장음표시 사용
461쪽
tum expellit spiritum salis acidum, alteram Ammoniaci salis partem, hanc volatilem factam separat ; tumque ex conjunctione Acidi Vitriolici, eu Alca lino Ammoniaci , nascitur idem Tartarus Vitriolatus semivolatilis , qui modo descriptus. Reliquum est massa metallica, quae, prius in Vitriolo praesens, iam inde praecipitata, specie foecum separatur ; aut . iterum ab illo spiritu salis arrosa , novam quandam speciem metalli soluti exhibet. Hinc igitur habetis fundamentum verum judicandi de futuris ,
ex combinasione Alcalium fixorum , aut volatilium , cum omnibus Acidis fossilibus nativis , licet haec saepe abstrusissima lateant in metallis , terris, oleis , aliis salibus : effectus enim semper idem habetur hincque praedici
potest. Sunt autem adeo certa, hinc & jucunda, haec experimenta , ut commendari satis nequeant; quin dc upilia ad Chemiam simul δc Medicinam, Sed Menstruorum haec doctrina adhuc requirit consideremus quoque illa Menstrua, quae nascuntur de combinatis Alcatinis fixis cum Acido fossili per ignem producto. Igitur Alcati fixum , purum , ubi saturatum est rite Acido Salis marini, fontium , gemmae, spiritu , dat renatum salem, qui omni fere dote nota Salem Marinum verum refert. Si autem satura tur acido nitri, salem gignit, qui Nitrum reddit omni nota perfectum. Si acido aluminis , sulphuris accensi , aut Vitrioli, rite conjungitur , Tarta rum Vitriolatum ubique facit, qui supra descriytus fuit. Quando autem Alcali purum volatile, eadem lege , unitur Spiritui Salis marini, gemmae , fontium , genuinus enascitur A mmoniacus vulgaris. Si spiritui adjungiatur nitri, vel aquae fortis , Nitrum semivolatile creat. S1 idem cum spiritu acido Aluminis , Sulphuris incensi, aut Vitrioli, sit, Tartarus iterum exoritur Vitriolatus , semivolatilis , idem qui supra. Atque omnia
haec quoque Chemicum docent, quot, & quam mirae, actiones Menstruorum producantur saepenumero ex eo simpliciter , quod conjungantur, commisceanturque, quaedam corpora inter se , mistisque dein ignis , comi nu-nis causa movens , applicatur : nam incredibile prorsus quantum mutationis excitet unius cujusdam rei, vel facta per industriam , aut fortuito contingens, miscela. Atqui tamen , sine cognitione omnium harum rerum accurata , nunquam doctrina Menstruorum Chemica constat. Mihi sane suave fuit haec percurrere experiendo , Vobisque communicare , restat tamen nobis brevis consideratio actionis Menstruorum , quando jam salibus puris, simplicibus, conjunguntur sales alii. Atque haec quidem jam fere patet. Si enim Alcali purum unitur Sali Marino in aqua dissbluto , turbatur myria, terra quaedam praecipitatur, sal dein crystallisando rite paratus, purus, marinus , habetur. Lixivio Nitri additum Alcati fixum albi ludi
nem turbulentam conciliat, terram praecipitat, Nitrum dein omnium depuratissimum profert. Alcati fixum Ammota iaci myriae infusum mox arripit Acidum ejusdem , hinc Alcati liberat, reddit profugum , & in fundo
gignit purum Salem Marinum fixum , expulso in auras Alcalico volatili. Alcali purum volatile affusum myriae marini salis , turbat, depurat , dein ausurit Si idem Nitro soluto miscetur , idem facit, nitrumque depurat. Si Ammoniaco sali fuerit commistus in aqua bene diluto , ibidem quoque depurationem similem producit l, caeterum salem haud turbat in sua natura Ammoniaca , sed intactis inde viribus recedit, cum quibus accesserat. Aci
462쪽
da vegetantia mista sali Marino, Nitro, Ammoniaco, parum illa mutant , Quin eadem acida vegetantia fermentata, sive & destillatu quoque puriora, commista cum salibus iisdem non multum mutant. Quid vero nascatur mutationis in Menstruis ab artificiosa mistione Acidorum fossilium ad sales modo enarratos , jam supra retuli, dum de acidis , & salibus istis nativis agebam Brevissime repetam. In Alumine , Vitrio loque calcinatis in igne, ad siccitatem usque haeret copiosum acidum fixum, fortissimum , cujus virtus singularis est , ubi ope ignis actuosum redditur , omnia alia acida expellere ex illis corporibus , quae soluta erant per illa acida , si ni mirum illa corpora etiam solvi poterant per hoc Acidum aluminis, Vi trioli, Sulphuris. Sicque producit penitus singulares effectus Menstruo rum. Feratis eXempla. Si Sali Marino conteritur Vitriolum calcinatum ad siccitatem , & dein haec ambo in retorta committuntur igni prudenter applicato per gradus , tandem ita maximum usque, tunc spiritus purus S lis Marini adscendet sursum : quia acidum coicotharis validius expellit Acidum Salis Marini volatile , Occupat dein partem aliam fixam ejusdem salis marini, sitque ex binis his concretis species quaedam Salis Mirabilis Glauberi, sed una cum metallica foece, quae in vitriolo fuerat. Atque hoc quidem jam prius intellectum fuit. Verum , si Argentum vivum conteritur rite cum Vitriolo calcinato , quousque incipit subigi, tumque huic misto sal marinus decrepitatus additur 1, si deinde mistum hoc cucurbitae committitur vitreae , atque subministrato lente, per gradus , igne arenae , urgetur , tunc iterum Acidum Uitrioli vertit Acidum Salis Marini in Spitaritum , qui tum motus , & calefactus , dissolvit Mercurium ut solet : mox
que solutum sublimat in Mercurium sublimatum purum. Qtii nihil aliud est, quam Spiritus Salis Marini purissimus, qui attractus est in Mercurium,
eique unitus in massam homogeneam , vitriolicam , mercurialem , in aqua solubilem. Infinita sunt, sunt & mirabilia , quae ex hi ς fundamentis intel liguntur in Historia Menstruorum. Hinc enim ex alumine , aut vitriolo , calcinato , misto cum nitro , fit per destillationem Aqua fortis ; in qua nihil acidi vitrioli, sed purus nitri spiritus. Si illa cum Sale Marino i a
tractantur , fit Spiritus Salis. Si cum nitro & sale marino simul, Aqua Regia producitur. Hinc si nitrum δί colcothar in catino fusorio , igne aperto urgentur, dimatur nitri acidum, manet species nitri vitrio Jati. Sal Marinus ita calcinatus cum coicothare, relinquit speciem Salis Mira
bilis Gla uberi. Sed jucundius erit Vobis, e datis fundamentis doctrinam
hanc ulterius erigere , quam si ego cuncta particulatim enarrarem. Id solum addere liceat , sales salibus combinando omni modo semper oriri sales novos , nova Menstrua : hinc augeri asti luo Chemicam Scientiam , &semper novas apparitiones nasse , quarum contemplatione animus oblectatur , cognitio naturalium virium promovetur, stepe utilitas ingens detegitur , prius non praevisa. Ultimo tandem Menstrua sunt nova , singularis Virtutis, ex compositione varia diversorum Menstruorum inter se , ubi quidem infinitus labor ;rum rursum in reductione cujusque menstrui in depurationem summam , denique in attenuatione alicujus in atomos minimas arti & naturae postibules: nam in his tribus capitibus videtur constitisse inprimis eximia, & sin-
463쪽
gularis prorsus scientia Principum in Chemia. Impossib1le omnia dicere.
In uno monstrem exemplo. Acidum quaero Vegetabile fermentatum, purissimum , fortissimum, subtilissimum. Sumatur aerugo, Optima est haec cuprum acido fermentante , exhalante, subtiliter arrosum , huic astundatur spiritus aceti fortissimus , qui destillatione parari poterit, ad vige cuplum ; fiat digestio , ut aerugo sit in liquorem viridissimum soluta , liquor nic Oiete, & colo , fiat defcecatissimus, dein in spissetur leni igne, donec
formet pelliculam in superficie. Reponatur in loco quieto, dabit concretas glebulas, ex acido Aceti, & corpore rosi Cupri, in forma crystallo rum smaragdi. Effundatur liquor supernatans , colligantur glebae cupreae, liquor in spissetur superstes iterum ad pelliculam. Legantur rursus natae crystalli. Sicque pergatur, donec crystalli ulterius cogi renuunt. Si tum
haec aerugo sic acido saturata , leni aeris tepore dessiccatur quam suavissi me , dein vero ex retorta Vitrea, igne per gradus subministrato , urgetur , habebitur Acidum vegetabile , incorruptum , forti stimum , non inquinatum metallica cupri labe. Si hoc tentetur cum plumbo, stanno, ferro, nunquam succedit, cuprum solum rem praestat, acidum attrahendo , ab aqua sua separando , non mutatum reddendo ; quum alia attrahant quidem , & separent, nunquam tamen sincerum reddant. Qtium autem decerevisia , manna fermentara , melle , saccharo , pomato , pyrato , tale acetum queat parari , atquC ex omnibus quoque his , Ope cupri tale poterit confici acetum forte . Ut Z v vel ferus inde falso putaverit Alaal est se possidere ; solerti inde vapulans Tachenio , qui acetum modo forte id habendum , ad ravim usque inculcat. Caeterum sinis non est in Menstruis novis semper inveniendis & quilibet hic artifex solet seJactare in aliquo arcano proprio ; quin & plerumque eo quid valet efiicere, quod a teri prorsus est impossibile perficere, qui hoc forte ignorat Menstruum.
