Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

DE ARTIS THEORIA. 433

Etymologia vix eruere queamus, transibimus ad Synonyma : periclite mur, an ex iis collatis aliquid sublucere queat. Paracelsus nullum nobis Synonymum edit quod novi. Helmontius plura substituit, quae perpen demus. Enimvero nullum aliud superest auxilium ad hanc rem, praeter unicam Hel montii interpretis autoritatem, quum & sibi eandem hanc lagenam traditam profiteatur. Primo igitur vocat simpliciter aquam ; scribens pag. 88. g. 27. se no visse aquam , quam manifestare non libebat, cujus medio omnia vegetan-ria transmutarentur in succum destillabilem , sine ulla foecum in fundo vasis residentia. Ibidemque f. et '. narrat , se posuisse aquae cujusdam , δίcarbonis querni partes aequas , inque vitro Hermetice clauso tepore balnei digessisse. Ibidem eandem aquam crassam appellat, dum 3. 18. scribit in solo Machabaeorum libro secundo , capite primo , aquam crassam memorari , quae Ignis esset perpetuus, & forte non absimilis aquae suae. Alibi

iterum aquam solventem vocavit, ut pag. 618. ubi ait liquorem Alca-hesto esse immutabilem aquam solventem. Propius accessit, dum vocavit Ignis aqua uno vocabulo ; pag. enim 377. g. 3. dum enarrat allegorice acquisitionem suae scientiae , fingit, se accepisse lagenam , in qua erat unius verbi Ignis aqua , nomen prorsus simplex , singulare, indeclinabile', inseparabile , immutabile , & immortale. Q uin & Laticem iterum vocavit ,

qui reductus ad atomos minimas naturae possibiles. pag. 94. g. 28. Liquo rem autem creberrime vocat, pag. 8 s. g. 6. Adjunes o liquore AlcaiiestΡaracelsi omnia corpora facile in aquam converti asserit, pag. f.

89. Per Ignem gehennae , qui est liquor Alcat est Paracelsi , sciri polle,

quantum luminaris alterius vegetabile possideat. pag. 263. f. II. pag. 38 ,

7 6. g. Ac etiam liquorem dis luentem appellat, pag. 88. f. 29. Quae igitur omnia innuere videntur , quod Arcanum hoc forma liquida , humida , instar aquae cujusdam , existat. Alio sporro loco , pro Synonymo ejusdem ponit, quod sit Ignis Gehennae; ita enim diserte pag. 1 I9. g. 28. loquitur, per ignem Gehennae, qui est liquor Alcat est Paracelsi.

R ursumque pag. 43. IS. Arena originalis arti , & naturae , resistit , neque potest ullis adminiculis a sua constantia recedere ; unico duntaxat gehennae artificialis igne excepto , sub quo igne artificiali are na sal fit. Si ergo Helmontius hac appellatione Paracelsum sequutus fuit, ex hoc discere poterimus , quid Alcabest sit : quia Paracelsus de hoc Igne gehen me scripsit. Sed de hac re paulo postea, ubi de ipso

Alca hest dicemus. Postea Hel montius ait esse hunc salem , summum , &felicissimum , qui ultimam puritatis, & subtilitatis metam in natiaua attigit. pag. 3 8Θ. g. a . Hinc & illud vocare videtur Ens primum salium. pag. 19. Inde & Salem circulatum , & Salem circulatum Paraceis, pag. s.f. II. pag. 374. 3 9. Hinc & Circulatum majus. Ibid. Sal circi latum. pag. 176. Sal circulatus. pag. 628. Sal circulatus Paracelsi. 7oO. f. 23. dC quo illelo 1 tus est in libro de Renovatione , & Restauratione. Si igitur Hel montius sincerus in his , & verax fuit ; poterit ex ejusdem alle gatis, Synonymis , ut de ex Paracelsi scriptis tentari indagatio mirabilis Menstitui.

472쪽

Uarto ortus Quinto Virtuis

tione Objecti.

Jψ . PARS ALTER A.

Id priusquam conamur, quarto oportet considerare ejusdem Originem ; haec autem nusquam in rerum natura spontanea reperitur : quia in natura deficit. pag. 36. f. I a. ubi diserte asserit, Teciae: partem homo senealiter reduci in aquam per artem : sed acriter negat simul, unquam id fieri posse per naturam solam : quia in natura agens deficit, quo vera terra in salem , & aquam reduci queat. Non autem producitur nisi per solam Chemiam , quae sola reperit laticem , qui transmutari nequit, reduc tus ad atomos minimas in natura possibiles. pag. 9 . g. 27, 18. Sed non vulgari Chemia; imo vero labore Sophiae . Ibid. & pag. 7OO. g. 23. Et quidem pro ultimo ejus tantum apice , ut diserte clamat & palam. Tandem ac tandem Chemia, pro apice suo parat universale solvens. pag. 387. g. Qtiin etiam in tota arte non habetur ullum opus dissicilius, quam

