverim : ut omnia coram conspiceretis vestros in usus.
Alius iterum Furnus in hac ossicina requiritur , ut summus ignis excitari queat, ad fundenda corpora , quae validitumum ignem requirunt. Ille autem optimus ita construitur. Primo erit exstruenda basiis lapidea fornicata , tres pedes alta : quia Furnus hic debet ostium sui foci habere tam elevatum , ut artifex in illud , commodo erecti corporis situ , introspicere queat. Dein superstruitur huic pedamento cinerarium , quinqUC pollices altum 1, supra cinerarium craticula , de ferramentis pollicis fere
crassitiei, in distantia ferme pollicis, a se invicem. Bassis cinerarii, &craticula sunt circularis figurae , diametri duodecim pollicum : tum cylin drus hic sursum continuatur supra craticulam ad altitudinem sex pollicum. Dein fiat supra hanc ita factam cylindri portionem conus parabolos deS , cujus axis octo pollicum , applicata ordinata infima sex pollicum , ac proinde latus rectum quatuor de dimidiati pollicum, focus ergo addis an tiam unius, de octavae partis pollicis a vertice. Ubi paraboloides hoc ele vatum ad altitudinem sex pollicum supra suam basim cylindricam , erigatur supra eam caminus cylindricus , qui erit diametri trium pollicum, Usque ad altitudinem duorum pedum. In anteriori parte hujus foci , ad altitudinem duorum pollicum supra craticulam , fieri debet ostium latum
quinque pollices , sex autem altum , supra fornicatum arcu ex magno Cir
Culo , diametri duodecim pollicum. Ad pollicem supra fornicem ostii sat
493쪽
foramen conicum in Furno , aperturae diametri duorum pollicum ; ut per illud introspici queat deorsum intra in focum Furni ; si forte opus erit videre , an materies intra VaS suum fusa sit. Fiatque operculum similis figurae , quod epistomii instar in hoc foramen immitti, & educi, pro arbitrio , queat. Furnus hic ita de bonis lateribus exstrui debet, parietibus
quinque digitos crastis, rite caementatis, interna superficie calce siccissima expolita. Tali enim Furno ignis vim incredibilem exercet, ub1 semel incaluit. Maxime in medio axi , dc altitudine superiori. Quod Geometrae facile demonstrabunt. Porta ferrea ostio applicanda in incisa cava crepidine quam accuratissime. Cinerarii autem fundus de lamina ferrea fit: ut,
si quid forte ceciderit, facile eo delapsum recipi queat. Rursum singulari indigemus Furno in ossicina nostra Chemica ad ex
pressionem salium acidorum , ex nitro , sale marino , sale fontium , sale geminae , chalcantho , atramento sutori O , alumine. Talem vero construi mus , varios prius experti , ad hunc modum. Primo supra pavimentum
officinae, sub camino , erigatur paralleli pipedum , latitudinis anterioris viginti pollicum , longitudinis pollicum triginta octo. Cavitatis autem lati ludo anterior duodecim pollicum , longitudo pollicum viginti duo : unde muri crastities sponte patet. Erechio hujus parallelis edi fiat in altitudinem
undecim pollicum. In anteriori parte porta fiat in medio, a paVimento fur sum evecta ad undecim pollices, lata pollices quatuor 1, sic tamen ut in anteriore ejus apertura sit incisa crena undique , intra quam locari queat ostium ex lamina ferri, quoties Opus erit hanc portam claudere. Totus hic apparatus est pro cinerario , & ventilabi O , Furni. Deinde hic ponuntur ferramenta pro craticula , prismatica , pollicem lata, longa quatuordecim pollices , in distantia pollicis , situ ad latitudinem cinerarii parat leto. Tum fiat ellipsis descripta supra cavum superius hujus parallelis i pedi, cujus foci distent viginti duo pollices , diameter minor sit duodecim pollicum , eritque fere latitudo in principio de fine foci decem pollicum. Tum construatur elliptica hac forma cavitas quatuor & dimidii, pol licum interne, & compleantur exteriora in forma parallelipipeda. Tum in pariete anteriore , directe supra cinerarium fiat ostium foci, latum septem pollices , altum novem. Limen hujus ostii infimum debet declive esse
interiora versus declinatione unius pollicis 3c dimidii, quod ostium porta ferrea versatili exae te claudi posse debet. Altitudo liminis ostii infimisit tres pollices supra marginem supremum cinerarii. In altero pariete longiore debet apertura fornicata fieri ; cujus limbus inferior elevatur ad
decem pollices supra craticulam. Longitudo hujus limbi sit viginti pol licum , altitudo pollicum duodecim , fornix ellipticus , cujus foci distent
viginti pollices, diameter minor viginti quatuor. Haec apertura servit immittendis δc educendis cantharis destillatoriis. In pariete interno Opposito huic aperturae , ad altitudinem novem pollicum supra craticulam est margo sesquipollicem eminens ad sustentanda vasa pro destillatione. In muro opposito apertur e destillatoriae supremo , in medio fiat foramen liberum , quadratum , pro camino , tres pollices latum , duos altum. Tum fiat forniY superior fornacis ellipticus , ita ut medium punctum lacunaris
494쪽
s PARS ALTER A. DE ARTIS THEORIA.
