장음표시 사용
481쪽
per ignem funditur ferrum : Ideo multa Vasa e ferro conflantur. Habent vero omnia metallica Vasa duplex vitium : quum de a Salibus ignitis peredantur , hinc inquinent & pereant ; secundo & vi ignis liquescunt. Ex ferro enim fuso , in fornacibus ferri, curavi conficiundos cantharos , ut
ex iisdem phosphorum pellerem de urina , sed fundebantur in igne longe priuS. Hinc igitur quarto de figulina terra ficta, & excocta, Vasa parantur , in usus Chemicos. Sed & haec , ubi de pingui , argillacea , terra facta fuerint , in summo igne vitrescunt, sicque in opere deficiunt. Unde optima
tandem , quae de macra magis materie conflantur , ut hesi1aca, & similia ex terra crucibulorum parata. Sustinent quippe ignem violentissimum.
Sed , porosa quum sint, aliquid salini per illa transpirat. Maxime , quando spiritus acidi per illa vasa pelluntur. Facile jam liquet, quanam de materie conflata Vasa requirantur ad singulas quasque operationes. A quo aenim pura , & spiritus perfecti fermentatiles , ex metallicis Vasis destit lari queunt. Spiritus autem vegetabiles , aceto si , stillatitit, fermentati , ex stanno , & per vasa stannea , hic satis commode destillant. Caetera salina vitrum requirunt. Tubi spirales destillationi aceto sorum destinati exstanno conficiuntur. Capitella semper optime de vitro adhibentur : obrationes jam dictas. Terrea autem Vasa nunquam , nisi ubi summa vis ignis requiritur ; & tum tamen , ut minus perspirent, nequo tam facile findantur , semper incrustanda prius luto quodam apto ad haec. Haec igitur edocti, priusquam opus Chemicum auspicato aggrediemini, considerabitis materiem , gradumque Ignis requisitum ad operationem suscipiendam : inde enim statim ipsi decidetis, quanam materie ad Vasta indigeatis 1, aliter, ubi optio datur, semper vitrum, Vel eo nomine, Oligitur , ut curiosi oculus per liquidum vas Observare queat Omnia phaenomena ,
quae corporibus inter operandum accidunt: quae res praeter amoenitatem
observationis , etiam summos usus habet tam in Chemia , quam in Physicarucernitur enim plurium apparitionum origo. Est autem terra Figulina Indorum , cinerum colore , porcellanae similis , ejusque forte species. Inde figuli ibidem Vasta formant valde magna, sed & minora, in quibus condita sua servant, & per maria mittulit. Haec non roduntur , nCque penetrantur ab acidis. Hinc confectores aquarum fortium illa saepe usurpant pro receptaculis idoneis ad spiritus acidos. Omnia autem Vasa , quacunque de materia conssentur , semper figura sua mire variare possiant. De quo in usus Chemicos paucissima monebo. Illa igitur Vasa vitrea , quae destinata sunt volatilibus conservandis liquoribus , salibus ve, ut optima mihi probantur , quae fiando plano , orbiculari introrsum formata in cylindrum assurgunt , dein in collum angustum cylindricum supra eχ eunt. Orificium horum obturaculo vitreo , ad colli cavum cylindricum examussim expolito , claudatur. Quo autem majore superficie epistonitum hoc superficiem cavam colli lagenae tangit, eo melius respondet votis vasis constructio. Vascula autem , de quibus guttatim stillandi liquores, ampullae formam habeant. Collum esto cylindri eum ; os vero exeat in marginCm repandum , qui superiora versus pat
Iulum cavus sit : epistomio de subere claudi potest , aut de cera hortula
Figulina vasta vasorum sigilse
482쪽
Ad Operationes chemicas, Crucibula, &yatinae sus oriae.