quidem illius est , quo Alcat est praeparatur ; neque operosior est pars in tota Chemia. Neque lectione , neque putatione , sed plena scientia ,

eaque adhuc dupliciter obfirmata , sc1entia hujus operationis acquiri potest , hinc rarissimus , cui datur. pag. 7O o. g. 13. Hincque liquor ille taediosi sesimae praeparationis , comparari nequit intellectui humano , licet quis gnarus sit ipsius artis , ita ut ad consecutionem illius revera perveniat ,

nisi quem Altissimus speciali dono eo deduxerit : quia particulari privi

legio electus esse debet, qui eo potietur. pag. 71 . g. 27. Manet quippe solus Deus ejus dispensator, Ob rationes Adeptis notas. pag. 7O . f. 2. EX qua Origine tradita ab hoc autore , liquet, quam desipiant aberrando, qui male credunt, se levi labore id confecturos. Certe hi magno hiatu promissi, res offendunt inscitiam suam , simulque arguuntur falsi. Neque excipiant, plura talia jactando : nam manifeste hos redarguit Helmontius, dictitans , quod in tota natura universi unicus modo est ignis , Vulcanus ardens , ita quoque non esse nisi unicum liquorem dissolventem cuncta solida in primam eorundem materiem , absque ulla sui mutatione , aut virium diminutione , quod norunt, testanturque Adepti. pag. 677. 678. f. 6. Hac profecto doctrina tutus repuli tot inanes scientia , promissis &spe divites , saepe & dolo as vulpes , postquam unam modo ab ipsis , aut alteram quaestionem fuissem expiscatus , ex responso enim statim patuit, quam parum intelligerent de re verbis jactata. Nos autem videamus jam quaenam stupendae Virtutes , quae adscribun-ttur mirabili huic , & pene tremendo , arcano. Igitur Menstruum hoc suam potestatem solvendi exercere essicaciter potest in omnia corpora sensibilia , quaecunque demum ea fuerint, simplicia , vel composita , volati

lia , fixa, solida , liquida , animalia , vegetantia , fossilia , imo in ipsum

aurum , & mercurium , in quae nulla alia agere usque in intima possunt. Ita audite loquentem : Nostra mechanica mihi patefecit, Omne corpus, puta saxium , lapidem , gemmam , silicem, arenam, marcasitam, argillam, terram , lapides coctos, Vitrum , calcem , sulphur, & caetera , transmutari in salem actualem , aequi ponderantem corpori suo , unde factus est ;& plantam , carnes , Ossa , pisces, quidquidque similium est novi redigere in sua mera tria. Metallum autem , propter sui seminis anaticam commistionem , & arena, dissicillime in salem rediguntur. pag. 3. 3. II. Arena enim , sive terra originalis, resistit tam arti, quam natura , neque

473쪽

ullis adminiculis vel artis, vel naturae, a primaeva constantia recedet. Sed sub uno duntaxat artificiali Igne Gehennae arena sit Sal, & tandem Aqua. pag 3. f. IS. Rursum , Alcati est Paracelsi cuncta naturae corpora suotiliando transmutat. pag. 33. g. 7. Alibi, omnia corpora facile in aquam reducuntur adjuncto liquore Alcahest Paracelsi. pag. 81. f. s. Etiam illa, quae aliter negant dividi in tria. Ibid. Etiam illius ope omnia vegetabilia commutantur in succum destillabilem , sine ulla foecum in fundo vitri resi1- dentia. pag. 88. g. 27. Ipse carbo quernus. Ibi d. f. 29. Unus scilicet, idem que liquor Alcaiiest , Omnia totius universi corpora tangibilia , perfeci Creducit in vitam eorund in primam. pag. 26 s. g. O. Etiam in Omnia VC-nena. pag. 37 . 3, 40. Q V Ue alia praeter se solvit, ut aqua calida nivem liquet. pag. 38O. g. a , pag, 387. 3. S. II sum oleum ,& spiritum vini. 176. Ligna Cedri. pag. 03 . Omnes species Elixiris proprietatis. pag.

633. Ludum quoque Paracelsi. 7OO. Mercurium. pag. 776. g. IO. II. Ipsim Aurum. p. 7O6. g. IO. quod aliter a nullo , quocunque demum , solventera dic aliter in sua principia componentia destrui nequit: quum longe fa

cilius sit, ex non auro facere aurum , quam de auro producere quid , aurum quod non sit. Quibus succinit Omnis Turba Sapientum , uno ore

idem clamanS.

