장음표시 사용
181쪽
i68 M Ac Ni Cos Misemper fuisse propositum, ne se immisceret Neapolitanis bellis, atque tribuerent publici aerarii angustiis
recusationem pecuniae . In hoc Joannes redarguit inconstantiam Florentinorum, Ferdinandus vero infidelitatem, quas accusationes ut ab se removerent, multis scriptis probarunt, se id facere, quod erat aequum , 8c Reipublicae ac totius Italiae rationibus accommodatissimum. Satis hac rc Senatus declaravit plus apud se valere unius Cosmi, quam ceterorum vocem & voluntatem . Quo tamen non frangebantur animi inimicorum ejus, sed admonebantur, ut majores pararent necessitudines, quibus cogi possent magistratus id probare, quod ipsis placuisset. Hi tanquam artifices improbi opus quaerebant, qui Sc semper aegri aliquid esse in Republica assirmabant, ut ad ejus curationem adhiberentur. Ex his muletati exilio fuerunt Hieronymns Machiavellius, Antonius Barbadorius, & Carolus Benitius, qui nimis multa movere tentaverant, aliique, quibus minime audacia defuerat calumniandi Cosmum, pecunia poenas Iuerunt. Atque harum animadversionum suasor& auctor fuit Lucas Pittius, quando is summum magistratum gerebat. Homo sane erat callidus Sc audax, simulavitque tum se studiosum esse Cosmi ad captandam populi benevolentiam . Novum illum induisse ingenium dixisses; nam antea extiterat Cosmi laudum invidus adeo, ut hac de caussa subierit interdum iracundiam populi; dc quali ab illo se ulla in re supin
182쪽
MEDic Ei UITA . rdyrari nollet, domum ejusmodi aedificaverat, quae magnificentia regiam aequabat. His aliisque artibus effecit, ut nullus ei honos deesset, neque ulla hoc tempore res gereretur publica, de qua prius decerneretur, quam Pittit sententia cognita. Ad id plurimi illum patronum unum sibi adoptabant, donis etiam ejusdein studia emebant, & quae in libcris praesertim civitatibus honorificentissima putantur, salutari, appeti, decedi, assurgi, deduci, reduci, consuli, sic ei tribuebantur, ut in republica rex esse videretur. Quo artes spectarent Pittit haud poterat ignorare Cosmus, dccum recordabatur ex truci saevoque insectatore plebis repente omnis aurae popularis mirificum captatorem illum evasisse, praesentiebat quae idem in posterum esset tentaturus. Quem gereret animum indicabat etiam emblema, quo ipse utebatur. Tormentum
erat bellicum igneam a se pilam proiciens , quae quod pertinebat ad stemma Mediceorum, quam hi vim &fortunam aliquando experiri debuissent haud dubie emblemate illo Pittius declarabat. Nihilo tamen minus quod periculosum erat nimis aperte obviam ire Cosmi potentiae, cum illo sic agebat, ut ficti solent amici. Exspectandum enim tempus arbitrabatur dum homo, qui senex jam factus erat, & qui stomachi & urinae morbis coeperat tentari, & qui saepe podagrae doloribus ardebat, ex vita migraret. Quem postea exitum foeda & perniciosa ejus consilia habuerunt, in La
183쪽
i o M A c N i Cos Mirentii vita, ad quam spectant, persecuti sumus, ex qua cognosci poterit fortunam ac prudentiam non parem in Pittio fuisse ambitioni animoque . His rebus permotus Cosmus vigilanter se tuebatur, idemque praestabat, ut esset bonorum conspiratio atque consensus ad defendendam libertatem. Id vero non poterat non vehementer dolere, quod quando non habebant Florentini externos hostes, quibuscum
dimicarent, novarum rerum caussas quaerentes sacile intestinas atque domesticas concitarent discordias. Ita,
que qui ei dant culpae, quod interdum visus sit ale. re bella, propterea quia id conducebat ad potentiam suam, iidem fateantur necesse est, hac re maxime ipsum consuluisse patriae incolumitati & gloriae. Sed nihil
in liberis civitatibus tam est commune quam invidiae, odia , disIensiones, atque ob eas non modo malorum , sed & benemerentium civium expulsiones, calamitates, fugae, rursusque secundae res, honores, imperia ac
victoriae de inimicis. Quapropter is prudens dicendus est, qui sine publicae rei detrimento hominum studia
ad utilitates suas allicere atque excitare potuit, atque cum multum diuque vixerit, nunquam neque hominibus, neque perturbationi animi, neque fortunae succumbens, mirificos attulit fructus auctoritate , gratia,
consilio, gloriaque semper claruit bene gestae Reipublicae. Quanta constantia restitit iis, quorum sententia
inclinabat ad subsidia ferenda Ferdinando Aragonio,
184쪽
ME DI c Ei VLTA. et lqui ea saepe vehementissime petiit, cum multa adve