Qtia in re non tantam saepe utilitatem laudamus , quam Calpamus super hiam : quia nemo Chemiae peritus unquam carebit inventione novi Men strui, dum corporibuS corpora ariC parata applicat. Sicque tandem omnium forte corporum propria lana inventa fuissent Menstrua , ergo de
calculi humani, sit modo Chemici quoscunque paraverant, liquores calculo applicitissent. Si quis omnia explorasset Menstrua , sed spiritum panis omisisset, haud crederet, quam ille habet, potentiam multa solvendi. Sed
etiam componendo Menstrua cum Menstruis nascuntur nova , eaque saepe
quam pulcherrima. Exempli gratia Tartarus regeneratus , rite paratus si fuerit, conjungi potest intime cum Alcohole vini purissimo. Tumque Menstruum habetur vegetabile, compositum ex Alcali, Acido, & Sulphure , vegetantium subtilissimis , arctissimeque adunatis simul ; unde S em cacia illius summa, sive pro Menstruo , sive pro Medicamento adhibeatur, Rursum , si spiritus alcatinus, saturatissimus , hurissimus , unitur cum Alco hole purissimo, fiet Offa Hel montiana, quae eximium praebet Menstruum. Id solv1t accurate olea stillatilia, vegetabilia ; nascitur tum Menstruum ex enuino sulphure vegetabili,& alcati, compositum, , de quo dubites,praestat tior sit in Medicina, an Chemia, reς. Pari ratione spiritus nitri optimus sati
retur spiritu salis Ammoniaci alcatino perfecte. Nanciscimur salem fere volatilem uitri: adeoque parari poterit adeo illud quaesitum Nitrum vota
464쪽
tile, quod an praestet desiderata nec ne facile dein experimento poterit ex plorari. Atque in hisce quidem excolendis, promoVendisque, aetatem con sumsere Chemici,contenti, quod semper novi cujusdam inventi dulcedine taedia laborum pensata invenirent. Hinc dc Vos quoque, eximii Iuvenes , hac in arena Vos exercebitis , inventa notabitis , atqae ex collectis multis tandem summa cum prudentia regulas elicietis sensim magis universales. c. bua u. Meum esto, his jam tractatis, tescendere ad Corollaria quaedam de Menastruis. 1. Hactenus certo non constat, an in Menstruo ullo insit sua vis ,
ut in objectum suum solvendum agere posset, sine ullo plane adjumento ignis. Neque enim unquam potuit institui experimentum tale , quin in illo loco ignis aliquis , imo satis magnus , fuerit praesens : ut in historia summi frigoris supra patuit. Qtiin etiam omnia fere Menstrua nostra
cognita huc usque , certo quodam ignis gradu incitata , tanto rectius solutiones suas perficiunt. 1. Menstrua vix agunt , nisi prius reddantur in fluidum , aut formam fluido proximam. Id vero igni S , aer , aqua , contritus , inprimis praestant. Quae quoque quatuor solent actiones Menstruorum sopitas excitare. 3. Menstrua quaedam ipsa gerunt in se causam, cujus efficacia , videntur ipsa motum incitare , qui tantum pendet ab vicinitate illius corporis, ad quod motus ille pertinet. Si magnes optimus a filo pendens, cluietus , rejectu suorum polorum , δί polorum mundi, absolute non movetur , in uimmo etiam frigore , putabitur , nullam vim actricem possidere. Si autem intra sphaeram virtutis ejusdem , ferrum aliumve duxeris magnetem , statim nascetur in utrisque motus , donec ad contactum veniant, tumque unita simul quiescant. Hujusmodi sane potestas , sponte , sine igne nobis sensibili, ipsa generat motum , non adeo excitatur a motu . Ita spiritus nitri Optimus , in Vase clauso , per annos fumum rubrum edit, qui supra superficiem liquoris , in vase semper suspensus movetur, dc estumat , simulac operculum collo vasis eximitur. 1 dem in spiritu salis Ammoniaci alcatino apparet, qui, quantum Observare potui, nunquam quiescit. Ille autem 1 piritus , qui ex Ammoniaco sale cum calce viva destillato oritur , longe minus erit quietis patiens. 