Sexto consideremus modum , quo virtutem suam , in haec sua objecta , exercet Alca est. Scilicet semper vis illius excitatur igne. isque applicatur lenis tantum , sive digerendo , seu destillando , vel cohobando. Nam Carbonem quernum & Alcaiiest, aequis combinata partibus, in vitro hermetice obsignato , spatio tridui tepore balnei tantum digessit , tumque jam solutio peracta erat, pag. 88. g. 29. Sal circulatum , sola digestione , oleum omne , & spiritum Vini, reducit in formam mirabiliter mutatam. pag. Alcaiiest cum pari pondere ligni Cedrini in fragmenta redacti , in vitro sigillato , fovetur tepide, intra sieptimanam totum lignum mutatur in liquorem lacteum. pag. 63 . Aliquando autem destillatione ipsa & quidem unica opus hoc absolvitur. Si enim liquor Alcaiiest semel destillavit a Mercurio vulgi, relinquit eum in fundo coagulatum & pulverabilem , pondere nec auctum , nec imminutum. pag. 628. quod fit quadrante unius horae. pag. 776. Sed ad alia iterum opus est cohobatione , , prius quam desideratum effectum praestat. Saepe enim corpora in salem sequi ponderantem concreto conversa, aliquoties cohobanda sunt cum Sale circulato Paracelsi priusquam fixitatem suam omnino amittant. pag. 3. f. 11. quod inprimis in metallis , praecipue omnium in auro , propter per

fecte aequabilem seminis commistionem. Ibid. Aliter, si unica modo desti latione abstrahitur a Ludo , vel Cevilla , Paracelsi , prima vice destillatio nis pauco duarum horarum spatio, totum lapidem convertit in salem ejusdem ponderis. Caeterum alio modo applicationem Univer alis hujus Solventis non reperi , neque vim ignis majorem eo requiri , ullo argi mento constat. Leni ergo agitatione suarum partium per ignem facta potest dissolvere omnia corpora. Ipsum enim Alcat est destillando elevari potest , gradu secundo ignis arenae. pag. 88. f. 29. Sed non adscendit calore tepido balnei. pag. 88. g. 29. pag. 63 . Nihil autem in tota natura rerum magis mirum, Vel observatum, vel

sexto agendi, S itimo egea-

474쪽

& narratum , habetur , quam quidem est illa mutatio Physica, quam Autores hi adscribunt huic actioni illius Menstrui. Scilicet, totum omnino corpus sui ob)ecti simul convertit in unam massam mutatam , quae nihil ponderis acquisivit, amisit nihil tota hac operatione. Mutata autem haec massa liquida videtur semper , aut Salina. In qua re tamen quaedam diversitas; nam Argentum vivum actione Alcalaesi sit pulvis fixus , triturabilis, follium igni resistens , in plumbo constans. pag. g. IO, II. Alia

fere omnia convertuntur in Salem priori suo corpori aequiponderantem. pag. 3. g. II. g. IS. pag. 3 3. g. I 2. Carbo Quernus mutatur statim in

duos liquores diaphanos , fundo, & colore, Varios. pag. 88. g. 20. LignUm Cedrinum mutatur in liquorem lacteum ponderis sui prioris. Dein ulterius in duplex oleum. Quod oleum sola digestione totum transit in salem purum , ita ut aquae misceri queat. pag 63 . Ludus vero , vel Cevilla Pa racelsi , qui lapis in fundo Scaldis prope An tu verpiam , intra duas modo horas, una, leni, destillatione totus conversus est in salem aequiponderantem suo concreto , qui sal aeri expositus deliquescit, decurritque , in humorem liquidum , sine ulla omnino foece. pag. 7OO. g. 23. Ex quibus omnibus liquet hanc solutionem, in primo quidem initio , variis contingere modis ; sed tamen semper tandem reducere corpora soluta in speciem S lis , qui aqua solvi potest: excepto argento vivo ; quod ob summam simplicitatem , auro puriorem, aquae purae simillimam , in Salem verti renuit ;hinc radicaliter omnem divisionem , arte , aut natura , possibilem respuit, adeoque ipse penitus indestructilis est. pag. 11. g. 8. pag. 7OS. g. IO. Corpora igitur illa, postquam in salem arquiponderantem ope Alca hest reducta sint , retinuerunt adhuc proprias virtutes , quae a seminali proprietate illorum corporum pendebant, quae ergo singulares erant, nec aliis communes. Memorabilis inprimis haec proprietas describitur , dum pag. 13. g. r. ita ait : Alcaiiest Paracelsi cuncta naturae corpora subtiliando transmutat : nam corpora, dum ad summum subtiliantur, ut amplius non possint, si perseveratui subtiliando , tandem abeunt in aliam substantiam , cum retentione proprietatum seminalium. Et pag. 387. g. 63. Per Universale Solvens , cuncta remeant in Ens primum , prae bentque dotes nativas, unde magnas, & inexplebiles, potestates nancisci opportunum est. Manifestius adhuc dum pag. 677. 678. g. 6. asse rit, Liquorem hunc unicum cuncta solida disibi vere in primam eorum materiem absque ulla sui imminutione aut immutatione. Clamat ideo ,