norum sava , si spiritus acidi volatiles coercendi sunt. Figurae in Tabula conspici queunt. Alia autem Vasa , quibus artifex eget ad instituendas separationes cor porum per ignem , quae inprimis destillatione solent peragi , varias requirunt figuras, pro varietate obtinendi effectus. Q uum vero duo tantum huc 1 C JuIrant I, Unum quo corpus mutandum continetur , dc cui applicatur ignis ; alterum , quo separatum ex pr1ori per vim ignis excipitur , quod fere semper frigidius requiritur ; hinc de figuris utriusque agam. Si corpus mutandam , dc in varia separandum igne , solum fixum re manens servare debet, tum figura fere semper est cono idea Obtusa cujus basis in supremo ore, apex hebes infundo. Unde a conica hac figura , us hie ad Iegmentum cavum sphaericum varietas est. Sic catini fusorii, Crucibula dicta, referunt conos ; patinae vero fusoriae in quibus ustulatio, de calcinatio , fit, partes cavas sphaerici segmenti referunt. Regula quidem in his Vasis a figura haec est : quo Vasa haec minus alta, magisque panda, eo materies volatilis facilius a fixa avolat, eoque vis ignis ad majorem
superficiem corpori tam mutando , quam remanenti fixo , magis applica tur i, unde pro ustulatione semper patulae maxime, & humiles , Patinae eliguntur. Quoties autem materies volatilis, a fixo separata , aeque desideratur, quam fixa ; tum in Vase continente est triplex figura. Cylindrica , conica Hirsum convergens , conica deorsum connivens. Cylindrica lateribus suis solum coercet Volitantia ; caeterum adscensum , nec juvat, nec impedit:
omnis igitur illius varietas pendet a solo discrimine altitudinis ; igitur
regula ut altitudo , sic diversitas operationis. Maxime volatilia , ut a minus volatilibus separentur altissima Vasa cylindrica exigunt. Fere fixa, a penitus fixis secernenda, humillima requirunt Vasa. Quando autem Vasa ex angusto fundo , sensim sursum expansa ast irgunt, ut in catinis hemis phaericis, aut segmentum sphaerae cavae constituentibus , tum patet ex hydrostaticis, singula puncta cavae basis sustinere columnia lana liquoris in cumbentem , cujus altitudo est ab eo puncto ad punctum superficiei, quod est in perpendiculari ex eo puncto ducta ad horizontem. Unde lique ,
columnas semper eo breviores , quo margini propiores , dc contra. Quare repanda figura mire adjuvat elevationem. Inde Τί eXhalatio per ea fit expeditissima. b inc idea habetur Retortae dichoc : Est enim sphaera caVa, quae desinit in collum cylindricum , cujus superior linea hori Zontalis est tangens illius sphaerae in apice supremo. Linea autem inferior illius colli est diameter ejusdem sphaerae parallela illi tangenti. Ideo tale Vas partes igne elevatas quam facillime, coercitas, dc repulsas fornicata parte Vasis, facile determinat in aperturam cylindricam indeque in recipiens. Hoc nempe Vas, est aptissimum separandis destillatione partibus valde fixis a parte absolute fixa : ut in destillatione olei Vitrioli, Spiritus Nitri, Aquae fortis , Spiritus Salis, Spiritus A luminis, similiumque. Solent autem artifices collum illud deorsum incurvare, δί in apicem conicum , apertum , ducere : Ut Vapores in primam colli aperturam acti , mox sponte inde
deorsum decidant, destillentque ; ex quo proposito vulgaris Retortae ser-ma nascitur. Verum in destillationibus taedio sillimis , ubi diuturna summi
483쪽
iiiiij actio requiritur ad ele V nda, & eXpellenda , corpuscula naaximo pere resistentia suae ele Vati Qui , Curabam mihi construenda cylindrica vasa, quae horIZontali in ii tu posita , parte stiperiori horizontali aperi lentur in collum hori Zoniale, ut figura in Tabulis docet. Per quae destit
lilio Phosphori Sc liquorum disti illime propellendorum , commodissimes e figitur : laudabitis commodissim in horum Vasorum facilitatem in ope tibii, dissicillimis. Verum quotiescunq Je tamen magnam illam quotannis eo iam olei Vitrioli, spirituumque acidorum fossilium coram Vobis contaseiebam in demonstrationib:as privatis, vidistis loco Retortarum adlii buisse me semper Cantharos cylindricos figuli nos in latum orificium cy lindricum patulos. Hi enim in siit i horizontali intra furnum accommodati praebebant sane quam Optima ad has destillationes Vasa. In horum enim orificium cavum segmenta cylindrica inserta, alteraque parte in magna recipientia vitrea horizontaliter quoque apposita agglutinata , dabant se- eurissimam methodum acres hos spiritus destillandi. Qtior omnia in figuris subnexis explicantur, unde facile hauriri potest recordatio toties viso rum , atque intellectus etiam nunquam visorum prius. Hinc puto, jam intellectum esse fundamentum doctrinae de figura Vasorum continentium ad destillanda dissicilia adscensu. Qtiando autem consectaria illius doctrinae consideramus, regula fere haec est : quo dissicilius adscendit res destillanda, eo semper magis conveniet figura & accommodatio ultimorum Vasorum. Verum , quoties res in sublime agenda, facile movetur, atque grada volatilitatis haud ita multum differt ab illo corpore , unde