se ei accidissent in bello, quod per quadriennium cum Joanne Andegavensi sustinere coae us suit p Quanquam inde magnam Regis in se suosque omnes concitari ostensionem intelligeret Cosmus , quia e Republica magis esse putabat non irritari Gallos , non dubitavit dicere illa, quae quondam Appius Claudius senex Ennianis versibus dixiste sertur :ouo vobis mentes, rectcte quae flare solebant, Antehac, dementi se se silexere mina p
Horum , aliorumque hujusmodi benefactorum recordatio, & conscientia bene actae vitae sane jucundillimae Cosmo erant; & cum ex eo quaereretur quamdiu vellet esse in vita: tamdiu , inquit, dum ea, quae animoer mente concepi ad augendam Rempublicam hoc im- ferium , ad exitum adducere pol . Quo sane dicto innuebat maxime desiderium, quod semper aluerat, subigendi Lucenses, cujus obtinendi quod spem fefellerat Franciscus S fortia ( promiserat enim , compolitis Insubrium rebus, se primo quoque tempore in illam expeditionem exercitum educturum 3 saepe ille queri auditus est, beneficia se maxima an ingrato homine collocasse (i3 ) quae minime continere nimium cupidi animi angustiae possent. Sed erant per se magna cetera , quae generat Cosmus, nec facile invenies privatum
185쪽
i et M Ac Ni Cos Mihominem, qui aut fortunae indulgentia, aut studiis suorum , aut propria virtute tantum sibi gloriae ac nominis pepererit. Nec vero ille in luce modo atque in oculis civium magnus, sed intus domique praestantior . Qui sermonesi quae praeceptat quanta rerum publicarum notitial Omnia memoria tenebat, non domestica solum, sed etiam externa hella, & de instantibus rebus verissime judicabat, & de futuris callidissime conjiciebat. Cujus sermone ita tum cupide multi boni cives fruebantur, quassi divinarent, illo extincto, fore neminem, unde discerent. Nihil sane admirabiliusquam quom modo ille extremam aetatem egit. Multos beneficiis singularibus placavit, in quibus aliquas in se residere simultatis reliquias sentiebat. Effecit ut temeritatis suae poenituerit vel illum ferocem hominem
Franciscum Philelphum, cujus filius Jo. Matius Latina poesi clarissimus carmen de Cosmi laudibus composuit, quod Cosmias inscripsit & in duos libros distribuit. Ex hoc apparet Franciscum stimulasse filium, ut summae suae asperitatis ac licentiae (multis enim millibus versuum in Cosmum aliosque Mediceos debacchatus fuerat) odium deprecaretur, sibique illum reconciliaret . Ait enim in initio operis (i3s . Solus stimulante tot uuus Inter eos rates, quos gentis fama Latinae
186쪽
MEDi cgi U I T A. ITIMehit in coelum, priscorum nomine dignus Francisius Graiique decus, Latiique Nominis, hic vates luter rapiente tot unus
Tisiphone tu Cosmon laesus furialibus D is
Scripsit, ct in Ditium labem comni h Λυerni, Sive fuit ratio pungentis corda doloris , Sitie cer amicitia, ductis , honore Camoenis, ouorum magna fuit quondam res gesta Senatus. ouem quum saepe mihi laeter flatuisse parentem nta virum, cui secta parem uon ulla dederunt, Tam doleo Cosmi luctatum laudibus olim. Num meliore animo, graviore di singula sensu Corrigit, inque suum recipit sua frima tumultum. Ouae si abolere queam nihil est, quo laetior essemus Daleat, ne forte iuro, cui quiseque Deorum Tradidii insignis manifesto numine laudes, Atque duae fovere Deo, nocuisse Philelphus Ore quem, calamoque truci, cui nulla sub orbe I labes tribuenda viro, is Cosman honore
A siceret stc. Fuerunt alii asperi procuI dubio animi, & linguae acerbae & immodice liberae, qui quod a Iaedendo Cosmo praemia speraverant, minimeque obtinuerant, repente commutati sunt, ut mansuetudo animi ac verecundia asperitatem consecutae fuisse vid
rentur . Quae vero faciebat Cosmus vel ad placandos
187쪽
IT MAc Ni Cos,si inimicos, vel ad comparandos retinendosque amicos non solum humanitati, sed etiam religioni tribuebat. Hanc enim semper, sed praesertim ingravescente aetate, sancte ac pie coluit. Ea propter saepe erat cum hominibus, quos vitae innocentia ac sanctitas commendabat, ut eorum sermonibus & cxemplo fieret melior . Cum Timotheo M afleio Veronensi , qui erate Canonicis Regularibus, ut loquuntur, unus, idemque sacra cloquentia celebratissimus, quotannis complures dies in Fesulano S. Matthaei coenobio ita versabatur , ut nulla nisi divinarum rerum cura tangi videretur . Secedebat etiam interdum in S. Marci coe-
.nobium, quod tum multi & morati & docti homines decorabant. Nihil non his concedebat Cosmus; negligebat vero desidiosos, clamosos, leves, superciliosos, qni sordida veste obtegunt ditsolutos mores, aut fictam vendunt sanctimoniam. Liberalium artium & disciplinarum studia, quae vel ab adolescentia coluerat Cosmus, quaeque animo ipsum retinuisse diximus iis etiam turbulcntis temporibus , quibus sui atque patriae incolumitati prospicere coactus fuerat, pacatioribus sic fovit, ut levationem aegritudinum, & curarum requiem ab iis peteret . Recipiebat ad epulas illustriores artifices & sapientiae doctores, & saepe versabatur in Careggiano cum Platonicis suis, beatum cum Platone illum appellans, cui etiam in senectute contigerit, ut sapie Disitired by Cooste