discite dis luens bomogeneum , immutabile, dissolvens sua objecta in

materiem liquidam primam, poteritis ita intimas rerum essentias, harum que dotes, inspicerς. p g. 78O. f. et s. Unde igitur hac ratione omnia haec corpora abeunt in salinam , volatilem, materiem , quae spiritum xectorem illarum rerum singularem retinet. Hinc intime miscer1 potest cuicunque humori corporis nostri, cumque eo permeare per universa humani corporis vasa , inque hoc itinere ubique exercere potestates, quas in corpus nostrum proprias habet. Itaque haec vocaverunt potabilia. Sicque noscitur, quid nomine potabilis auri intellexerint Adepti, quamque Vana sit gloria , quamque fallax eorum , qui hoc se possidere Morian tur. Aurum acidis rosum auri veri ramenta in corrodente latentia exhibet

475쪽

xu Q P ulo phorum est liquor salinus, aum suo aequi

ponderans , sine ullo prorsius adjuncto menstruo , sola pura puta auri ma' ries prima, v l primum Et S. Vid. inprimis pag. 7oo. 3 3. Hunc omnium

maxime singulare hic est quod Alcabest sic solvendo nunquam immi- at semet suo sollito sed inde si aratissimum penitus per r. Ita n nauri, nec minuit Coturi substantiam i veram eam tantam rs inquir, quaΠ- tam acceperar. Ut mala finito animadvertitis pag. 88. 3. 18.d cito ait, solutica bonis O terni auos liquores , fundo, & colore , distinctos , tepore balnei adaeendere , liquorem vero solventem manere in fundo ejusdem ponderis. Non en in rupzrlr ullum corpus , cui nubere qaeat S ipscina nimis purum , stabrile, redactum ad atomos minimas , spernens hinc omnia fertamenta, semper lud cxlebs mala HS. pag. ' . g. 27. 28. Hinc agic talarum action CXrerna, non corrur sic ny Cum suo murato, quemadmodum ignis

solet agere purissimus In sua objecta, ur aqua calida ni vena liquefacit. pag.

38O. 3 2 . pag. Liquor quippe hic nihil sui admistum resin

quit 1O HO. pag. 776. g. IO. II. Hinc mihi duo eximia haec privilegia apparent , praeter alia , hujus Menstrui, ratione caeterorum omnium. Primo, quod non per attractolonem, aut repulsum, agat; sed tantum mechanica quadam solvendi Virtute, contra quam alia omnia , quae nota sunt, demto forte uno igne. Deinde etiam , quod omnes vires nativas solutorum 1emper conservet, & tamen interim venena , dum resolvit, orbet virulentia sua, vim deleteriam iis adimat, vires summas medicatas iis inda . prima deducit. pag. 37 . f. '. quae sane res intellecti id1n1cillima habetur. Postquam igitur omnia corpora in ens primum sali num , Volatile, Ope Alcaiiest reducta, cum retentione suarum dotium genitalium , si tum ulterius urgentur actione ejusdem solventis, amittent naturam salis , Orbantur Omni prorsus seminali, propria , virtute , fit ex

omnibus , diversissimis , eadem iners , in odora , insipida , simplex , ele mentalis , aqua ; sicque nimia ejusdem applicatione perditur , quidquid

pulchri Iuerat productum , tantum constat, ultimam omnium tangibilium

materiem Aquam esse ; in quam Alcaiiest ipsum ulterius nihil quidquam agere potest ; sed quae, inierae gnata iterum seminali cujusque seminis foe

tura , abIre iterum potest in quaecunque nova corpora. Audite Ipsum lomne corpus trans muratur in salena actualem , aequiponderantem suo corpori, unde factus est. Et Sal ille, aliquoties cohobatus cum Sale circulato Paracelsi , suam omnino fixitatem amittit, tandemque transmitta tur in liquorem , qui & ipse tandem in aquam insipidam transit, aequi ponderantem fati, Unde manavit. pag. 3. 3. II. Arena Originalis uno duntaxat artificiali Igne gehennae fit sal, dc tandem Aqua. pag. 43. 3. IS. Et , no Vi Aquam , cujus medio omnia vegetabilia commutantur in succum destillabilem , sine ulla foecum in fundo vitri residentia ; qui succus destillatus cum alcalibus, totus in aquam elementalem inspidam reducitur. pag. 88. 3. 27. Carbo lernus in liquores duos versus per Alcabest , pauca creta admista , destillatione adscendit pristino pondere fere , omnem que qualitatem aquae pluviae habet. pag. 88. g. 29. Tumque omnia fiunt tam volatilia, ut tepore balnei a volent a remanente in fundo Alcaiiest. pag. 88. g. 29. pag, 38O, 3, 24, pag. 63 q. M in m

476쪽

octavo propria immutabi- iit a Nono Volati. litas, Decimo fit Ldem obsequium uni res.