separatio instituenda venit, tum vasa figurae contrariae requiruntur. Talia igitur sunt primo conica , quae quia clavae Herculis formam habent, hinc Germanis quoque dc Belgis Clavae seu Κolven, appellantur. Quae etiam a specie simili Cucurbitae vocari solent. Antiquissimi vero Alchemistae, ut Lullius , aliique frequentissime Urinalia dicunt haec Vasa. Facillime autem intelligitur, liquores in his Vasis igne elevatos incurrere in conniventia Vassis latera , ibi impediri, inde repercuti, iterum deor
sum delabi. Hinc igitur, si quid illo igne dissicilius movetur , id raro
tam facile adscendit sursum , quin potius deorsum repulsum manet infundo. In his Vasis quoque id obtinet, ut quo latitudo fundi, ubi ille amplissimus est, magis superat arctitatem orificii superioris, per quod liquor siublimatus eluctari debet, eo semper impeditio , & repulsio, ele
vati major erit adeoque tanto dissicilior elevatio : unde iterum solum volatile fere a reliquo minus volatili hac lege separatur. Tertio denique longitudo horum Vasorum rite etiam cogitanda ; quum , quo altior haec, eo dissicilior sit, minus volatilium sublimatio. Speculatio harum trium conditionum dedit inventum pulcherrimum , quo levi igne, labore, dc sumtu, confici queat copia abundans Alcoholis simplicis, aut ejusdein subtilissimis spiritibus vegetantium impraegnati. Scilicet ex stanno conus fiat, cujus basis pro lubitu, verbi gratia sex unciarum in diametro, Ve xeae supremus unciam habens. Altitudo quatuor pedum, a vertice inflectatur deorsum cylindrica forma , in infima parte inflectatur, ut ingre liqueat in orificium tubi cylindrici spiralis, quem vulgo serpentem auel lixant. Si enim spiritus vini in cucurbita continetur, quae locata est in V N n n
484쪽
aqua bulliente, illique supra applicatur talis conus pro capitello, tumque sit destillatio per tubam illum spiralem , & refrigeratorium , prima vice habetur spiritus generosissimus qui mox geminata repetitione me rum Alco hol exhibet. Ex iisdem evidenter concipimus naturam Phialae dictae Chemicae , quae ampulla est sphaerica , ex cujus vertice erigitur collum longum cylindricum , superius apertum. Has Vulgo Matracia voeant. Est usus incredibilis in Chemia ad operationes quam subtilissimas peragendas : quum enim longitudo hujus colli pro arbitrio construi queat, tumque etiam proportio arctitatis colli ad latitudinem ampullae etiam proli ibi tu , facile liquet, ergo fieri posse , ut liquori in ampulla contento con cilietur resistentia quam maxima , sic ut leni digestionis igne nihil fere adscendere queat ex ore colli vatis. Inprimis autem observavi in hoc Vasorum genere atmosphaerae prestionem , quae cavo colli Phialae insistens liquores & corpora intus contenta , ab igne agitata mirabiliter comprimit , atque instar operculi cujusdam , sed semper aequilibrati ad impetum
assurgere conantium liquorum , Obturantis aperturam colli phialae. Dum enim calore applicati ignis aer rarescens in ampulla universam atmosphaerae columnulam nititur et varo , patitur iterum tantundem resistentiae arenitente pondere ejusdem ; hinc ergo partes ii quidae , quae in hoc aeroe rarescente continentur , etiam reprimuntur ad fundum illius vasis ; atque inde fit, ut agitatae per ignem partes fortiter applicentur illis corporibus, quae in vase infimo continentur. Id autem oculis cernere evidens est ,
dum Alcohol vini contentum Phiala tali longissimi, arctique valde colli tenetur prudenter supra ignem ; quando enim liquor jam adeo calescit , ut fere ebulliret, vapor fumosus assurgere spectatur intra cavum illius colli, atque iterum deorsum deprimi specie fluctuantis nubeculae. Hinc illo artificio digestiones Menstruorum una cum propriis suis solvendis , quam pulcherrime exercentur , sine jactura Menstrui, aut rei solvendae, quod sane hac in arte ad plurima experimenta mihi quam optime profuit, Mia ae aliter praestare nequivissem. In serviunt praeterea altae Phialae quam maxime ad separandos spiritus & sales , puros alcati nos , volatiles quam maxime , ab aqua , oleo , terra volatili : unde aliter adeo difficulter accurate secerni se patiuntur. Unum modo incommodum habent : quando enim valde longae habentur : tum liquor in imo fundo jam aestuans usque in ebullitionis calorem , quum tam alte assurgere nequeat, relinquit si