1 alia igitur corpora motum mire servant, mire excitant : an talia in sub terraneis obvolitantia semper , donec quiescant in corpore quodam, quo post adunationem fixantur , plurima producunt corpora composita ibidem , quis neget ξ Sed tamen in his omnibus cogitandum restat, quod aer in summo frigore adhuc tamen motus , assiduoque oscillans , Lepe causam dat, qua ipsi hi motus incitari queant. Atque motu hoc , proprio Menstruis , & inde nato , solutiones saepe ilico contingunt, quae aliter motu maximo , per aliam causam excitato , haud contigissent. Id autem velitis in exemplo intelligere hocce. Sumatur Cretae optimae Britannicae frustum , hoc igne calcinetur summo , etiam foco T schirn hausiano, vix mutabitur in hoc summo motu. Ponatur in acre aestuante , frigido , quiescente , summis procellis agitato, non mutatur. Mittatur in aquam ebul
lientem quam diutissime , non solvetur. Coque in lixivio Salis Tartari , manebit creta. Pone in aceto frigido , statim solvitur , ut dispareat. Unde liquet immanis differentia , quae est in motu excitato per vim reciprocam Merastrui de Solvendi, de inter motum alium factum ab igne , acre , aqua,
465쪽
propulsu. 4. Acrimonia Menstrui nobis explorata, qua corpus nostrum rodendo , dolorem excitando, destruit , ideo non est habendum aptum ad alia solvenda. Hoc in oleo vitrioli , spiritu nitri , spiritu salis, aqua regia , ilico patet: quae dum nos citissime coni timant, ceram , dc su phur , quae a nostris humoribus tam facile dissolvuntur , non distblvunt 3. Menstrua multa corpora solvere nequeunt si tamen illa corpora prius in alio Menstruo dissbluta fuerunt, tum inde redduntur apta , ut queant solvi ab eo Menstruo , cui prius penitus resistebant. Coque Sulphur vulgare in Alcohole quamdiu libet, manet non plus dissolutum quam lapi&in aqua ; funde Sulphur cum Sale Tartari, fit massa rubra fusca ; huic a
funde in frigore Alco hol, promptissime mox Sulphur intime dissolvitur. Coque Stibii pulverem in Alcohole, nihil fit. Coque idem in alaalino sale per deliquium soluto , donec sit massa sicca. Huic affunde Alco hol ,
mox tinctura aurea enascitur. Hanc autem ordinatam , δί successivam applicationem Menstruorum diversorum tanti fecere luna mi in arte principes , ut Boyleus , Hombergius , Tachenius, scripserint , ipsa sic Metalla resolvi posse intime in sua bina principia , sulphur fixans , dc mercurium: renatum. Ita tradunt scilicet, argentum in spiritu nitri solutum , dein in alcati fixo purillimo diu digestum , postea cum sale Ammoniaco saepe sublimatum , tandem moercurium verum currentem exhibere : una Sales hos
resuscitantes appellabant. Ita Acida parant ingressum Alcalicis fixis in intima Metallorum. Alcalia fixa introitum procurant salibus Alca lini volatilibus, quae aliter eo ingredi haud potitissent. Si autem rogatis , an credam, Metalla sic in mercurium abire posse ope salium ξ nihil ausim proferre : quia multa tentando nihil tale inveni hactenus : propriae tamen nuditatis conscientia alienae industriae obtrectare , aut fidei, nolim. s. Menstrua quaedam solvunt corpora , quae ante hanc experientiam , cred ren-rur omnium minime apta tali solutioni, sive Menstruum spectantur, si voesolvenda corpora. Ita tenax, & viscosissima , Terebinthina nativa , iri corpore humano , vivente , adeo Penetrabilis , ut intra paucissimum tem poris fragrantia violacea lotium inficiat , colorem ejusdem mutet, tO- tum corpus calefaciat ; si oleis miscetur , haec solvit, ut δί resinas , soluta
dissicillimas, leni admodum citore liquefactas penitus dissblvit ; gummi resinas etiam , quae vix ulla arte solvi queunt, ut gummi Copal, dc alia facit liquescere. Quid autem de Vitello ovi credere oportet γ est , si ex ana logia loqui licet, placenta pulli, est machina organica, cujus abstrusis
sima structura effugit omnia micros copiorum conamina , OmneS anato micas artes ; nonne viscos ina , lentum, iners, inodorum, parum sapidum , nullo modo acrie corpus est. Si tamen cum Gummo sis , Oleosis, Re