Quod tamen omnia alia longe adhuc superat, est , quod Menstruum hoc dum in Omnia omnino corpora , tam mirabilia peragit interim tamen ab illis omnibus nullo modo Vel minuatur , vel mutetur, vel in vi tute sua debilitetur. Unde iterum hac dote sua Ignem absolute refert, optimoque jure ipsi igni comparetur. Ρerspicua ideo phrasi dicitur agere visua agendi super sublunaria quaeVis , absque reactione. pag. 43. g. IS. Et postquam carbonem Quernum tam mirabiliter solverat, mansit liquor solvens in fundo , paris ponderis δί Virium. pag. 88. g. 19. Est quippe desperata ejus transmutatio , quia non reperit corpus ullum dignius cui nuberet , & caelebs est omnis fermenti commiscibilis , cui obediret : hinc &mori nescit. pag. 3 . f. 27. 28. In summa ideo ejus actione reducit omne tangibile in vitam ejus mediam , absque ulla sui immutatione, viriumque diminutione. pag. 263. g. II. Immutabile ergo , & immortale. pag 377. g. 3. Solum agendo non m Utatur. pag. 38O. g. 24. pag. 628 & 63 . 677. 678. Agit igitur absque reactione patientis , agentisve de pauperatione. pag. TO . g. 27. pag. 776. g. IO. II. Etenim hoc dissolvens homogeneum , & immutabile. pag. 78O. f. 23. Idem numero , pondere activitate , valet millesima actione , quantum prima. pag. TT0. Nono inter ea , quae in hoc Menstruo observare oportet , esto ejusdemi

in igne fixitatis , aut volatilitatis gradus. Atque ille quidem iterum mira bilis valde est : nam postquam omnia , vel & fixissima quaeque , corpora reddidit tam volatilia ut leni igne balnei in altum inde elevari queant, tamen ipsum manet in fundo fixum , neque simul adscendit. pag. 16. f. ΙΑ. pag. 88. g. 27. 29. pag. 63 . pag. 7OO. & g. IO. Interim tamen Alca est ipsum adeo Volatile est , ut gradu secundo ignis arenae adscendat destillando una cum corporibus solutis . pag. 88. g. 29. Unde quoque pomtest destillando abstrahi a mercurio vulgi, dum illum figit, coagulatque pag. 776 SP 628. Ex quibus ergo quam definitisti me limitatur gradus

ignis parvus , quo omnis illa potestas Alcati est exercetur In natura rerum .. Decimo tandem , priusquam dimittamus hanc materiem , omnino no tandum , quod intactum hoc , indoi nitumque , corpus , nulla alicujus re sistentia unquam fatigatum , tamen unum agnoscat in rerum Natura cor

pus aliud , cui uniri potest ita , ut ab eo trahatur in conjugium. Id claro apparet consideranti textum integrum autoris pag. 9 . f. 27. 28. Chemia indagando sollicita est corpori, quod tanta puritatis symphonia colluderet nobiscum , ut a corrumpente nequiret dissipari. Ac tandem stupefacta est religio , reperto latice, qui reductus ad atomos minimas inna rura posJbiles , caelebs omnis fermenti connubia sperneret. Desperata ideo ejus transmutatio est , non reperiens corpus se dignius, cui nuberet. Sed labor sophiae anomalum in natura fecit, quod absque fermento com miscibili a se diverso surrexit. Serpens iste se ipsum momordiet, a VCneno revixit ,& mori deinceps nescit. Unde videmus, conjuncti 'nem qUan' dam duarum rerum , quae utcunque diversae fuerant, contigisse. Manifestius idem , & distinctius , id dbcet, dum pag. 26M F. II. scribit , Unum , eundemque, liquorem Alcaiiest, omnia universi totius corpora tangibilia perfecte reducere in vitam eorundem primam, absque ulla sui immutatio net aut virium diminutione, a solo autem suo compari subter jugum trahi,