premum colli vitrei fastigium adhuc frigidum , quum infima pars colli jam aestuet: unde tum , si vapor ebulliens subito sursum ruit, repentino calore collum ibidem dissilire cogit, inprimis quidem hyberna, glacialique , tempestate. Alterum vitium accidit ex eo , quod guttae in supremo collo frigido collectae , ipsae adeoque etiam frigidae saepe confestim dela bantur deorsum in calefactas maxime in fundo partes ampullae, vel colla, easque inde dissilire cogunt. Id malum quandoque mihi , magno meo damno, evenit, quando forte argentum vivum in talibus vasis hocce apparatu digererem. Dicta satis sunt ad per piciendam virtutem figurae in Vasis, atque necessitatem hujus , illiusve formae ad essiciendum propositum. Recipientium figura , si majora inprimis requiruntur , duplex est :namque in ampullam sphaeroidem figurantur, vel in formam cucurbitae
485쪽
quando autem capacitas in utrisque eadem habetur ; tum cucurbitace sphaericae ideo praeferenda ; quia in longum porrectior fundum suum habet ab ore vasis exhalantis remotiorem : indeque praebet liquoribus aestuantibus ab igne liberius spatium , in quo paululum tepescant, ita enim semper expertus fui. Saepenumero autem requiritur , ut distantia haec inter continens vas & receptaculum augeatur ; id jam dixi supra effici tubis cylindricis interpositis , de agglutinatis inter os continentis , & recipientis. Sed in destillationibus magis artificiosis inprimis argenti vivi a metallis, solemus huiusmodi ex arte compositis pro necessitate distantiam addere magis magisque , quem in finem haec jam Vasa videtis vitrea, quorum praecedentis finis orificio summo sequentis insertus continuitatem vasis prorogat in quamcunque longitudinem commissuris idoneo caemento rite conglutinatis. Consulite Tabulas sequentes. Retorta igitur , & receptaculum , una cum depictis modo Vasis prolongantibus sulficerent ad omnes destillationes , nisi forent saepe volatilia valde separanda a volat
libus aliis. Sed quum quotidie destillationes requirantur pro volatilibus valde , hinc igitur alta Vasa, dc erecta, repetuntur. Indeque Capitelli imponendi necessitas , dixit Dioscorides , ubi de Cinnabaris sublita matione scribit , unde & flexu Arabico Alambic , vel Alambicus , sive
Alembicus deducitur ; cujus naso receptaculum supponitur. Facile ipsi re pondetis roganti, ubi Cucurbita cum capitello dc excipulo ; ubi Retorta cum recipiente, usurpari debet: Facilitas adscendendi sursum permistio aliorum etiam valde volatilium , unde secretio instituenda , facile dictabunt : quin & percipitis id , quod inprimis est vitii in apparatu hoc ultimo ; scilicet, quum Alembicus cucurbitae agglutinandus , dc rostrum ejus dem receptaculo , hinc binis locis instituenda conjunctio facile aliquid halituum per caementa rimosa trans pellit, quaecunque demum cautela adhibeatur. Sed sepe etiam requiritur assidua reaffusio , separati volatilis ad residuum fixum , unde abductum fuerat : Cohobationem vocant vulgo artifices , Circulationem Paracelsus dixerat ; quae quidem operatio Omnium pulcherrima effectu habetur in Chemicis. Quum ideo necessitatem summam hujus viderent artifices, & tamen in singulis vasorum aperturis , liquorumque per aera reaifusionibus , magnam jacturam dolerent liquorum eorumdem , excogitaverunt instrumentum Vitreum constans Cucurbita , & Alembico , cujus bina rostra intra eandem cucurbitam reducta , collectos Alembico liquores in proprium ventrem Cucurbitae assi duo re affunderent, sicque , vase supra rite clauso , evitaretur jactura laticis , & taedium tot laborum. Instrumentum Pelicanum dixere. Quod eo
melius, quo tubus ex vertice Alembici eductus longior habetur. Quia autem talia Vasa non facile comparanda, simpliciori apparatu idem es fectus obtinetur , si Phiala ampullata, in longum satis collum producta ita accommodatur ; ut prius indita materiae, alia Phiala minor , instructa collo tam gracili, ut intra collum prioris inseri queat imponatur , atque locus
orificii bono glutine obturetur , postquam prius vasa cum materio tantum incaluerunt , quantum requiretur ad operationem instituendam : tum enim aer calefactus , se expandens , exit pro rato ex vase , quo dein per
glutenclauso, ignis sine periculo instrui , & continuari , ultra poterit.