viginti & duorum pollicum. Di ameter minor decem. Fiat fornix ergo rotatione talis ellipuos supra axim seu diametrum , in distantia hujus di metri a craticula pollicum sedecim. Quando destillatio sit de hoc Furno, tum duo canthari cylindri figulini, undecim pollices alti, novem pollices lati, collo cylindrico quinque pollices longo , diametri trium & dimi sit pollicum horizontaliter , & paralleli , sic accommodantur in hoc
Furno , ut basis extremo innitantur margini in Opposito pariete , atque ore suo paralleli sint aperturae destillatoriae. Tum caemento & lateribus circa colla cantharorum clauditur perfecte tota haec apertura. Ori canthari committitur segmentum cylindricum , & huic applicatur recipiens :Tali Furno excitari potest tantus ignis, ut sit prorsus incredibile. Tutus est, facile gubernatur. Omnis alimenti consumendi vim soli impendit materiae destillandae. Ope cinerarii facillime dirigitur. Furnus dociniasticus tam clare descriptus ab industrio, 3c candido, Lazaro Er ero , ut nihil addi queat. Idem dc Georgio Agricolae tam acc rate depictus, ibi videri potest. Furnus autem cum Vesica, Alembico , Serpente , & Refrigeratorio , nimis notus ubique : ut ita satis me super his disseruisse credam finiens ita primam de secundam partem harum Institutionum Chemicarum.
497쪽
AB. CD. Binae Virgae ferreae, cylindricae , tripedales. EF. E. Annulus cum manubrio F. caVO suo mensurans crassitiem utriusque virgae in frigore. ICON II. AC. BD. Binae Lamellae parallelae, in partes aeqtiales minutas divis e. AB. CD. Binae Lamellae parallelae , quae sursum , deorsum , moVeri queunt , exceptae crenis in A C dc B D
EF. Virga ferrea mensuranda frigida, de candefacta.
AB. Lamina aenea in partes divisa minutas. BC. Lamina aenea in partes divisa minutas, priori perpendicu laris CX B. AC. Lamina aenea in A. affixa supra axin ita, ut mobilis sit supra Laminam BC : ut adscensu suo numeret partes , dum virga frigida prius applicata Certo loco in quadam parte in Lamina AB , hypotentisam AC elevat in certam notam in lamina BC. & dein lamina eadem clevetur altius, ubi virga eadem candefacta iterum poniti ir in eodem loco.
498쪽
Tab. II FI G U- pectantes ad pag. 8 2. 83. ICON L
ABDC. Therinometrum Drobbelli vulgare.
BD. Collum ad D usque aere plenum quo & Sphaera A
DC. Pars colli liquore colorato plena. E. Vas, in quo idem liquor coloratus.1 CON II.
AB. DC. EF. Thermometrum Drebbelli magis sentiens. ABCD. Idem anterius conspectum.1CON III.
ABCDEF. Idem Thermometrum conspectum a latere: ut appareant segmenta sphaerae , unde superior cavi