477쪽

atque permutari. Alio autem loco rem propiuβ tangit: namque pag, S a

s 7. 3. I --II. ait mercurium a sulphure originali , profunde adnaerente liberatum , nullo igne mutabilem, omnia alia semina confestim consume re, excepto suo compari. En, Auditores , rem fide Autoris enarratam. De tali nunquam legere alibi memini. Philosophis antiquis, aliis Chemicis, Medicis, res indicta, inaudita, omnium tamen desiderandarum in Phyllicis summa. Quaeritis tot tur avidissimi ex quanam tandem materie debet quaeri Θ pauca dicam , incredibilem varietatem prius expertus , quandoque & cum poenitentia detestatus. Paracelsus habuit liquorem infinito labore taediosissimae circulationis praeparatum ex Sale marino, in quo natura summam posuit per

fectionem. Hunc ille improba industria deduxit in oleum perpetuum.Tum vocabat Ens primum salium. Oleum balis. Liquorem Salis. Aquam Salis. Circulatum Salem minorem. Circularum minus. L. IX. Archi d. in remedio ad maculas. In tractatu de Sale. C. iv. in correctione & additione. L. de Renovat. Archidox. IV. C. . essentia de Salibus. Archid. L. VIII. C. de Elixire Salis. Quintae essentiae extractio e Salibus. Archidox. X. C. a. Ipsa autem praeparatio molestissima Salis circulati describitur, in qua nihil omnino obscuri, nisi quod ignoretur ibidem, quisnam sit ille Spiritus Vini illic requisitus ad impurum separandum a puro. Hoc jam etiam con sonat penitus Hel montianae sententiae : quippe ait quod Sal corporum aliquoties cohobatus cum Sale Circulato Paracelsi , abeat in Aquam . pag. 3. 3. II. Hinc & primo Enti Salium vires adscribit ipsius Alcaiiest. pag. I9. Per Salem Circulatum Omnia venena mori. pag. 37 . g. 9. Inde salium summum & felicissimum vocat, qui ad summam metam puritatis, dc subtilitatis , reductus est , hinc Omnia pervadit, solus agendo manens immutabilis , alia omnia prompte resolvens. pag. 38O. g. 1 . Hoc Sal cir culatum in oleum δί spiritum vini tam mire agit. pag. 3 6. Hic Sal cir culatus reducit quoque corpora in liquorem sui concreti, pag. 6a8. Atque cum eo Ludus quoque potesst praeparari. pag. 7OO. 3 23 Sed alterum habuit Paracelsus solvens , priori Circulato minori longe potentius , atqui & multo dissicilius acquisitum 1, hoc ideo appellavit Cir culatum majus. Archidox. X. C. , Sciteque inde dixit ibidem materiem mercurii Salis. Imo Ignem viventem deinde vocat. Archi d. X, C. s. &Cap. s. In mercurio vulgi agnoscit summum ignem, coelestemque vitam absconditam ; quin Sc mercurii quintam essentiam coelestem ignem esse. Si cum sua matre, scilicet arcano salis, solvitur. Archi d. X. C. s. Quando igitur haec duo , ita intime unita sunt vera adunatione , inque puritatem, subtilitatem , dc volatilitatem redacta simul, tum haberi videtur mirabilis illa A qua Mercurialis , quam in capitulo de corrodente specifico descripserat ; in quo dicit. Ibidem aurum ita mori, ut deinceps aurum non

amplius maneat. Quum in caeteris auri corrosionibus aurum , tantum minutatim corrosum , tamen verum aurum maneat, idque inde semper,

per reductionem artificiosam , queat recipi. Hac igitur arte perfectum est conjugium aquae cum aqua : quum duplex aqua sit, communis scilicet, quae in sale , 3c metallica , quae in argento vivo ; quae tamen utraque ejus dem radicis habetur. Haec autem omnia ita dic ab Helmontio intellecta om-

De mater1 Alcat est , qui

Sal Maris, pr Circulato mino.

Et Mercurius circulato minori jungenduS.

478쪽

nino videntur : quare id unum adhuc paucis superaddam ; audite ergo si placet, loquentem pag. 3J. g. 8. Internus Metallorum Mercurius , omni

prorsus Metallici sulphuris labe exutus, sibi undiquaque in dissolubili nexu

cohaeret, ut radicaliter omnem di Visionem natura , vel arte , possibilena respuat. Neque naturam aquae discere potui, nisi sub ferula ex caduceo Mercurii parata. Quin & naturam Mercuri1 inveni aquae adsequatam. Nam ne minimum quidem terrae intra se continet, sed solius est aquae filius semper. pag. 36. & pag. 7O3. g. IO. Ait cum omnibus antiquis Alchemistis, si non vidissem , argentum vivum eludere quamcunque artificum operam , ita , Ut aut totum avolet ab igne adhuc integrum , aut totum in igne permaneat, atque utrolibet modo servet impermutabilem sui, ac primitivam identitatem , identitatisque homogenei talem annicam , dice

rem , ariCm non esse Veram , quae vera est sine mendacio, atque longe

verissima. Adeo , ut quod supra est , sit sicut id quod est infra , & vicis sim. Imo hinc arti, & naturae , prorsus impossibile in Mercurii homoge Deitate partes diversas reperire , ne per Alcaiiest quidem : quippe qui Mercurius Auro simplicior , malori , anaticaque identitate constructus est. Et quidem ideo inest Mercurio ratio proxima indestructilitatis, prout in