486쪽
Ad Aeetosa, Ad Aeidacissi lia, .& Alcaliua Volatilia. Lorica Valarum
Attamen in hoc apparatu accidere solet , ut liquor desuper deorsum dediduus frigidus in calidum fundum delapsus ex alto , vitrum sic sin-dat : quare monitu cauti periculum cavebitis. Haec vero de Vasis dicta sufficient ad Opera.
Luti nomine Chemistae intelligunt ductile, tenax , atque exsiccatu solidum , mistum, cujus ope hiatus illi, qui committenda inter vasa patent, obstrui queunt, ut ita aeri exitus , dc introitus prohibeatur. Praecipue autem , ut corpuscula per vim ignis in motum rapta, coerceantur inter dessetillandum, nec ex vasis aufugere queant. Igitur liquet, Luta haec varia
requiri, pro diversitate materiae destillandae. Et quidem , si res illa mere aquosa est, tum farina seminum Lini, unde oleum prius expressum fuit, in pollinem tenuem trita , dein cum pauco albumine ovi accuratissime subacta , in pastam cras Iam redacta , sussicit haec enim inserta inter hiatus alembici, & cucurbitae, atque circumducta commistiirae rostri alembici aut retortae , & excipiali, calore durescit , sique rimas contrahit illi tu similis solidescit. In destillatione autem omnium spirituum fermentatorum inflammabilium, atque salium volatilium alca linorum , alcoholi satorum , sufficit pasta ex eadem farina diu subacta cum aqua pura , frigida. Verum in destillatione acidorum , vel aceto sorum , vel aliorum , gluten hoc non sufficit l, quia Crosum solvitur, mollescit, fumantes spiritus emittit. Vesica tum bubula , aut suilla , in aqua macerata prius, donec gluti-nescere incipit , dc quasi semiput rere , adaptata, & circumducta , pulchre inservit. Quotiescunque autem violento igne expelluntur acidi de chalcantho , aut salibus fossilibus , spiritus arrodentes, tum opus est Luto , quod lapidescit, aprosito. Inde illud Lutum sapientiae appellabant. Fit autem quam optime , n colcothar a destillatione olei Vitrioli residuum , coquitur in
aqua, saepe renovata , tamdiu, donec nullam notam salini residui amplius edit. Tum exsiccatur , δί clauso arcte vase conservatur. Quando igitur illo opus erit , tum hoc dulce colcothar , bene siccum , conteritur cum aequali copia calcis vivae optimae. Dein cum albuminis ovi conquassati parva copia subigitur Ocyssime in pastam , quae extemplo siccis , paulumque calefactis vasorum commissorum extremitatibus inducitur. Haec enim cito exsiccara lapidescit fere durescendo, omnesque sales instar vitri coercet. Interim, absque tanto molimine , similis efficaciae Lutum paro. Nimirum terram figulinam misceo arenae purissimae illi ponderi, Ut massa per aquam subacta non amplius adhaerescat tractantium digitis,
huic dein misto calcis communis caementariorum unam quartam addo
tu sit pasta satis spissa. Haec , quo aridior eo melior , modo ductilis sit
apponitur juncturis connexorum vasorum, ubi durescens optima est. Si
forte in igne summo , inter destillandum dehiscit, rimasque contrahit, inductu similis statim potest rima operiri. Hoc commodum : quia Cal viva stupe haud ita prostat venalis, & sincera.
Inter destillandum vero, maxime in furno ferventissimo , ubi Vasa
487쪽
ignis aestu candescunt, maximum incommodum contingit, quando inter ingerendum novum pabulum , Vel aer frigidior, vel ipsa materies ingesta comburenda , frigiditate sua ferit superficiem candefacti vasis, quod tum facillime crepans dissilit, finditurque. Hinc quam maxime necessarium est, vasa haec incrustare superinducto vestimento, quo munita defendantur ab hoc frigoris subitanei insultu. Id quoque saepe exigitur, dum destillationes peraguntur in vasis vitreis , summo igne arenae, ubi vitrum fere dis ponitur ad liquescendum : ut id caveatur, utque ferme vitrescens materia in crusta illa quodammodo figatur, & a confluxu ita prohibeatur. Optima haec , mihi nota , fit crusta, si terra pinguis figulina cum arena contri ta in pollinem, cum pura aqua subigitur in pastam accurate permistam quae non amplius lentescit habendo. Tumque ultimo parum calcis caementariae admistum capiat, ut intime permista sit pasta. Tum enim vas tepefactum, dc vapori aquae expositum , ut tota superficie levissime mades t , aflixa aequabiliter hac pasta undique investitur , palmisque manuum appressis reducitur ad eandem circum quaque crassitiem , prout judicatur utile. Qtio facto aspersa extrinsecus arena calida , sicca , reponitur in loco fere fri do , ut lentissime exsiccetur lorica induta. Rimae forte natae inter exsiccata dum implentur eadem impressia materie. Si tum absolute exsiccata omnia fuerint, tunc ignem violentum Vasa haec sustinebunt.