sinosis , Balsamicis, quibuscunque, in leni tepore , lege artis , conteritur, Ilus sane praestat, quam ullum aliud Menstruum poterat efficere : tollit sc icet tenacitatem inde, redditque in aqua , dc spiritu ossis, haec ipsa dis solvenda , reddit humoribus animalium facile miscibilia. Ut liceat agnoscere, natura quod hic praebeat Menstruum , cui virtute aliud par vix summa ars effecerit. Q ain etiam , amarissima, flava, sana, bilis, quo rumcunque animalium , piscium inprimis non respirantium , rapacium P adem fere potentiam exercet, Balsamica, Gammos , , Resinosa, Te
466쪽
naeia , Terebinthinacea , Viscosa, molli admistu, feliciter resolvens. Manana , Mel, Saccharum , pariter contritu , & tepore similia solvunt. Quid Albumen Ov1 memorem Z id coctu durum , rite separatum , ex aquae bullientis balneo destillans aquam dat limpidam , nec odore , nec sapore notabili , praeditam , non sal Inam , haud acidam , nec alcalicam , cujus tamen , quanta sit, quamque singularis potestas in ipsis metallis , Paracelsus testetur , & Hel montius , qui eam solam idoneam habuerunt in praeparando suo Mercurio medicato ad Virtutem laudatissimam. Si autem alia humen purum , coctum, in Catino puro acri in cella subterranea exponitur , liquorem promit insipidissimum , aquam diceres puram ; haec tamen aqua myrrham, adeo duram solvi, ita penetrat , ut evadat melius sic resoluta , quam quocunque alio Menstruo. Sane ni 1il magis mirabile ignaris apparet, quam quod ita per omnium blandissima solvantur , quae, omnibus fere Menstruis intacta restiterant. 7. Igitur assero , quod acedo , lixi Vio a acrimonia, salina indoles, demonstrata physice praesens in aliquo Menstruo , non demonstret unquam a priori, quod ideo tale Men struum sit soluturum datum corpus t, nisi prius constiterit per singularia experimenta capta , quod solucio fiat, postquam conjuncta simul fuerint. Si enim acida quaecunque nota , a lenissimo ad fortissimum usque , commissa fuerint cum sulphure simplici, adjuvante licet igne , sulphur manebit immotum , ut arena in aqua. Nitri spiritus , metalla caetera utcun
que aggrediens , aurum relinquit. Quare nihil proderit dicere , acida queunt metallum solvere; sed tantum , acida certa solvunt hoc , illud ue , metallum. iam Alcali ignei , fortissimi, rodentes vires multoties expertus in multis corporibus , inciperet credere , potentiam hanc se extensuram ad omnia, quam fallere Ur dum argentum vi Vtim, aurum , ar gentiam , nihil pati ab hoc solvente tam clare cerneret. Atque idem etiam in salibus videmus : si enim argentum coquitur cum cremore tartari, dealbatio fit ; si cum sale marino , neutiquam. Ita tandem ut ne quidem liceat dicere in genere , acida, alcalia , Latina, sunt solventia, nisi semper tantum respectu limitato ad sua , definita, objecta. Simulac ultra
conamur progredi , natura obstat. 8. E converso autem non licet prudenti Chenaico colligere ex eo , quod deprehendit, corpus aliquod so-iritum esse , ergo causam illius solutionis factae fuisse acidam , alca linam , falsam , nisi iterum aliae accesserint conditiones, quae prestius hoc determinent. Qua tamen in re Chemici recentiores sepe lapsi sunt, dum nimis proni in generalia , statim ex solutione detecta solvens innotescere pii tabant. QDiamvis enim pulchre quis nosset , aurum solutum esse in minima ; licet etiam recte sciret , aurum non solvi ab ullo sale, hactenus cognito , nisi Sale Marino , ejus e productis ne sic quidem daretur, vere concludere , igitur , si solutum aurum , solvens fuit de Sale Marino : nam argentum vivum , purissimum , aut O nitidissimo ast ictum , illud intrat,
corrumpit, fragile reddit, solvit. Attamen in rerum natura non est norum ullum corpus minus acidum , minus alcalicum , minus salinum , quam argentum vivum. Nullum quoque habetur corpus, in quo minus acri moniae , quam hoc ipsum : quum nec aperto Oculo dolorem inferat, neque nudatis inspersuria nervis. Quum interim aurum omni acido , alcati,