ipsis elementis. Hinc omnia sublunaria nimis debilia , quam ut Mercu rium purum subigant, penetrent, commutent, aut defoederat. Manet sos pes in acte , Igne , & in liquore acri. Non attingitur ab ullo di sibi vente , multo minus terebratur. Ideo de huic sic puro Mercurio in natura nihil simile , ne eminus quidem. pag. 67 o. g. 17. Ergo & enti metallico similis& valde vicinus. pag. 7O3. f. q. Et tandem simplex actualiter eXistens, non pars constitiniva rerum . pag. 67 o. g. 17. Tumque ex his fundamentis jactis , cognovimus, quod a solo suo compari subter jugum trahatur , at que permutetur. pag. 26D J. 17. Quia hoc anomalum in natura , surrexit abs lite ullo commiscibili fermento a se diverso ; sed se ipsum momordit , revixit a veneno de mori deinceps nescit. pag. 9 . 3. 28. Ecce ,

Auditores optatissimi, haec est historia Alca hest Paracelsi , & Helmontii , de propriis illorum scriptis eruta, summa fide, Vobis enarrata. Videtis hic sponte, in urina humana , cunctisque illius productis, frustra

quaeri hoc Menstruum. Neque in Tartaro , ullove ejus praeparato , id unquam inveniendum ; licet Principi vicarius substitui qu eat. pag. 78O. f. 21. et , . Neque Phosphorus etiam huc reduci unquam poterit : repugnant enim proprietates iam antea propositae. Errat Glauberus hoc quaerens in alcati fixato nitri. Zvvel ferus , dum in acerrimo aceti spiritu ab aerugine destillato. Neque recte de hac re censuisse videtur Clarissimus Guernei usi olfincius, dum idem statuit triplex ex uno Athali, ut basi. Scilicet in foss1libui ex Alcati Tartari & aceto antimonii : nam est merus Tartarus Vitriolatus , qui sic exsurgit. In Vegetabilibus , ex Alcati Tartari saturato

per acetum : nam est merus Tartarus Tartarisatus. In animalibus ex eodem

Alcati saturato per serum lactis acidulum : nascitur enim Tartarus Tartari fatus pretiosior : Neque enim adjunctus dein Sal Ammoniacus rem

multum variat. Vid. Eph. Germ. D. I. An n. s. 7. pag. L93 I90- App.

Sed nemo propius ad mentem Paracelsi , & Hel montii accessit in describendo Alcaiiest , quam Petrus Ioannes Faber , in manuscripto ad Ser

479쪽

nissimum Holsatiae Ducem de Alchemia , qui editus habetur in Eph. Germ.

D. II. Ann. 8. App. pag. III II7. unde memorabilia verba excerpta sententiam meam firmant. Alcaiiest liquor spiritus est Mercurialis purus , Metallicus, sito proprio corpori, dc naturali, ita nexus , ut haec duo fiant unum , inseparabile , indestructile, omnia destruens , & in materiem primam vertens. Est verus Mercurius Philosophorum , eleectus e regno mi

nerali, puro sti' corpori conjunctus, inde inseparabilis , liquor lacteus, butyrosus , Omnia penetrans , dc dissblvens. Duplex hic est, simplex , &compossitus simplex ex Acido Metallico , puro , & Sale Metallico puro , volatili reddito, cum sito spiritu. Praeparationis dissicillimae. Compositus longe adhuc dissicilior ; nam fit ex acido mineralium, & puro salso animalium , & vegetabilium. Est liquor Alcabest, seri Mercurius Philosophorum purus , putas , Ignis naturae incorruptilis , in alterabilis , omniae ducens in materiem primam. Solertissimus autem Ioachimus Becherus in Subterraneis idem fere censet, dum in Sale Marino se detegere asserit vim quandam arsenicalem , δί mercurificantem , quae foret, ubi pura separata habetur, ipsum Alcaiiest , quod tamen a Mercurio Philosophorum foret quam distinctillimum. Hinc ipsum Mercurium habet pro re Sulphureo Metallica , quae ex semet foret solida , sed fluiditatem omnem suam habe ret a sulphure arsenicali salis communis. Qtiae sane subtilissime excogitatatilinam pressius demonstrasseti Argumentum viri subactissimum hoc est Argentum purissimum in spiritu nitri arrosum, per spiritum salis marini praecipitatum , fit volatile ,& disponitur ad Mercurium suum facile deina se dimittendum : ergo sal marinus metalla purissima a natura sua fixa, in

Mercurium verum convertere potest. Ultimo jam tandem quaeretis a me, ut aperiam, an crediderim , unquam ulli Chemicorum possessiim fuisse tale arcanum 3 Libere responderim , Helmontium conqueri, lagenam se 1mel datam , iterum ablatam ipsi fuisse; unde certum, non potuisse eum tot experimenta illo liquore facere. Paracelsus Vero tot , dc talia , non scribit de suis solventibus. Quare vere nescio, quid de ipsa re dicam. Id pro vero dixerim , consuluerimque , Salem marinum , & Mercurium , omni modo Chemico tractate , nunquam poenitebit operae.