188쪽
I stiam, verasque opiniones assequi posset. Ex iis, qui tum& postea fuerunt, laudantur maxime a Marsilio Ficinio MichaeI Mercatus, Antonius Canistantus, Joannes Ca- valcantius, Matthacus Corfinius , Antonius Seraphicus, Locterius Neronius , Peregrinus & Antonius Allii, Bartholomaeus & Franciscus Vallorii, Bernardus Nutius, Baccius Ugolinius, Bernardus & Nicolaus Michelottii, Laurentius Lippius & Cherubinus Quarqualius. Festiva acroamata , joci & facetiae, in quibus multum excellere putabatur Cosmus (i 36), exhilarabant convbvia moderata et honesta . Nam quamvis tanta facta esset pecuniae accesso, ut veluti alter Crassus , cognomine dives appellaretur tigi), nihil de quotidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine; intelligebat enim magnum esse vectigal partimoniam i& vitae modestiam non parum valere contra falsos rumores. Porro non facile invenies, qui aeque ac Cosmus, solitus metiri usum pecuniae non magnitudine, sed ratione, amplissimis divatiis tam bene, tamque gloriose usus sit (138): Et quoniam hoc subsidium
nonnunquam necessarium est ad retinendas aut recupe- tantas hominum voluntates, non omnem largitionem
corruptelam esse dicemus, cum Cosmus, quo plures ad bene consulendum Reipublicae adjutores haberet. aut aes alienum susceperit amicorum, aut in filiarum collocatione eos adjuverit, aut opitulatus iisdem sit in re quaerenda vel augenda . Profecto minime est du-
189쪽
.ir 6 MAGNI Cos Mibium, quin illa benignitas, quae constat ex opera &industria, & honestior sit, & latius pateat : nonnunquam tamen est largiendum , & si hoc benignitatis genus in illa temporum confusione repudiasset Cosmus, non tanta studia corum, qui ab eo dona acceperunt, assecutus esset. Venia igitur interdum necessitati est danda, nisi dicere velimus gravi homini, & ea, quae faciebat, judicio certo ponderanti summo honori fulsese, quod largitione temporibus necessaria & ad faculistates suas accommodata multos in fide & caritate sui atque patriae retinuerit. Omnino tria illa, ex quibus
summa & persecta gloria administrantium Rempublicam constat, si diligit multitudo, si fidem habet, si
cum admiratione quadam honore illos dignos putet, nunquam non spectavit Cosmus; & quia amor multitudinis commovetur non tam opinione liberalitatis,heneficentiae, justitiae ac prudentiae, sed etiam iis virtutibus, quae pertinent ad mansuetudinem morum ac facilitatem, non tam domi, quam foris speciem prae se boni & humanissimi viri ferebat. Quod vero ejus comitas non sine severitate erat, neque gravistas sine facilitate, efficiebat, ut eum sui & amici .non magis vererentur, quam amarent. Omnino nemini nolebat esse incommodam gravitatem suam, quapropter si scitanti aliquando uxori, quare nimium tacitus esset,&saepe oculos clausos haberet, respondit: quia tu
mihi in oculis es, ct in tui resipatione libenti sine acquiesco . In
190쪽
M E D i et E I UiTA. i TIIntentum animum, tanquam arcum, habebat, ne
Ianguescens succumberet senectuti ; & cum deerant graviores occupationes, se & Nepotes oblectabat narratione dictorum & factorum, in quibus non magis ingenium eminebat, quam prudentia. Vigebat in illa domo antiquus mos & disciplina, atque Cosmi extrema aetas in hoc beatior, quam media, quod quo laboris minus habebat, ut Reipublicae, quae nullo
externo bello flagrabat, consuleret, plus tribuebat temporis exercitationibus virtutum , atque gubernationi familiae. Habemus liberos parvos (scribebat aliquando ad Petrum J; incertum est, quam longa nostrorum vita futura sit e consulere vivi ac prospicere debemus, ut i
lorum solitudo ac pueritia firmissimis prae iis munita
sit. Neque minus studebat, ut Nepotes magno amore inflammarentur in patriam & litteras, qua in re non ipse modo iis poterat esse exemplo, sed etiam Petrus, cujus optimi semper fuerunt de Republica sensus, & eximia opera in provehendis optimis disciplinis (igy). Erat & in Petro summa comitas, & indulgentia in liberos, & quamvis in fragili corpore odiosa omnis ostensio sit, quae tamen adversa Co mo accidebant, leviora fiebant & bonis moribus, &artibus . Nec illum solum ratio impellebat, ut patientia sua molliret adversarioruni animos, sed etiam utilitas: minime enim obscurum esse poterat, extincto Patre, fore ut obstinatiores vel ad evertendam,