467쪽
salino , acri cuicunque cognito , intactum resistat. 9. Magis adhuc paradoxon videtur , si dixero, Omnem illam physicam vim , quam solemus appellare corrosionem , siVe rodentem acrimoniam , nullam absolutam esse, sed omnem hanc tantummodo relativam esse inter rodens , & rOdendum stingulare , non inter rodens & omnia alia corpora. Si enim quis acrimoniam arrodentem aquae fortis in animalia, vegetantia, & fossilia, jam infinitis in cassibus expertus , praeceps colligeret, ergo rodentissiimum
hoc liquidum longe facilius arros irum esse alia magis mollia , & teneriora , mox falleretur , simul ac ceram illi immitteret mollissimam , aut fragilissimum stilphur. io. Pariter haud erit ratum , si dixero , Menstruum hoc , vel illud , est blandissimum , ratione mei corporis , ergo etiam non habebit virtutem solvendi alia corpora , quia meas haud resolvit , arroditue fibras. Enimvero oleum olivae suavissimum ad libram impune quis ventriculo , & intestinis , ingerat. Quum tamen sulphur illud , omni aci do rodenti; resistens , statim in hoc oleo dissolvi queat penitus , ceram que pariter intactam Acidis rodentibus promptissime diluat. Ipsa cera liquefacta , iners adeo , immissi corallii colorem blande quidem , attamen efficaciter, dicitur extrahere. Quum interim corallia eadem immutata ignis summi extremam violentiam in longum tempus ferant , Alcalia omnia tolerent : nemo id facile a priori credidisset, nisi prius per singularia edoctas fuisset experimenta. Quae igitur durissima nobis apparent, quae per ignem talia explorata sitiat, ideo ad lutionem sui non requi
runt semper solventia , quae alias per notas acerrima apparuerunt. Hac
doctrina freto haud habebitur impossibile, inveniri in artis , vel naturae , potentia solvens quoddam uni forte rei, per alia vix solvendae , pro prium , quamvis illud idem , alia corpora , longe debiliora , longe molliora , non arrodat. Neque est in his alia ratio boni quid detegendi, nisi si quis illi corpori, cui solvendo tale Menstruum quaerit, successive applicet Menstrua quaecunque : quod enim minime aptum crederetur, id unum prae caeteris valebit efficiendo proposito. Calculum vesicae consi derate , cogitate cancrum. His mederi hactenus non potuimus ; at des
perandum neutiquam de possibilitate inveniendi remedii , quod illae a
vesica calculum ibidem dissolvere posset, neque enim ex data doctrina opus erit vesicam rodi, quo remedio calculus solvitur. Spiritus panis se-
catini miram habet vim solvendi lapides quosdam , interim partes humani corporis non laedit rodendo. Aqua autem albuminis ovorum cocti oculo vivo innoxia , multa interim Valet resolvere. II. Menstrua ple raque, eo ipso , quo sua objecta solvunt mutantque , solent etiam nati tari penitus a suis solutis, ita ut patiantur reciprocam actionem a Menstruis. Id autem fere in omnibus Menstruis patuit. Aqua , Alcohol , &Mercurius minus mutantur , tamen sensim mutari solent. Quamvis enim
dicant, Mercurium purissimum nihil mutari, tamen ille , admistu alio
rum , concrescendo mutatur : quum enim sepe inquinetur ab aliis , tum sane ab iisdem quoque mutatur quodammodo , etiam quando mutatus in metalla transit. 12. In magno saepe versantur errore, quicunque pii tant , omnia Menstrua semper tanto rectius suas perficere solutiones ,
quo magis depurata fuerint, dc hinc reducta ad uimmum gradum sui
468쪽
roboris. inium contra ViS sol Ventis saepe minuatur in eo , pro rato , quo
magis depurata fuerint. Si Vitriolum plumbi quaeritur , hincque dissbluitur 114 aqua forti, semper erit solutio dissicilior in fortissimo spiritu nitari i , quam si idem susscienti aquae copia dilutus est. Idem 1 in ferro patet, qtaod oleo Vitrioli quadruplo aquae diluto dissblvitur 1, at si in Oleo Vitrioli meracissimoi inmittitur , tum massa fit uno momento fere immobilis.