Quum in mutatione corporum producenda , dc observanda , totum artis Chemicae opus occupetur , atque inprimis igne applicato haec muta tio absolvatur, hinc necessaria sunt artificibus Instrumenta & Vasa, sine quibus impossibile artem exercere. Vasis igitur nomine intellectum volo omne corpus cavum , intra quod corpus Chemice mutandum , vel mu ratum , tum dc ipsum mutans , seu solvens, continetur. Instrumentum vero vocabo , Omne corpus , quod praeditum est ea firmitate, magnitu dine , figuraque , ut aptummatum sit causas mutantes ad corpora mutanda

ita applicare, ut fiat inde motus ex lege artis praescriptus , utque simul artifex , adjutus his, queat tractare & causas illas, & corpora mutanda Tota deniqtie Supellex Chemica constare debet corporibus arte mutandis

M ira in iij

480쪽

si PARS ALTER A.

causis mutantibus, Vasis, Instrumentis, corporibus arte Chemica producitis ; ut ossicina rite instriicta sit. V ci chemlaa, Vasta Chemica, quibus committitur objectum mutandum , debent posse

continere rem mutandam , causas solventes , & ignem agitantem sustinere, dc perferre simul, ne in medio opere fatiscant. Haec ideo firmis lim requiruntur & minime inquinantia. Quae dem Vasa continentia appellare liceat. Illa autem Vasa quae excipiunt corpora mutata suas per causas , &fere semper vi Ignis separata a corpore, quod in Vase continente hanc vim jam patitur , aut pastum est , Excipula, vel Recipientia , dicamus. In

Vasis his inprimis oportet considerare materiem , & figuram. Valuium maxe- Materia Vasorum est vel lignea ; vel figulina, aut lapidea ; vel metallica ; vel Vitrea. Litu a Vasa. Lignea Vasa confecta ex ligno arido, non oleo so , neque ullo pigmento incrustata , optima censentur ad Sales, salina , calces , calcinata , recondenda ; modo bene siccis indantur conservanda , dc dein quam ar istissime claudantur : ita enim servari solent illa , quae in aliis fere omni bus ab humido aeris liquescunt. Solent etiam Mortaria , vel Patinae , ex ligno tornatae , magno bono adhiberi inprimis ad Metalla Mercurio solitia cum aqua conterenda ; ad quod opus caetera Omnia vincunt. Quae dc plumbo , stannoque , fusis , in pulverem reducendis, valent , si creta prius obducuntur. Ad alia raro usurpantur. itrea vasa Ex vitro conflata Vasa usus sunt egregii: quia nihil mutant, addunt nihil, nihil demunt , dum corpora continent, dum ignem patiuntur, nihil transsii iant, admittunt extrinsecus nihil, praeter ignem , & vim magneticam , ipsum Alcaiiest continent , in Igne sustinent. Ideo in omni examine , in omni opere Chemico , semper, & unice , materies vitrea eligenda & adhibenda est, quoties non requiritur ignis major, quam est ille, quem vitrum ferre potest sine liquefactione. tam vero vitrum viride Germanicum omnium minime inquinet , maxime incorruptile sit,

ignemque diutissime ferat sine fusione , illud quidem ad haec praeferendum caeteris ejusdem speciebus. Album vero , & fere crystallinum , quod tam facile rimis fatiscit, & alcati suum sudat, rejiciendum hinc : quia imis facile funditur , alcati communicat , ut nimis patet. Patitur autem vitrum illud viride ultra Goo gradus ignis , necdum fluens Vi ignis' quantum adhuc ultra exquisite sustineat hactenus ignoro , quoad accuratam definitionem limitis : sed in maximo igne arenae reduxi CO , ut liquesceret. Igitur satis late constantia illius invicta patet, sed supra fines certos ignem ferre ultra nequit. Utinam ergo Helmontius voluisset revelare secretum illud incrustamentum, quo indutum vitrum absque liquefactione potuit sufferre summum , apertum , furni anemii, ignem , ita, ut oleum vitrioli igneum ex vitro potuerit destillare. Crusta haec nec dehiscere , nec contrahere rimas, nec sponte decidere , neque nimium vitrificari , dicitur. Ita enim in summa ignis tortura vitrum inductam loricam incrustare in terne asseritur. Vid. Hel m. pag. 7o7. f. 19. Tum enim possent omnes fere Operationes absolvi in vitro. Ego autem ratem loricam ignoro, neque hactenus reperire potui, qui id nosset artificium. Mox likς γδ δ' Tertia materies metallica est : metallorum autem omnium dissicillime

SEARCH

MENU NAVIGATION