DE F U R AD O S. Unum tandem in his superest , Auditores carissimi, ut scilicet agamus
paucis de Furno. Animus non est Omnes metallicorum fornaces describere :nec enim hic requiritur. In comparabilis Georgius Agricola sussicit: quia sermone enarrat purissimo hanc materiem , quin & vivis imaginibus accuratissime depingit 1, Joannem Rudole hum Glauberum de Furnis si consulitis, reperietis quaedam singularia inventa, ut compendio laborum rudiores quaedam operationes perfici queant, Atque hos tum sussicere pro illis arbitramur. Nostrum autem hic est Vobis construere illos Furnos quibus indiget , quicunque juxta decursum nostrarum Demonstrationum opera Chemica exercere studebit. Furnus igitur est aedificata machina, cujus ope ignis contineri, coerceri,
applicari, queat ad Vasa , in quibus materia mutanda per ignem ipsi igni
exponitur. Hinc in Furno primo requiritur focus, in quo ignis excitatur, conservatur, determinatur : quum Vero ignis pabulo suo sustinendus c minum requirat, quo fumos exhalet, atque Ventilabrum , quo acrem ad mittat , ostium denique , quo pabula ingeri queant, apparet qua ratione haec construi debeant. Secundo inprimis in his fabricandis semper oportet curare, ut vis excitati ignis ita conservetur, ut non dissipetur incassum , contra vero ut cogatur eo ire , ibique suam Vim exercere , ubi ad opera nostra illo indigemus. Tertio in illa structura exigitur, ut fabricetur locus aptissimus , in quo Vasa cum materie mutanda ita componantur , ut ibi
dem vim ignis requisitam aequabiliter quamdiu requiritur , in gradu definito , queant recipere , donec Operatio peracta erit.
Ille igitur , suo in genere, optimus Furnus erit , qui minimis expensis, Tom. I. ' Nn ii iij
rurni varii. Cui bono, Conditiones optimi.
488쪽
diuturna constantia, aequabilitate maXima , atque regimine facillimo, non nimies laborioso scilicet, neque assiduam praesentiam artificis requirente, tamen effectus suos desideratos praestat. Prima conditio obtinetur , si ita structus Furnus est, ut calor igne excitatus omnis, sine dispendio. applicetur corpori mutando. Hoc autem Obtinetur, si solidissima de materie Furnus fabricatur , sique interna eiusdem superficies figuratur in eam formam , quae vires accensi combustilis determinet in locum destinatum. Tum quoque eo faciet fabrica talis , ut minima opus fuerit ministri praesentia ad ignis subministrationem , nimis saepe repetendam. Altera conditio, ut materies combustilis , idonea electa, omnium lentissime consumatur , ita tamen , ut interim calorem suppeditet necessarium. Id vero praestatur inprimis, si apta proportio Observatur inter focum , caminum ,& ventilabra. Qua observatione artifices peritissimi una vice suos Furnos in struunt requisito pabulo , quod durat in longum valde temporis spatium. Tertia vero conditio Omnium maxime necessaria, ut diu gradus idem ignis sustineri queat sine aucta , vel minuta ejusdem virtute. Ex Chemia enim patuit, definitum quemque ignis gradum producere determinatum effectum , in unumquodque corpus. Qilando autem major, vel minor, ille vigor ignis , mox eventus quoque alius, aliusque , erit. Unde fiet ut confusio turbata contingat productorum Chemicorum , quando in eadem
operatione promiscue jam major, minor jam, ignis applicatur. Inprimis quidem illud notum quoque, quod variata ignis augmentum , vel decrementum , ipsa cor ora disponat, ut aliter longe dein se habeant ad definitum quemque ignis gradum. Si enim eodem quidem igne utimur ad opera Chemica, sed graduum perturbatione alia in uno , in altero opere alia , non obtinebitur sic de eodem corpore idem productum. Qua quidem in re saepe daminosus error obtinet. Hinc Artifex in his construen dis semper cogitet primo de copia ignis , quam focus Furni debet acci pere , Continere , fovere. Secundo de materie pabuli subministrandi in opus requisiitum : ubi consulantur , quae dicta a pag. Is 3. ad 191. Tertio de vi ignis requisita ad unumquodque opus singulare Chemicum : quum