Hinc Alcohol multa coagulat, quae spiritus vini vulgaris diluit, dissolvitque i ut in sanguine humano apparet, qui spiritu vini vulgari diluitur sed per Alco hol rectificatissimum mox condensatur. Hinc summa Menstrui perfectio , & proinde simplicitas , in suo genere , non auget semper vim solvendi in Menstruo. Attamen iterum , idem illud Menstruum , si ad alia objecta solvenda applicatur, saepe requirit summam purificationem, prius quam agere possit instar Menstrui in illa objecta. Si enim per spiritum vini conamur olea stillatitia accurate di sibi vere in liquorem homogeneum , debet tum ille reduci prius in Alco hol quam purissimum , aut
nihil omnino praestat. Si succinum solvere volumus in Spiritu Vini, ne cesse est, ut Alco hol omnium rectificatisiimum adhibeamus. Ita tandem iterum de Menstruis absolute pronunciari nequit, an diluta, an pura , requirantur ad praestanda certa objectorum mutamina , sed vel hoc ite rum prius per experimenta determinandum esse. 13. Nihil autem magis in omnibus his notabile, quam effectu solutionis praestitae per Menstruare pectu suorum objectorum , vires produci novas in rerum natura , qUae. prius non existebant neque in Menstruo solo , neque in corporibus ante
quam soluta erant, sed pendent penitus ab hisce binis jam per solutionem hanc ita unitis : argenti vivi grana tria infans impune deglutiet, idem spiritus salis marini grana septem , vel octo , sine ulla noxia bibet. Quando autem de binis hisce habentur confecta quatuor grana mercurii sublimati corrosivi; tum haec ore hausta violentissimum erunt infanti venenum. Antimonii crudi in pollinem contriti grana triginta infanti tuto quis dederit. Facile & totidem nitri diluti grana exhibuerit eidem. Si autem haec duo in pollinem trita , permista que , igne dein incendero, fit
uno momento Crocu S metallorum. Illius autem grana sex infanti quis
dederit, nisi occisurus P Utinam talia moniti, Chemici deinceps caveant credere , quod producta solutionum quas praestiterunt, semper sint vel medicamenta , vel utique innoxia humano corpori : quia simplicia , qtiae composito faciendo adhibuerunt, talia vel remedia , vel non nocenti, prius , fuerant. sane maxima damna, quae infamem operum si iccessum amputaverunt arti Chemicae , ex illa praecipitantia Artificum profluxit :nunquam enim aljud quid magis miratus Liam, quam infraenatam illam licentiam, qua hemistae , ne Medici quidem, ausi fuerunt subscribere vires medicatas , unicuique descripto corpori, quod arte sua paraVerant. Videte, quaeso , Baslium Valentinum in curru triumphali Antimonii, rem cernetis coram. Mihi saepenumero subiit cogitare , idem jus fabro ligna ,rio , caementario , aliive cuicunque artifici, esse , ut & sua laudet. Vos ,
Iuvenes generosissimi, unique bono , & vero , dediti, semper cogitabi tib , compescendam hanc pruriginem prudenti cautela , dc si quid in hisce CXplorandum forte occurrit, lento gradu, dos parca, intento in omnem
469쪽
eventum animo , utendum , quoties nova probabuntur : ita Doctrina haec Chemica de Menstruis viam aperiet ad intelligenda optima quaeque, quae ars habet. Si enim Classes descriptas excutitis, Objecta cuique harum propria assignata consideratis , notasque veras appositas perpenditis, tum demum poteritis praeceptis talis artis uti, ut, quantum datur , a priori audeatis praevis a praedicere, quae evenient ex applicatione corporum ad corpora ; sed simul tamen experiemini semper , nova quotidie evenire , dc non praevis a prius. Haec potui Vobis aperire , dc fecisse, gaudeo : propero ad rem tractandam aliam ; dicam enim de
Qui ergo dicta hactenus sedulo cogitat, facile credet, omnes Chemi
Cas corporum solutiones , paucis, mechaniciS mere exceptis , tantum esse
effectus attractionis , S repulsae, quae latet inter partes solventis , & so luti. Hinc igitur omnem ipsam actionem pendere a relatione quadam inter illa bina. Ideoque , juxta praecepta artis cognita , non poste assignari ullum corpus, a natura datum , vel ab arte productum , quod , sine ullo discrimine, dissblvere posset quaecunque corpora. Quin etiam prorsus impossibile esse , ut demonstretur unus modus Physicus , quo illa Omnium promiscue corporum res lutio perageretur. Attamen , postquam Hel montius pater sua scripta e vulgavit , arti Chemicae innotuit Hi storia Arcani cujusdam Menstrui, Mod Paracelsus possedisse narratur , quodque ille, more sui idiotismi, Alcaiiest vocavit. Id , si ita , ut Hel montius fidentillime jurat, unquam ulli mortalium cognitum fuit, habendum sane est pretiosissimum donum, quo DEUS unquam per naturam beavit intellectum humanum ope Chemiae , hinc δc alterius cujusque artis. Utique omni Philosophorum lapide carior foret, longeque magis desiderandus, thesaurus : cujus ope pulcherrima quaeque sanitatis , de opulentiae, instrumenta quam facillime parari possent. Jure ita censuit Boyleus ; qui tamen infinita diligentia , & nata inde peritia artis , non potuit ejus cognitionem non tantum assequi , imo vero vix credere, tale