in eodem foco ejusdem Furni, eadem copia ejusdem materiae varium caloris gradum ita potes producere, ut a primo ad extremum omnis & medius cieri, & continuari, queat. Ideo quarto nunquam negligat facilitatem accessus aeris ad focum. lin & computet vim qua aer ille movetur, dum hi focum tendit, nomine flatus, ventive. Imo & varias atmosphaerae conditiones, ratione gravitatis , levitatis , humiditatis , siccitatis, caloris, frigorisque, perpendere Oportet, tempore enim , quo aer monstratur in barometro ponderosissimus , dum simul maximum frigus omnia constringit, & summa ariditas simul in aere adest ; ignis luculentissimus excit bitur, atque flagrantissimus. Quinto tandem omnium maxime agat secum de exitu ignis excitati ex suo foco. Qui namque facillime per vias latas dilabitur in auras, dc quaquaversum dissilit, minime agit. Sed cujus unita aditio determinatur in illum unum locum , ubi ea proposito Artificis exigi tur , ille omnium optime famulatur Chemico. Atque haec quidem ea sunt, quae fundamenta praebent praecipue ad ordinand s Furnorum structuras Quare superest, describam structuram jam Furnulorum , quibus utor co-
489쪽
ram Vobis, dc qui requiruntur in ossicina studiosi Chemiae , qui volet
illos habere , quibus Operationes quaecunque perfici queant. Incipiam de simplicissimo , quem ante quadraginta annos inveni proprios in usus, quando in musaeo haud ita magno, S in quo parvus modo caminus erat, multa quotidie experimenta capiebam. Ad quae plurimis simul indigebam FurniS. Ille itaque sic construitur. Ex ligno querno , optimo , siccissimo, fit 'uxoua simpli. prisma cavum , quadrata basi , no Vena uncias latum & quatuordecim uncias altum. In eo intus insigitur quadratus asser, ad altitudinem a basi
quinque pollicum , pollicem crassus, ex eodem ligno ita ut totum Fur nutum alter hic dividat in duas partes , inferiorem ue pollices altam , is focus est , & in superiorem , octo polliceS atram , in ea retortae, vel cucurbitae locantur, ad destillandum. Asser ille medius, diaphragmatis vice fungitur , in medio foramen orbiculare habet diametro quinque pollicum , in quo cavo immitti potest fundus rotundus cucurbitae, vel retortae Tum idem asser, extra hunc orbiculum perforatur adhuc quatuor foraminibus orbicularibus diametri pollicaris : ut ignis e foculo possit in secundam partem libere adscendere. FOcus ab uno latere portam habet versatilem , magnitudinis aperturae totius foci , adeoque pollices novem latam , quinque altam : ut ita aperiri libere arcteque iterum claudi valva
haec possit. Tota dein superficies interna hujus foci, in sex suis lateribus
tenui bractea ferri, aut lamella tenui ex aere investitur : ut lignum ab igne quodammodo defendatur. Porta autem illa pertunditur, quatuor foraminibus orbicularibus , diametri pollicaris , ut aer libere in focum admitti queat. Fiunt & epistomia quatuor cfindrica his foraminibus immissilia, ic eductilia , pro regimine ignis , ad plus minusve , aeris admittendum. In primis autem faber debet curare , ut porta haec de arido ligno sic fiat, ut clausa undique exacte adaptetur liminibus , & lateribus foci, superior autem pars hujus furni a quatuor lateribus ligno suo clausus, ea tamen lege , ut in uno latere , quod portae contiguum est in parte superiore ex
cisum sit in foramen in medio hujus lateris positum , quod quadratum sit, cujus latus sit quatuor pollicum cum dimidio. Margo interior hujus foraminis , ad dimidiatam crassitiem asseris semipolli ari magnitudine ,