quid extitisse : & quidem jure summae prudentiae. Interim a scriptura Helmontii Chemici praecipui ubique de hoc Menstruo scripsere, tanquam
de re sibi comperta. Impostores avaritiam suam explevere pecunia, qua enumxerant aVidos tantorum mysteriorum. Sapientes , in ambigua sollicitudine penduli, nihil ausi fuerunt statuere certi. Hinc volui aperte Vobis enarrare Historice ipsam rem, ut se habet; scilicet quantum ejus sciri potest ex scriptis illorum Virorum , qui soli scri serunt de hoc Menstruo : ut saltem assequamur sententiam autorum , qui dicunt se habuisse , & usiarpasse, haec ipsa secreta : caeteri omnes tantum hauserunt haec ex Hel montio. Nam ex Paracelisi dictis de Alcaiiest , mortalium nemo de tali re unquam cogitasset, nisi Helmontius monuisset prius tanta myste ria heteroclita hac vocala tegi. Et quum ipse hoc arcanum ignis non pos sit deam ; haud aliud potero , quam ex diligenti excussione , & fideli comparatione , Vobis dilucide explanare , Id omne , quod erui poterit ex dictis scriptoribus. Si enim illi tale quid noverunt , si cognitum sedulo
470쪽
Lectori revelare per sua scripta voluerunt , non damr melior modus, quam hic , eliciendi rem ipsam. Unde , quicunque tanto se labori accinia gere palomptus , sciat in qua materie , quibus instrumentis modisque , se occupare debeat : ne Oleum perdat Operamque. Sed dc proderit quam maxime, ut praestemus nosmet immunes a damnosiis strophis vagabundorum , qui importuni jactantia , dc formidolosi dolis , nesciunt quod pro mittunt : poterunt enim statim detegi ab unoquoque, qui didicit Paracelsi, & Hel montii, doctrinam. Quae sane res felici saepe opportunitate mihi fuit quam utilistima , quoties cum ignaris stentoribus res esset. Ut rem aggrediar sagaci cum cautela sic agam. Primo nomen consideremus, quod scribitur Alcat est. Id ante Para celsum , scriptorum nemo unquam prius adhibuit, ne quidem inter Chemicos. Ipse autem , quantum reperire potui, uno tantum loco illud p suit, nimirum in tractatu de Viribus Membrorum , L. II. C. 6. ubi haec verba habet. Est & liquoris Alcabest magna vis in jecore , ad illud con fortandum & confirmandum , & praeservandum ab hydrope & omnibus generibus ex hepate oriundis. Estque processus ejus, ut post coagulationem suam resolvatur, & coaguletur in formam trans mutatam. Ut processos ejus monstrat de coagulando , & resolvendo. Et tunc , si sui simile vincit, est Medicina Hepatis , supra omnem Medicinam. Et, liceat consumptum esset, vicem praestat universo hepati , ac si nondum consumptum foret : quare vobis omnibus , qui colitis Medicinam , opus ut noscatis prae parare Alcaiiest , ad abigendos morbos plurimos, ab Hepate oriundos. Ita , ut modo bis vocabulum hoc Paracelsus , idque tantum in hoc loco , adhibuerit. Nunquam ante , Vel postea , ullam hujus rei mentionem fecit, ut didici omnia viri opera sedulo scrutatus. Qtiare mortalium nullus ultra cogitasset de hac re , abfuisset postea superaddita interpretatio Helmon
Inquisitum igitur fuit in originem novi vocabuli a Paracelso ficti. Et ubi cogitatum fuit , quomodo solitus ille fuerit, transpositis literis notas Voces tegere , pura Verunt idem quoque hic ; quin & quandoque initia v
cum conjungendo formavit inauditas voces. Dum enim vult, ut Tartaritas adhibeatur ad fundendam saburram lienis, dicit, ut sumatur Sutratar. L. ILde Vir. Membr. C. 7. Rursumque , dum Crocum , quem ab aureo color Chemici vocabant aroma Philosophorum , praescribit ad morbos renum
proprios , dicit id praestari per Aroph. L. II. de Vir. Membr. C. 1 o. Hinc igitur quidam dixere Alcaiiest significare Alcati est. Rolfinc. Eph. Germ. D. 12. ann. VI. VII. p. I93. Rulandus in Lexico. Atque putaverunt, id semper pro basi habere Alcali , quod debito dein acido saturetur. Putavere alii, ita dici, quasi Sallet g eist : quia Alcat est , si idem circulato , ex Sale Marino
conflari putant coagulato , resoluto , coagulato in formam transmutatam.
Rursum fuere, qui suspicabantur , Alcaiiest appellari quasi Algeist, sive to
tum undique purum putum spiritum : quia processus ejus de coagulato,res luto , coagulando , id docere videtur. Tum de sententia fabri, qui ait esse purum Spiritum , mercurialem , metallicum, qui ita nexus proprio suo corpori , ut evadant haec duo unum , inseparabile , indestructile , corpus. Ephem. Gel th. D. II. Ann. S. App. III. Qtium vero certi quid ultra in