undique, tam infra, quam ad duo latera , exscinditur , tumque utrimque ad latera , lamina lignea , ad superficiem internam aflixa tic accommodatur , ut cum excisa illa fossula faciat crenam. Fit tum de eodem ligno, lamina pollicaris crassitiae , magnitudinis accuratae illius foraminis, quod Iateri incisum erat, ita tamen , ut margo interior hujus laminae emineat in tribus lateribus margine semipollicari, quae immitti adaptata queat ad formatam illam intercapedinem in margine foraminis , ut ita laminae haec , expedite huic foramini, undique fulta queat immitti, tumque la tus hoc furni accurate clausum erit, pro destillatione ex cucurbita , Vel pro digestione in phiala , vel pro exhalatione per exsiccationem in vas aperto. Atque iterum tolli queat, quando destillatio ex retorta facienda erit, tum enim parata esto de eodem ligno eadem lamina, sed in medio suo perforata in aperturam circularem diametri duorum , de dimidiati pollicis: ut collum retortae transmitti queat per hanc aperturam, lamin a
490쪽
hie iisdem internis, eminentibus, marginibus instruitur , ut prior , quo de haec facile queat inseri, eximi. Dein supremum hujus furni valvis biforibus , seorsum versatilibus tegitur. Quarum valvarum incumbentium medium exscinditur in foramen orbiculare quinque pollicum : pro transitu cucurbitae , aut colli phialae. Denique orbiculus simplex ligneus diametri sex pollicum fiat, qui imponi queat superiori illi foramini, quo
tie; destillatio fiet de retorta. Instructio hujus furni ita fit. Sit testa figu- lina quadrata, infra innitens tribus pedibus semidigitum altis. Fundus esto planus. Latus testae sit exterius quinque pollicum , cum dimidio. Altitudo totius testae esto a fundo furni ad marginem supremum trium digitorum cum dimidiato. Tum primo fundo testae cinis cribratius quam lovissime inspergitur ad altitudinem quartae partis pollicis huic cineri inponitur pruna de cespite Batavo , undique candente , neque amplius fumante , quam Batavi prunam candefactam, aut coruscam , vocant Cenglimmende Kool. ) pruna haec cribrato cinere , lenissime insperso accurate tecta , aequabilem calorem , corpori humano ferendum , viginti quatuor horis fere sustinet. Quo pauciori cinere tecta , eo caloris plus , sed citius evanescentis , exhibet. Furnulo hioc , nec fumus, nec faetor , fit. Calorem lenissimum aequabilem adeo dat, ut crediderim & ova in eo foveis ri,S excludi, posse. Sed & calorem in eo postiamus excitare, quo aqua ebulliat, imo dc eo majorem. Ergo omnes digestiones, destillationes aquarum , spirituosorum, alcatinorum salium volatilium , omnium salivi nvolatilium aromaticorum , Oleos rum, singularium , omnes tincturarum praeparationes , Omnes exsiccationes , exhalationes ad crystallisationem ,1n eo commodissime, tutissime , sine impensis possunt fieri. Quin spiritum nitri, spiritum salis , more Glauberiano, in eo perfeci, obstupescente V rerano quondam & expertissimo Chemico. Hinc Fumulum hunc Studiosorum appellavi. uando autem Furnus requiritur , qui fortiorem ignem dare queat, ut ex arena fiat destillatio , tum haec mihi formula optima videtur pro studioso Chemiae ad hoc opus : quia vero portatiles hi Furni commodissimi, dum focum ossicinae liberum relinquunt; forma portatili describam. Fiat itaque de ferri lamina tenuissima cylindrus cavus, diametri septemdecim pollicum altitudinis vero pollicum novemdecim. Inferius simili lamina ferrea clausus , superius apertus. Suffultus ad suam basin tribus pedibus ferreis duodecim pollices longis : & basiis ferrea tegatur intus lamella simili cuprea , ne sal cinerum ferrum nimis cito erodat. Tum craticula fit firmanda intra hunc cylindrum ita , Ut superior craticulae superficies parallela basi cylindri, elevata sit supra basin quatuor pollices. Craticula haec est cincta orbiculo ferreo ex tenui bractea, cujus orbiculi latitudo
ambiens craticulam istam trium δc dimidiati pollicum. Radii craticularaequaliter quadranguli, semi pollicem lati , ad distantiam pollicis a se
mutuo remoti . Vel diameter circuli craticulae dividatur sic, ut sex tales ferrei radii in ea poni queant. Craticula haec intra cylindrum ferreum immittitur ad distantiam a basi quatuor pollicum , ubi margo ejus orbicularis inniti debet tribus ferreis eminentibus apiculis , ut firma haereat craticula. Tum Bat porta cinerarii versatilis, quatuor pollices alta , sex
